Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua, & anima mea cognoscit nimis.
Non est occultatum os meum à te, quod fecisti in occulto: & substantia mea in inferioribus terrae.
Imperfectum meum viderunt oculi tui, & in libro tuo omnes scribentur: dies formabuntur, & nemo in eis.
Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus: nimis confortatus est principatus eorum.
Dinumerabo eos, & super arenam multiplicabuntur: exurrexi, & adhuc sum tecum.
Si occideris Deus peccatores: viri sanguinum declinate à me.
Quia dicitis in cogitatione: Accipient in vanitate civitates tuas.
Nónne qui oderunt te Domine, oderam: & super inimicos tuos tabèscebam?
Perfecto odio oderam illos: & inimici facti sunt mihi.
Proba me Deus, & scito cor meum: interroga me, & cognosce semitas meas.
Et vide si via iniquitatis in me est: & decuc me in via aeterna. Gloria Patri, & Filio.
De Vesper van onse Lieve Vrouw', ende van de Maeghden, etc.
Dixit Dominus, &c. Laudate pueri, &c.
Als vooren. Daerna volght: