Schola cordis
(1629)–Benedictus van Haeften– Auteursrechtvrij
[pagina 497]
| |
Praefatio.
| |
[pagina 498]
| |
nem adduximus: adeò quidem, vt ad consummatam huius Scholae perfectionem, nihil iam ampliùs superesse videri posset. Verùm, cùm inter omnia pietatis exercitia, nihil sit quod efficaciùs Cor à peccatis auertat, ad omnem vehementiùs virtutem impellat, & diuini amoris flammis ardentiùs succendat, quàm sedula Meditatio acerbissimae Passionis Domini nostri Iesv Christi; vtile omninò, immò penè necessarium est, vt in ea quoque Cor nostrum frequentissimè exerceatur, & maximo studio illi incumbat.Ga naar margenoot+ Certum enim est (vt Origenes dixit) quia vbi mors Christi Animo circumfertur, non potest regnare peccatum. Est enim tanta vis Crucis Christi, vt si ante oculos ponatur, & in mente fideliter retineatur, nulla concupiscentia, nulla libido, nullus furor, nulla superare possit inuidia; sed continuè ad eius praesentiam, totus ille peccati, & | |
[pagina 499]
| |
carnis fugatur exercitus. Haec Origenes. Cui consonat mellifluus Bernardus, dicens: Mirabilis PassioGa naar margenoot+ tua Domine Iesu, quae passiones omnium nostrûm propulsanit, propitiata est omnibus iniquitatibus nostris, & nulli vmquam pesti nostrae inuenitur inefficax. Quid enim tam ad mortem, quod non tuâ morte saluetur? Iam verò quis explicet, quot & quàm eximiae virtutes in sacra Domini Passione resplendent? Quamuis enim in omni vitâ suâ Saluator noster omnium virtutum Magistrum se exhibuerit, multò tamen perfectiùs, ac luculentiùs in morte sua eas toti mundo spectandas proposuit. Non ita elucet candidum Lilium inter spinas, quàm pulcherrimae Christi virtutes in medio atrocissimarum poenarum coruscant. Optimè proinde dixit Apostolus: Christus passus est pro nobis, vobisGa naar margenoot+ relinquens exemplum, vt sequamini vestigia eius. Tota enim Christi | |
[pagina 500]
| |
Passio nihil aliud fuit, quàm ScholaGa naar margenoot+ virtutum, in qua (vt Augustini verbis vtar) lignum, cui affixa sunt membra patientis, cathedra fuit Magistri docentis. Quid verò de diuino amore dicam, cùm hîc non tam scintillae quaedam, aut flammae erumpant; sed maximi incendij fornaxGa naar margenoot+ succensa videatur. Quis enim cum Bernardo non obstupescat excessum diuini amoris, quem Christus inGa naar margenoot+ Passione ostendit? Propter nimiam charitatem suam, quâ dilexit nos Deus, vt seruum redimeret, nec Pater Filio, nec sibi Filius ipse pepercit. Verè nimiam, quia mensuram excedit, modum superat, planè supereminensGa naar margenoot+ vniuersis. Maiorem, inquit, charitatem nemo habet, quàm vt Animam suam ponat quis pro amicis fuis. Tu mariorem habuisti, Domine, ponens eam etiam pro inimicisGa naar margenoot+ Cùm enim adhuc inimici essemus, per mortem tuam, & tibi reconciliati sumus, & Patri. Quaenam | |
[pagina 501]
| |
alia videbitur esse, vel fuisse, vel fore huic similis charitati? Vix pro iustoGa naar margenoot+ quis moritur, tu pro impiis passus es; moriens propter dilicta nostra, qui venisti iustificare gratis peccatores; seruos facere fratres; captiuos, coheredes; exules, reges. Haec tanta charitas planè digna est cuius Meditatio sic mentem occupet, sic totam sibi vendicet Animam, vt omninò vitium curiositatis exsufflet. Ita Bernardus. Ob hos tam eximios fructus, Alberto etiam Magno iudice,Ga naar margenoot+ simplex recordatio, vel Meditatio Passionis Christi, pluris aestimanda, quàm sextâ qualibet Feriâ ieiunare, vel se verberare, vel dietim Psalterium integrum recitare. Meritò proinde aure Cordis excipienda est breuis illa quidem, sed optima S. AugustiniGa naar margenoot+ ad Virgines exhortatio: Totus, inquit, vobis figatur in Corde, qui pro vobis fixus est in Cruce. Fecit id amans & amata caelesti Sponso Anima, quae dicebat: FasciculusGa naar margenoot+ | |
