Het paradijs der geestelijke en kerkelijke lofzangen (onder pseudoniem Salomon Theodotus)
(1638)–Aegidius Haeffacker– Auteursrechtvrij
[pagina 35]
| |
dulce solum, dulce mortis gaudium,
Dulcis natus, nobis datus, dulcis Dei Filius,
Dulcis thorus, dulcis chorus, & dulce praesepium.
DUlcis Iesu, dulce nomen, dulcis Dei genitrix:
| |
[pagina 36]
| |
Dulce coelum, dulce solum, dulce mortis gaudium,
Dulcis natus, nobis datus, dulcis Dei Filius,
Dulcis thorus, dulcis chorus, & dulce praesepium.
Dulcis thorus &c.
Pulchrum numen, pulchrum lumen, noctis in solatium:
Pulchrum flamen, pulchrum stramen, & pulchrum palatium:
Antrum pulchrum, pulchrum fulcrum, & pulchrum tugurium:
Pulchrae cunae, ut lux lunae: sed puellus pulchrior.
Pulchrae cunae, &c.
Salve virgo, salve virga quae de Iesse floruit:
Salve nate, nobis date, quem Maria genuit:
Felix tellus, quae per vellus, rore coeli maduit:
Felix homo, qui pro pomo vitae panem accipit.
Felix homo, &c.
| |
[pagina 37]
| |
Iesu veni, flatu leni cor nostrum refrigera:
Carnis aestus, orci quaestus, cessent mundi praelia:
Cor devotum te vult totum, nam tu solus omnia.
Ergo veni, simus pleni fontis tui copia.
Ergo veni, &c.
Pie Iesu qui pro esu mali per te vetiti,
Nudus nasci, lacte pasci, voluisti perpeti:
Da salutem, per virtutem, qua polles divinitus,
Vt hic donum, illic bonum, acquiramus caelitus.
Vt hic, &c.
Tuus fletus, Iesu laetus maestum mundum recreans,
Ejulatus tuus gratus, Patri nos concilians:
Sed da vere tecum flere causam mali, crimina:
Vt post mortem caeli sortem nobis des in saecula.
Vt post, &c.
|
|