Schola cordis
(1629)–Benedictus van Haeften– Auteursrechtvrij
[pagina 299]
| |
Qvarta classis.
| |
[pagina 300]
| |
Ga naar margenoot+Vinea nostra floruit. Et: Vineae florentes dederunt odorem suum. Haec fragrantia ex vitis floritione fluit iam adultâ, quando nimirùm flosculi incipiunt prodere minutas, & adhuc planè acerbas gemmulas vuarum, quae sensim Solis ardore in perfectos racemos maturescunt. VineaGa naar margenoot+ ergo in hoc statu à Bernardo sic describitur: Vt sit in fide plantata, in charitate radicata, defossa sarculo disciplinae, stercorata Poenitentium lacrymis, rigata Praedicantium verbis, & sic sanè exuberans vino, in quo est laetitia; sed non luxuria: vino totius suauitatis, nullius libidinis. Huius vineae dicamus fidem, vitem; virtutes, palmites; botrum, opus; deuotionem, vinum. Quae quidem omnia, Cor ad illuminationem & spiritualem profectum disponunt: & talia sunt ea, quae sequentibus Lectionibus elucidantur. | |
[pagina 302]
| |
CORDIS RENOVATIO.
Dabo uobis COR nouum, et spiritum nouum
ponam in medio uestri. Ezech. 36. 26.
Cui noua cuncta placent, vetus ô COR, pone; nouumq́ue ,
Quod tibi pro veteri sponsa repono, cape.
21. | |
[pagina 303]
| |
Lectio Prima.
| |
[pagina 304]
| |
omnes praeuaricationes vestras, in quibus praeuaricati estis, & facite vobis Cor nouum, & Spiritum nouum; & quare moriemini domus Israël? Indicans sine dubio peccatorem moriturum, nisi faciat sibi Cor nouum. Ex quo iam facilè vides, quanta necessitas indicta tibi sit renouandi Cor tuum. Cor enim peccati faecibus pllutum, emundari nullatenusGa naar margenoot+ potest, nisi omninò innouetur. Nam vt aeneam, fusilemq́ue statuam omninò deturpatam, foedeq́ue mutilatam, Artifex pristino splendori nequit reddere, nî ea in partes diffracta, igne liquefacta, nouaeq́ue formae aptata, nouo labore fundatur, & expoliatur: ita humanum Cor spurcitiis contaminatum, pristinae dignitati numquam plenè restituetur, nisi per contritionem priùs diffringatur, igne diuini amoris liquescat, & à Dei manu renouetur, iterumq́ue quasi creetur. Id verò per diuinae gratiae infusionem, in iustificatione peccatoris, efficitur. Ex quo capite, autgetur quoque necessitas renouandi Cor. Cùm enim pretiosissimi illius vini, diuinae gratiae receptaculum sit, mundum sine dubio esse debet. Quare Christus DominusGa naar margenoot+ dicebat: Non mitti vinum nouum in vtres veteres, sed in vtres nouos. Designans | |
[pagina 305]
| |
mustum Spiritus Sancti nouo Corde esse excipiendum. Considera Secvndo, Nec veteris Cordis exspoliationem, nec eiusdem renouationem, solis naturae viribus, absque diuinae gratiae auxilio, vllo modo fieri posse, proindeq́ue feruentibus precibus à Dei bonitate esse postulandam. Faciebat id Regius Vates, cùm ita Dominum alloquebatur: Cor mundum crea in me Deus, &Ga naar margenoot+ Spiritum rectum innoua in vesceribus meis. Quid verò hoc est? an Dauid Cor non habebat, cùm Dominum deprecaretur? omninò: sed intelligebat se adeò corruptum & deprauatum habere Cor, vt nouo penitus egeret, vt in virum alterum mutaretur. Fornicatio, ait Propheta, aufertGa naar margenoot+ Cor. Carebat igitur Corde, qui adulterium commiserat. Quid ipse Dauid ad nihilumGa naar margenoot+ redactum se fatetur. Et de Peccatore Ezechiel ait: Nihili factus es. Verè enimGa naar margenoot+ nihil est Peccator, qui à charitate excidit, quae vita Animae est. Quare Sanctus Paulus dicebat: Si charitatem non habuero, nihil sum. Cùm igitur Cor Dauid quasi annihilatum esset, meritò rogauit, vt Deus illi Cor nouum crearet. Creare enim, est aliquid de nihilo producere, quod solius Dei est. Inuoca ergo, Anima mea, Deum Cor- | |
[pagina 306]
| |
Ga naar margenoot+ dis tui, vt Cor mundum in te creet. Inuoca Patrem Spiritum, vt Spiritum rectum innouet visceribus tuis. Considera Tertio, Non frustrà te pro renouatione Cordis Domino supplicaturum; adeò enim liberalis est, vtGa naar margenoot+ non tantùm petitiones Cordis diligentium se, sed & praeparationem Cordis eorum exaudiat. Sed & vlteriùs eò immensa eius misericordia progressa est, vt amplissimis verbis Cor nouum nobisGa naar margenoot+ promitteret: Dabo vobis (inquit) Cor nouum, & Spiritum nouum ponam in medio vestri: & auferam Cor lapideum de carne vestrâ, & dabo vobis Cor carneum. Et Spiritum meum ponam in medio vestri: & faciam vt in praeceptis meis ambuletis. Quid dulcius, aut gratius nobis polliceri posset? Sed vide, quaeso, quomodo Cordis renouationem Deus instituat. Primùm enim aufert Cor lapideum,Ga naar margenoot+ id est, durum & obduratum instar lapidis, quale fuit Pharaonis, &Ga naar margenoot+ Iudaeorum. Tradunt non ignobiles Scriptores,Ga naar margenoot+ Plinius, Plutarchus, & Rhodiginus, Hermogenem Leonidam, Aristomenen, Messenum, Lysandrum, reipsa Cor hirsutum & pilosum habuisse; quod eos duri, asperi, & crudelis Cordisfuisse, ac | |
[pagina 307]
| |
veluti bruta quaedam, significabat. Contrà verò, Sanctus Basilius, lenitate Cordis,Ga naar margenoot+ ab Auctore naturae repraesentari autumat Cordis immunitatem ab omni malitiae, nequitiaeve pilositate; quâ illi sunt affecti, quorum Corda carnalium ac terrenarum rerum cupiditatibus; atque illecebris, affluentissimae instar fontium scatebrae, exundant. Ablato autem bruto hoc atque lapideo Corde, tribuit Deus Cor nouum, Cor carneum, leue, tersum, atque molle: quo nimirùm intelligitur voluntas facilis, obsequens, & instar carnis flexilis: quae Dei instinctus, legem, & impressiones statim excipit, sibiq́ue imprimens opere etiam exequitur. Quid autem dicam de hoc nouo Corde? An non ipsum est Cor Domini nostri Iesu Christi? Postquam enim dixit: Spiritum nouum ponam in medioGa naar margenoot+ vestri; paulò post quasi illud exponens subiunxit: & Spiritum meum ponam in medio vestri; innuens Spiritum nouum, esse Spiritum suum. Cùm autem Spiritus & Cor hîc vnum censeantur, facilè conficitur Cor nouum, quod Deus dat, esse ipsum COR Dei. Admiretur sanè, & obstupescat B. Iob incredibilem illam supremi Numinis philantropiam, quâ Deus homini benefacere, illiusq́ue recordari dignatur: | |
[pagina 308]
| |
Ga naar margenoot+ Quid est homo, exclamat, quia magnificas eum, aut quid apponis erga eum Cor tuum? Maius profectò videtur, quòd ipsum etiam Cor suum homini donare Deus dignetur; id verò adeò ingenuo & amico facit modo, vt prae amoris magnitudine dicere non vereatur: Amantem Animam Cor suum depraedari, atque eripere.Ga naar margenoot+ Vbi enim Vulgata lectio habet: Vulnerasti Cor meum, soror mea Sponsa,Ga naar margenoot+ vulnerasti Cor meum; ex Hebraeo vertunt Pagninus, & Vatablus: Abstulisti mihi Cor. Eodemq́ue sensu Septuaginta vertentes εκκαρδιωουσ, ab aliis intelliguntur, tantumdem dixisse, atque excordiastime.Ga naar margenoot+ Siue, vt Ambrosius habet, Cor meum cepisti. Hic enim est insignis ille amoris effectus, qui Animam rapit in rem amatam, vt magis sit vbi amat, quàm vbiGa naar margenoot+ animat. Vbi enim est thesaurus, ibi est & Cor ad se. Vnde optimè dicebat ille:
Ga naar margenoot+ Cor meum à me transiit,
Simul post Iesum abiit.
Ga naar margenoot+Quemadmodum enim Regnus caelorum vim patitur-, & violenti rapiunt illud: ita & Sponsus Animarum nostrarum, qui est ipsa felicitas Regni caelestis, vim patitur,Ga naar margenoot+ & violenter abripitur ab vno oculorum | |
[pagina 309]
| |
Sponsae suae, & vno crine colli eius. Ligatur, inquam, & ad nos attrahitur viuâ fide, & integrâ obedientiâ; adeò quidem efficaciter, vt se Dilectae suae negare non possit, sed Cor suum ille libentissimè tribuat. Quare vlteriùs hîc considera,
Quomodo Christus Dominus quibusdam Cor suum tribuerit.
NOn desunt in Ecclesia Dei credibilia satis testimonia, quibus id quod iam dictum est, luculenter satis confirmetur. De S. enim Gegrude legimus, quòd cùm moesta esset, quòd in horis Canonicis non rarò ex humanâ fragilitate laberetur, Dominus illi apparens, praesentauerit illi quasi propriss manibus suis Cor suum Deificatum,Ga naar margenoot+ in similitudine lampadis ardentis, dicens: Ecce Cor meum dulcissimum, semper venerandae Trinitatis Organum, oculis mentis tuae praetendo, cui omnia quae per te minus supplere sufficis, ficucialiter pro te supplenda commendabis. Et sic omnia coram oculis meis apparebunt summè perfecta. Sed ipsa quoque Gertrudis, de admirando hoc munere ita loquitur: Addidisti etiam mihi inter haec, inaestimabilemGa naar margenoot+ amicitiae familiaritatem im- | |
[pagina 310]
| |
pendere, diuersis modis illam nobilissimam Arcam Deitatis, scilicet Deificatum Cor tuum praebendo in copiam omnium delectationum mearum; nunc gratis dando, nunc, ad maius indicium mutuae familiaritatis, illud mihi pro meo commutando, cum quo multa occulta secretorum iudiciorum & delitiarum tuarum mihi manifestasti.Ga naar margenoot+ Pari fauore quoque sororem eiusdem S. Mechtildem diuina bonitas prosecuta est. Cùm enim Feriâ quartâ post Pascha, in Introitu Missae cantari audiret: Venite benedicti; mirabili gaudio repleta, Domino dixit: O vtinam & ego vna de benedictis essem Animabus, quae aliquando illam tuam dulcissimam vocem audient. Cui respondit Dominus: Eris tu sanè vna ex illis, idq́ue certò credas, atque ideò Cor meum tibi trado in pignus, quod semper tecum habebis, & cùm promissionem meam adimpleuero, tum illud mihi, in huius rei testimonium restitues, Insuper, do tibi Cor meum in domum refugij, vt vbi ex hac vita descesseris, alio loco non recipiaris. Hoc porrò munere suscepto, magno amore, & reuerentiâGa naar margenoot+ erga Cor Iesu ferebatur. Instante autem horâ, quâ migratura erat ex hoc mundo, Dominus summae Maiestatis Iesus eam lu- | |
[pagina 311]
| |
mine diuinitatis suae totam illustrans, suauiGa naar margenoot+ blandaq́ue voce inuitauit his verbis: Veni benedicta Patris mei, posside paratum tibi Regnum à constitutione mundi. Tunc nimirùm ipse Dominus commonfecit eam doni illius excellentissimi, quo ante aliquot annos (cùm eadem verba ad Missam cantarentur) donaeuerat illi Cor suum in pignus amoris. Igitur illa beata Anima, in ipsum Cor Iesu suauissimum admissa, sempiternae gloriae, gaudiisq́ue caelestibus feliciter fuit sociata. Stupendum veròGa naar margenoot+ est quod de Sancta Catharina Senensi traditum accepimus. Haec die quadam, vehementissimè amoris Christi Domini Sponsi sui vulnere sauciata, instanter ab eo petiit, vt à se Cor suum, & propriam voluntatem radicitus euelleret, quò omnibus in rebus sine vllâ tergiuersatione se illi obsequentem, atque morigeram praeberet. Videbatur autem illi sic oranti in visione venire Christus, & latus sinistrum aperire, ablatoq́ue Corde recedere. Quod cùm eius Confessarius parui faceret, eamq́ue parum sanae mentis esse crederet, ecce illi quadam die è Sacello Ecclesiae exire volenti, cum multa luce Christus apparuit, in manu ferens Cor quoddam rubicundum & illustre, propiusq́ue | |
[pagina 312]
| |
accedens, illud in sinistrum Virginis latus imposuit, dicens: Ecce, filia mea, habes pro Corde tuo Cor meum; clausoq́ue latere recessit. Sed ne putaretur hoc inane phantasma, illo in loco cicatrix permansit, quae à sociis eius frequenter visa est. Quid autem ex hac adeò stupendâ Cordis mutatione fuerit consecutum, facilè quisque poterit diuinare. Non enim rerum omnium Conditor, hac mirabili ratione tam diu apud se Cor illius retinere voluit, nisi vt illud ardentissimo amore, & gratiarum omnium affluentiâ repleret. Cuius rei eadem sancta Virgo certissima testis est, quae incredibilem charitatis ardorem in Corde suo sentiebat: prorsus vt diceret, tantam in Animâ suâ puritatis, & humilitatis renouationem existere, vt ad aetatem quatuor vel quinque annorum se rediisse putaret. De admirandâ verò hac Cordis permutatione, non inuenustum Epigramma in Sanctam hanc Catharinam Senensem quidam panxit. Cor sine Corde mihi est, sine vita viuere, vita:
Qui sine vtroq́ue dedit viuere, vtrumq́ue tulit.
Nec tulit vt sine vtroq́ue forem, sed viuat vt in me
Cor sine Corde, nouum Cor sibi finxit amans.
| |
[pagina 313]
| |
Nunc neque velle meum est, neque nolle: at Amantis vtrumque,
Qui mihi me rapuit, Cor mihi cùm rapuit.
Viue igitur, mea vita, meum Cor: discet amare
Hinc, qui se nimium, dum sibi viuit, amat.
Non admodum dissimili amoris praerogatiuâ erga S. Lutgardem diuina bonitas vsaGa naar margenoot+ est: cui, cùm velut alteri Esther facultatem fecisset petendi quod vellet, respondit illa: Volo, Domine, Cor tuum. Et Dominus: Quin ego potiùs, ait, & Cor tuum. Respondit illa: Sit ita Domine, at sic tamen, vt Cordis tui amorem Cordi meo attemperes; & in te Cor meum possideam, omni tempore tuâ protectione securum. Facta est igitur ab eo die quaedam permutatio Cordivm, vel potiùs vnio Spiritus creati & increati, per gratiae excellentiam. Deinceps enim ita Christus Cordi Virginis inhaesit, eam communiens & protegens, vt nec tentatio carnis, immò ne turpis quidem cogitatio mentem eius vel temporis puncto infestârit. | |
[pagina 314]
| |
CORDIS ILLVMINATIO.
Illuminabantur CORDA uestra. Eccli. 2. 10.
Lux de luce Deus, caeci, lux vnica, mundi,
CORDE graues tenebras discute luce tuâ.
22. | |
[pagina 315]
| |
Lectio II.
| |
[pagina 316]
| |
Ga naar margenoot+loquitur: Posuisti tenebras, & facta est nox: in ipsâ pertransibunt omnes bestiae siluae. Cauli Leonum rugientes, vt rapiant, & quaerant à Deo escam sibi. QuodGa naar margenoot+ morali sensu ita explicat Gregorius: Tenebras Dominus ponit, cùm paccatis iudicia rependens, lumen suae intelligentiae subtrahit. Et nox efficitur, quia prauorum mens ignorantiae suae erroribus caecatur. In qua omnes bestiae siluae pertranseunt, dum maligni Spiritus sub opacitate fraudis latentes, in reproborum Cordibvs prauitates suas explendo percurrunt. In qua & catuli Leonum rugiunt, quia nequissimarum, sed tamen eminentium potestatum minstri Spiritus importunis tentationibus insurgunt. Qui tamen à Deo escam appetunt, quia nimirùm capere Animas nequeunt, nisi iusto iudicio praeualere diuinitus permittantur. Quis non exhorrescat immanes has feras, praesertim in tenebris constitutus? Quis non timeat, ne ab iis rapiatur & deuoretur? Quis non aspiretGa naar margenoot+ ad lucem veram, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum? Illâ enim exoriente, omnes illae ferae in antra se recipiunt, vt ibidem Regius Vates subdidit: Ortus est, inquit, Sol, & in cubilibus suis collocabuntur. Exibit ho- | |
[pagina 317]
| |
mo ad opus suum. Vbi enim veritatis lumen obcaecatum Cor collustrarit, fugantur omnes effraenatae cupiditates, & illuminatus homo pergit ad opus suum, id est, mandatorum diuinorum obseruantiam, & virtutis stadium; cui absque Dei luce vacare non potest. Nam vt Augustinus ait: Sicuti oculus Corporis etiamGa naar margenoot+ perfectissimè sanus, nisi luce adiatus, non potest cernere: sic etiam homo perfectissimè iustificatus, nisi aeternâ luce iustitiae diuinitus ad iuuetur, non potest rectè viuere. Ora ergo cum eodem Augustino: O splendorGa naar margenoot+ Paternae gloriae, qui sedes super Cherubim, & intueris abyssos: lumen verdicum, lumen illuminans, lumen indesiciens, in quem desiderant Angeli prospicere. Ecce Cor meum coram te est; discute tenebras eius, vt amoris tui claritate pleniùs perfundatur. Considera Secvndo, In principioGa naar margenoot+ cùm Deus caelum & terram crearet, tenebrae erant super faciem abyssi, dixitq́ue Deus: Fiat lux, & facta est lux. Super faciem quoque Cordis nostri densissimae sunt tenebrae ignorantiae & peccatorum, in quibus permanere nos oportet, nisi Deus, qui dixit de tenebris lumenGa naar margenoot+ splendescere, ipse illuxerit in Cordibvs | |
[pagina 318]
| |
nostris, ad illuminationem scientiae claritatis Dei. Aspira ergo ad hanc lucem,Ga naar margenoot+ & dic: Illuminare his, qui in tenebris, & in vmbra mortis sedent; ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Audi Augustinum multipliciter diuinam lucem implorantem:Ga naar margenoot+ Lux, inquit, inuisibilis, cui omnis abyssus humani Cordis est visibilis. Ecce, tenebrae sunt super faciem abyssi mentis meae, tu es lumen. Ecce, caligo tenebrosa super aquas Cordis mei, tu es veritas. O verbum, per quod facta sunt omnia, & sine quo factum est nihil!Ga naar margenoot+ Verbum quod est ante omnia, & ante quod nihil. Verbum creans omnia, sine quo omnia nihil. Verbum regens omnia, sine quo nihil sunt omnia. Verbum, quod dixisti in principio: Fiat lux, & facta est lux. Dic etiam mihi: Fiat lux, & facta sit lux, & videam lumen, & cognoscam quidquid non est lumen, & lumen tenebrae ponantur. Et sic sine tua luce, non est veritas. Adest error, adest vanitas, non est discretio, adest confusio: adest ignorantia, non est scientia: adest caecitas, non est visio: adest inuium, non est via: adest mors, non est vita.Ga naar margenoot+ Vae mihi misero toties obcaecato; quia tu lux, & ego sine te. Dic verbum, Do- | |
[pagina 319]
| |
mine, fiat lux, vt videam lucem, & vitem tenebras; videam viam, & vitem inuium; vidaem veritatem, & vitem vanitatem; videam vitam, & vitem mortem. Illuminare Domine, lux mea, illuminatioGa naar margenoot+ mea, & salus mea, quem timebo? SuntGa naar margenoot+ vmbrae tenebrarum, quibus operior in hac abysso caliginosi carceris huius, in qua prostratus iaceo, donec aspiretGa naar margenoot+ dies, & inclinentur vmbrae, fiatq́ue lux in firmamento virtutis tuae. VoxGa naar margenoot+ Domini in virtute, vox Domini in magnificentia, dicat: Fiat lux, & effugentur tenebrae: & appareat arida, germinetq́ue terra herbam virentem, & facientem semen, fructum bonum iustitiae Regni Dei. Considera Tertio, PraecepisseGa naar margenoot+ olim Deum, vt in Sanctuario suo ad Australem partem poneretur anreum candelabrum, habens lucernas septem. Tabernaculum hoc, quod Templorum figuram referebat, Animam hominis iusti designat, vt enim ait Apostolus: Templum Dei estis vos, &Ga naar margenoot+ Spiritus Dei habitat in vobis. Quid verò candelabrum hoc in spirituali Cordis nostri. Sanctuario collocandum aliud adumbrat, quàm lucem illam, | |
[pagina 320]
| |