[pagina 502]
| |
Myrrhae Dilectus meus mihi, inter vbera mea commorabitur. Id est: Sponsus meus, ob Passionis asperitatem, & mortis amaritudinem, est mihi velut Myrrhę fasciculus, quem in medio Cordis mei gestabo, vt eius odore recreer. Quàm prudenter verò hîc monet Bernardus:Ga naar margenoot+ Tu quoque si sapis, imitaberis Sponsae prudentiam, atque hunc Myrrhę tam charum fasciculum, de Principali tui pectoris (nec ad horam) patieris auelli; amara illa omnia quae pro te pertulit, semper in memoriâ retinens, & assiduâ meditatione reuoluens, quò possis dicere & tu: Fasciculus Myrrhae Dilectus meus mihi, inter vbera mea commorabitur. Quod vt omninò persuadeat, propriumGa naar margenoot+ subiungit exemplum. Sed & ego, inquit, Fratres, ab ineunte meâ conuersatione, pro aceruo meritorum, quae mihi deesse sciebam, hunc mihi fasciculum colligare, & inter ubera mea collocare curaui, colle- | |
[pagina 503]
| |
ctum ex omnibus anxietatibus, & amaritudinibus Domini mei. Primùm videlicet infantillium illarum necessitatum, deinde laborum quos pertulit in praedicando, fatigationum in discurrendo, vigiliarum in orando, tentationum in ieiunando, lacrymarum in compatiendo, insidiarum in colloquendo, postremò periculorum in falsis fratribus, conuitiorum, sputorum, colaphorum, subsannationum, exprobrationum, clauorum, horumq́ue similium, quae in salutem nostri generis sylua Euangelica copiosissimè noscitur protulisse. Haec meditari dixi Sapientiam, in his iustitiae mihi perfectionem constitui, in his plenitudinem scientiae, in his diuitias salutis, in his copias meritorum. Ex his mihi interdum potus salutaris amaritudinis, ex his rursum suauis vnctio consolationis. Proptereà haec mihi in ore frequenter, sicut vos scitis: haec in Corde semper, sicut Deus scit: haec stylo meo ad- | |
[pagina 504]
| |
modum familiaria, sicut apparet: hęc mea sublimior interim Philosophia,Ga naar margenoot+ scire Iesum, & hunc crucifixum: Hunc & vos dilectissimi tam dilectum fasciculum colligite vobis; hunc medullis inserite Cordis, & hoc munite aditum pectoris, vt & vobis inter vbera commoretur. Hactenus Bernardus, more suo suauisimè. Cuius quidem tam Sancti Patris vt monitis obtemperaremus, extremo hoc Libro praecipua Dominicae Passionos mysteria & instrumenta Cordi meditanda proponimus, vt illa in Myrrhae quemdam fasciculum colligata, in medio vberum, in meditullio, inquam, Cordis collocari queant. Vt autem (quod maximè hîc spectandum est) affectus magis inardesceret, Soliloquiorum stylo vsi sumus: quòd omninò consideremus id Lectoribus, huiusq́ue Scholae Discipulois fore gratius. Venite igitur ad mensam hanc, &Ga naar margenoot+ comedite, & inebriamini charis- | |
[pagina 505]
| |
simi. Comedite, hîc, coctum in ligno Crucis, panem, qui Cor hominisGa naar margenoot+ confirmat. Bibite, de calcato à Dilecto votorum vestrorum torculari, vinum Cor hominis laetificans.Ga naar margenoot+ Quotidie aliquam Libri huius LectionemGa naar margenoot+ discite, quotidie huius Lectionis sumite bolum: hunc non transglutiendo, sed magnâ morositate masticando, hinc inde tranforte per ora, vt sentire dulcedinem valeatis. Audite denique quid vnicuique vestrûm magnus Romanae Ecclesiae Praesul dicat Gregorius:Ga naar margenoot+ Compatere, inquit, Saluatori nostroGa naar margenoot+ Iesu, memoriam Passionis & vulnerum eius, in Corde tuo, habendo: certissimè confidens, quòd eius consolationis socius in futuro efficieris, si eius tribulationis in praesenti socius inueniris: nec enim pro ipse piè lugentibus, gloriam suam negabit; qui nec Magdalenae dolenti,Ga naar margenoot+ & ipsum quaerenti, resurrectionem suam occultari voluit. |
|