quâ hominis Animus à Spiritu Sancto collustratur? Lucernae autem in candelabro ardentes, illas lucernas denotant, Ga naar margenoot+ de quibus Dominus dixit: Sint Iumbi vestri praecincti, & lucernae ardentes in manibus vestris. Sed audi Origenem eleganter admodum candelabrum CordisGa naar margenoot+ explicantem: Sciat, inquit, Christianus, sibi in Sanctis candelabrum luminis collocandum, vt sint ei lucernae semper ardentes, & lumbi succinctie, & ipse, tamquam seruus, qui expectat Dominum suum redire de nuptiis. Sed istud candelabrum in Austro collocet, vt ad Aquilonem respiciat. Accenso enim lumine, id est, vigilanti Corde, respicere semper debet Aquilonem, & obseruare eum, qui ab Aquilone est. Ab Aquilone enim accerdunturGa naar margenoot+ mala vniuersae terrae. Vigilans ergo, & sollicitus, & ardens, intueatur semper astutias diaboli, & semper aspiciat, vnde sit ventura tentatio, vnde hostis irruat, vnde inimicus obrepat. Vt autem hoc videre, ô Anima, possis, ora Deum illuminatorem tuum, vt lumen hoc in Corde tuo accendat; & dicGa naar margenoot+ cum Propheta: Quoniam tu illuminas lucernam meam: Deus meus illumina tenebras meas. Et cum Augustino: O lux | |
[pagina 321]
| |
quae semper luces, & numquam obfuscaris,Ga naar margenoot+ illumina me. Auger quaeso squammas caliginis antiquae, radio tuae illuminationis, ô splendor inaccessibilis, vt videam me, vt videam te. Vae caecis oculus, qui te non vident, Sol illuminans caelum & terram! Vae caligantibus oculis, qui te videre non possunt! Vae auertentibus oculis, vt non videant veritatem! Vae non auertentibus, vt videant vanitatem! Nequeunt enim oculi assueti tenebris, summae veritatis radios intueri; nec sciunt de lumine aliquid aestimare, quorum est in tenebris habitatio. Tenebras vident, tenebras diligunt, tenebras apptobant: de tenebris euntes in tenebras, nescieunt, vbi corruant. Miseri qui nesciunt, quid amittant; & miseriores vtique qui sciunt quid amittant; qui cadunt apertis oculis, & descendunt in infernum viuentes. Considera Qvarto, Magnum beneficium, quod Deus Cordi tuo praestat, cùm illud illuminat. Primò enim illud splendidum facit. Deinde ab omni terrore ac metu liberat. Primum illud exposuit Isaias, dicens: Orietur in tenebrisGa naar margenoot+ lux tua, & tenebrae tuae erunt sicut meridies. Et requiem tibi dabit Dominus | |
[pagina 322]
| |
semper, & implebit splendoribus Animam tuam. Alterum autem illud DauidGa naar margenoot+ confitetur, dicens: Dominus illuminatio mea, & salus mea, quem timebo? Quis enim timeat, si Deum illuminatorem sibi praesentem habeat, qui facem cipraeferat, vt omnia pericula deuiret? Explicat vtrumque hoc beneficium Chrysostomus: Ga naar margenoot+ Non sic, ait, mundus est clarus oriente radio, vt Anima illustratur, & splendidior fit à Spiritu gratiam suscipiens. Et diligentiùs rerum naturas disce. Nocte enim terras tenente, & tenebris caligantibus, saepè funiculum quis cernens, serpentem esse putauit; & amicum accedentem, tamquam inimicum fugit; strepirum quempiam sentiens, trepidus factus est: factâ autem die, nihil tale fieret, sed omnia qualia sunt, apparent. Quod & in Anima nostra contingit. Postquam enim gratia veniens, mente tenebras expulit, rerum veritatem discimus, & nobis fiunt despicabiles res priùs tremendae: nec enim ampliùs mortem timemus, diligenter ex hac sacrâ introductione discentes, quòd mors non est mors, sed somnus, & dormitio temporaria; non pauperiem, non morbum, non aliud quid huiusmodi timentes, scientes quòd | |
[pagina 323]
| |
ad meliorem tendimus vitam, ab omni liberam inaequalitate. Si ergo in tenebris exortum tibi sit lumen Cordis, gratus esto Deo tuo, & dic; En ego filius ancillae tuae, per fidem tuam flecto ceruicem Cordis mei, sub pedibus maiestatis tuae, gratias agens, quoniam dignatus es per tuam misericordiam illuminare me. Ecce video, gratias ago: ecce video lumen caeli, interlucet oculis mentis meae radius desuper à facie luminis tui, & laetificat omnia ossa mea. O si persiceretur in me! Auge, quaeso, luminis Auctor, auge quaeso quod interlucet in me. Dilatetur, obsecro, dilatetur ex te. Considera Qvinto, Non satis esse, à Deo lumen in Cordis lucerna accendi; sed diligenter quoque prouidendum esse, ne fortè extinguatur. Quaeruis enim mala actio lucem istam extinguit. Vnde quod S. Paulus dixit: SpiritumGa naar margenoot+ nolite extinguere; ita ChrysostomusGa naar margenoot+ interpretatur: Spiritum non extinguaris, hoc est, donum Spiritus. Extinguit autem Spiritum, vita impura. Nam quemadmodum, si quis lucis huius lychno, & aquam inspergeret & pulurem, &, si nihil horum inspergeret, sed oleum tantùm eximeret, lucem extingueret: ita: | |
[pagina 324]
| |
habet & donum Spiritus. Siue namque resterrenas, & rerum fluxarum curas insperseris, extinques Spiritum. Siue etiam, si tu nihil tale feceris, aliunde tamen tentationis vehemens impulsus, instar cuiusdam venti irruerit, & flamma valida non fuerit, aut parum olei habuerit, aut foramen seu ostium non clauseris, omnia peribunt. Foramina in nobis sunt oculi, & aures. Ne sinas istis occurrere validum malitiae flatum, olioquin lychnum extinguet: sed obtura foramina timore Dei. Janua os est, claude. Extinquitur quoque lucerna, si oleum dificiat: quando misericordiam non facimus, extinguitur Spiritus. Etenim ex misericordia Dei, Spiritus sancti lumen in nobis accenditur. Cautè igitur accensum lumen custiodiamus, & vt filij lucis ambulemus:Ga naar margenoot+ Fructus enim lucis est in omni bonitate, & iustitia, & veritate. Quàm necessarium, quamq́ue vtile nobis sit Cordis lumen, Sancta Mater Ecclesia satis ostendit; quae in quotidianis Hymnis frequentissimè illud à Deo flagitat: adeò vt hunc ex illis Centronem confecerimus. | |
[pagina 325]
| |
Hymnvs,
| |
[pagina 326]
| |
Mens ecce torpet impia,
Quam culpa mordet noxia,
Obscura gestit tollere,
Et te Redemptor quaerere.
Repelle tu caliginem
Intrinsecus quàm maximè,
Vt in beato gaudeat
Se collocari lumine.
Te te Redemptor, quaesumus,
Reple tuo nos lumine;
Per quod dierum circulis
Nullis ruamus actibus.
Lux sancta nos illuminet,
Manensq́ue nostris sensibus,
Noctem repellat saeculi,
Purgata seruet pectora.
Lucem fides inueniat,
Sic luminis iubar ferat,
Vt vana cuncta terreat,
Hanc falsa nulla comprimant.
O lux beata Trinitas,
Et principalis Vnitas!
Nostris refulge sensibus,
Infunde lumen Cordibvs.
Praesta Pater piissime,
Patriq́ue , compar vnice,
Cum Spiritu Paraclito,
Regnans per omne saeculum.
Amen.
| |
[pagina 328]
| |
CORDIS TABVLA LEGIS.
Dabo legem meam in uisceribus eorum,
et in CORDE eorum scribam eam. Ierem. 31. 33.
Scribo nouam tenerí nunc CORDIS in ęquore legem,
Cum vetus in duris sit mihi scripta petris.
23. | |
[pagina 329]
| |
Lectio III.
| |
[pagina 330]
| |
Ga naar margenoot+per Spiritum sanctum, dicente Augustino: Quid sunt ergo leges Dei, ab ipso Deo scriptae in Cordibvs, nisi ipsa praesentiaGa naar margenoot+ Spiritus sancti, qui est digitus Dei, quo praesente diffunditur charitas in CordibvsGa naar margenoot+ nostris, quae plenitudo legis est, & praecepti finis? Ex hoc capite B. PaulusGa naar margenoot+ vocat Corinthios, & in iis omnes fideles,Ga naar margenoot+ Epistolam Christi. Manifestati, inquit, quòd Epistola estis Christi, ministrata à nobis, & scripta non attamento, sed Spiritu Dei viui: non in tabulis lapideis, sed in tabulis Cordis carnalibus. Jam, si & tu Dei Epistola esse desideras, & gratiam Noui Testamenti percipere concupiscis, praepara Cor tuum ad hanc scripturam recipiendam. Ad quod, primò requiritur, vt sit veluti charta munda, nullo peccati inquinamento maculata:Ga naar margenoot+ Noli tollere de Corde tuo legem Dei, & affigere legem peccati. Noli scribere in sensibus tuis diaboli illecebras, & Dei delere mandata. Noli, saecularium mote, Cor tuum facere mappam Geographicam, in qua totus mundus, cum suis regnis, prouinciis, & ciuitatibus depictus sit; sed effice eam chartam mundam, cui lex Dei possit inscribi. Secundò,Ga naar margenoot+ quemadmodum Deus olim voluit dolari | |
[pagina 331]
| |
tabulas lapideas, quibus digito suo legem inscripturus erat: ita Cor tuum debet esse omninò planum, & leuigatum, ita vt nulla omninò scabrities scripturam Dei impediat. Quare dolabrâ mortificationis continuò dolandum erit, vt legem gratiae & amoris suscipere possit. Tertiò, debet Cor esse molle instar cerae; in pugillaribus enim cerâ illitis nihil stylo exarati potest, nisi illa mollis ductilisq́ue fuerit: ita requirit S. Paulus tabulas Cordis carnei, id est non duri, instar lapidis; sed teneri, tractabilis, atque docilis. Si igitur nonnihil induratum fuerit Cor tuum, diuino illud amore emollire, & liquefacere stude, vt in eo lex Dei conscribatur. Praeparato ita Corde tuo, scriptorem illius, cum Augustino ita inuoca: Scribe Domine Deus digito tuo in pectoreGa naar margenoot+ meo, dulcem memoriam tui mellistui Nominis, nullâ vmquam obliuione delendam. Scribe in tabulis Cordis mei voluntatem tuam, & iustificationes tuas; vt te immensae dulcedinis Dominum, & praecepta tua semper, & vbique habeam prae oculis meis. Considera Secvndo, Cur | |
[pagina 332]
| |
Deus velit legem scribi in Corde,Ga naar margenoot+ quia non satis est, vt illa seruetur in arcâ, sicut tabulae Moysis; vel in tabernaculo,Ga naar margenoot+ sicut Deuteronomium; illic enim abeunt in obliuionem: vnde filij Israël librorum horum non sunt recordati, immò pro perditis eos habuerunt, donecGa naar margenoot+ summus Sacerdos Helcias, regnante Josiâ, eos in Templo inuenit. Neque satis est, legem scribere in vestibus, sicut faciebantGa naar margenoot+ Pharisaei, magnificantes fimbrias, & dilatantes phylacteria. NecGa naar margenoot+ ligare eam in digitis, & quasi signum in manu, vel inter oculos gestare, nec scribere in limine & ostiis domus sufficit: haec enim tantùm externa quaedam memoriae adiumenta sunt. Neque verò in auribus tantùm lex Dei esse debet; potest enim diabolus ab his auferre, & impedire ne ad intima penetret. Nec solo intellectu, aut memoriâ seruari debet: sic enim seruanti,Ga naar margenoot+ teste Bernardo, dicit Apostolus quoniam scientia inflat. Denique & memoriamGa naar margenoot+ facilè delet obliuio. In solo ergo Corde lex Dei scribi, & seruari debet. Quando verò censebitur Deus hanc in Corde scribere, nisi cùm voluntati pias erga legem Dei affectiones, complacentias, impulsus, promptitudinem, & | |
[pagina 333]
| |
tandem charitatem infundit: vt voluntas dicat: Domine da quod iubes, & iube quod vis. Hoc enim maximum est Dei erga nos beneficium, quod magnifacere, & grato animo recolere debemus. Ita faciebat S. Ambrosius, dicens: O verè testatorGa naar margenoot+ aeternus, qui nostris Cordibvs leges affigit suas, & scribit in sensibus; vt nihil aliud cogitare, nis diuina praecepta possimus: nihil aliud sentire, nisi Dei oracula debeamus. Dedit gratiam, reformauit naturam, sibiq́ue comminiscens, qui obliuisci nihil solet, memoriam meorum abstulit peccatorum, mihiq́ue dedit legem praeceptorum suorum. Considera Tertio, Exempla eorum qui legem Dei in Corde suo posuerunt. Primus sit Christus Dominus, qui in Psalmo Deo Patri dicit: In capiteGa naar margenoot+ libri scriptum est de me, vt facerem voluntatem tuam: Deus meus volui, & legem tuam in medio Cordis mei. Quae verba S. Paulus de Christo exponit; & sensusGa naar margenoot+ est, eum libentissimè acceptasse decretum Patris, de liberando per mortem humano genere, idq́ue tam ardenti desiderio desiderasse, vt legem illam, non qualitercumque in Corde, sed in medio Cordis sui posuerit. Secundum exem- | |
[pagina 334]
| |
plum sit sacratissimae Virginis Mariae, quaGa naar margenoot+ omnia verba & mysteria Filij sui conseruabat, conferens in Corde suo. TetiumGa naar margenoot+ Dauidis dicentis: In Corde meo abscondi eloquia tua, vt non peccem tibi. Itemq́ue: Scrutabor legem tuam, & custodiam illam in toto Corde meo. Nusquam enim meliùs, quàm in Corde custoditur, quae & ipsum Cor custodit: quare Cor potiùs auferri, quàm de Corde legem Domini, pati oporteret. Est enim continuum iustorum exercitium, legem Dei habere in Corde; ex quo prouenit, vt omnia eorum verba, & opera, legi Dei sint conformia. QuodGa naar margenoot+ testatur Psalmista, cùm ait: Os iusti meditabitur sapientiam, & lingua eius loquetur iudicium. Vis scire vnde hoc proueniat? quia lex Dei eius in Corde ipsius. EtGa naar margenoot+ quia ex abundantia Cordis os loquitur, hinc secundùm legem Dei prudenter verbaGa naar margenoot+ profert, & disponit sermones suos in iudicio. Magnoperè igitur studere debemus, vt lex Dei sit scripta in Cordibvs nostris. Considera Qvarto, Consueuisse olim Christianos verba quaedam Euangelij, instar Bullae, ex collo amuleti loco suspendere: quo nimirùm significabatur, sacrum Christi Euangelium debere Cordi | |
[pagina 335]
| |
nostro esse insculptum. Ita de S. Caecilia Virgine & Martyre, in eiusdem Officio canit Ecclesia: Virgo gloriosa semperGa naar margenoot+ Euangelium Christi gerebat in pectore. Quod ab aliis quoque factitatum inueniri, Cardinalis Baronius asserit: Et si fidem,Ga naar margenoot+ inquit, praestemus S. Andreae Aposotli Actis, etiam Apostolorum temporibus id vsurpatum apparet. Sancta, piaq́ue maiorum haec fuit consuetudo, nisi aliquâ accedente superstitione labefactetur. Eius meminit & Ioannes Chrysostomus,Ga naar margenoot+ dicens: Non cernis, vt mulieres & parui pueri pro magna custodia collo Euangelia suspendunt, & vbique circumferunt, quocumque abierint? In more id quoque fuitGa naar margenoot+ tempore S. Gregorij, qui Theodelindae Reginae Longobardorum, cùm Adalvvaldum infantulum peperisset, misit pro munere phylacteria (sic vocat quas veteres nominare consueuerant Bullas, ad collum appendi solitas) nempe Crucem cum ligno S. Crucis Domini, & lectionem S. Euangelij thecâ Persicâ inclusam. Hic autem mos etiamnum apud Christianos viget; ex quo Chrysostomus hortatur, Euangelium inGa naar margenoot+ Corde describi: Tu Euangelij mandata, & leges mente describas; non auro, nec argento hîc est opus, & pecuniis, nec | |
[pagina 336]
| |
librum emere: voluntate solâ vobis est opus, & affectu Animae expergefactae, & securius habebis Euangelium: non extrinsecus, sed in Animae penibus ipsum reponens. Eodem modo Augustinus, laudans Euangelium doloribus capitis opponi, iubetGa naar margenoot+ illud quoque ad Cor collocari. Cùm caput, inquit, tibi dolet, laudamus, si Euangelium ad caput tibi posueris, & non ad ligaturam cucurreris. Ad hoc enim perducta est infirmitas hominum; ita plangendi sunt homines, qui currunt ad ligaturas, vt gaudeamus, quando videmus hominem in lecto suo constitutum iactari febribus & doloribus, nec alicubi spem posuisse, nisi vt sibi Euangelium ad caput poneret: non quia ad hoc factum est, sed quia praelatum est Euangelium ligaturis. Si ergo ad caput ponitur, vt quiescat dolor capitis; ad Cor non ponitur, vt sanetur à peccatis? fiat ergo. Quid fiat? ponatur ad Cor, vt sanetur Cor. Considera Qvinto, Quid efficiat lex Dei in Corde posita, haec enim hominem praeseruat à peccato; vndeGa naar margenoot+ Dauid dicebat: In Corde meo abscondi eloquia tua. Quare autem? vt non peccem tibi. Et in altero Psalmo: | |
[pagina 337]
| |
Lex Dei eius in Corde ipsius, & nonGa naar margenoot+ supplantabuntur gressus eius. Id est, non nutabunt, non labentur pedes eius. Liberat, inquit Augustinus, à laqueo, verbumGa naar margenoot+ Dei in Corde. Liberat à viâ prauâ, verbum Dei in Corde. Liberat à lapsu, verbum Dei in Corde. Tecum est, cuius verbum à te non recedit. Corde autem quid mali patitur, quem custodit Deus? Quemadmodum igitur Deus in arcâ vndique auro tectâ, iussit tabulas legis reponi: ita & nos in arcâ Cordis nostri, diuini amoris auro rutilante, Euangelicam legem, velut pretiosissimum thesaurum, recondamus. | |
[pagina 338]
| |
ARATIO CORDIS.
Conuertar ad uos, et arabimini et accipietis sementem. Ezech. 36. 9.
CORDIS agrum, Crucis eia tuę, proscindat aratrum,
Cui verbi inspergas semina, Sponse, tui.
24. | |
[pagina 339]
| |
Lectio IV.
| |
[pagina 340]
| |
tale subiicit, affigit aures, stiuam inserit, figuram Crucis imitatur. Compactio enim ipsa, similitudo quędam est Dominicae PassionisGa naar margenoot+ Et S. Iustinus Martyr: Considerate, inquit, omnia quae in mundo sunt, an sinc signo hoc Crucis gubernentur, an possint praebere sui vsum. Terra non aratur sine eo. Hinc iam facilè colligitur, quid in spiritualiGa naar margenoot+ sensu arare significet. Si enim Venerabili Bedae credimus; arare nihil aliud est, quàm quasi quodam compunctionis instrumento, ligno, & ferro Dominicae Passionis, duritiem sui Cordis atterere, atque ad proferendos bonorum operum fructus aperire. Quod paulò fusiùs explicauit HugoGa naar margenoot+ Cardinalis: Manum ad aratrum mittere, est per compunctionem, & Dominicae Passionis memoriam, Cor exarare. In aratro est stiua, lignum scilicet cui arans innititur; & aliud lignum, cui vomer infigitur. Per lignum ergo, cui arans inititur, intelligitur contritio Cordis: per vomerem, qui terram scindit, intelligitur memoria Dominicae Passionis, quae quodammodo Cor hominis scindit. Nemo enim tam saxei pectoris est, cuius Cor non emolliat memoriâ Dominicae Passionis. Et eam praecipuè debet homo habere in memoria, quia cùm tantum beneficium ad memoriam re- | |
[pagina 341]
| |
ducitur, ad amorem benefactoris ampliùs Animus accenditur. Pone ergo, ô Anima, acerbissimam Christi Domini Passionem super Cor tuum, idq́ue non perfunctoriè, aut leuiter; sed in ea ita meditare, vt profundè Cor tuum penetret, illud conterat, & frequentes in eo sulcos ducat. Considera Secvndo, Satis non esse, vt Corde Passionem Christi consideres, nisi etiam ad praxin te conuertas, eamq́ue operibus ipsis, quantum quidem licet, imiteris. Hoc est enim quod Sponsus à fideli Animâ requirit, cùm ait: Pone me vt signaculumGa naar margenoot+ super Cor tuum, vt signaculum super brachium tuum. Quasi enim non satis esset, passum pro nobis Christum Iesum in Corde, velut impressum signaculum, circumferre; voluit insuper, vt idem ipsum brachiis nostris imprimeremus: quod vtique facimus, cùm omnes actiones nostras, mores, conuersationemq́; vitae Christi conformamus. Vult ergo, inquit Theodoretus,Ga naar margenoot+ Saluator noster, vt eum pro signaculo in contemplationibus, & actionibus nostris habeamus; & notam ipsius in omnibus nostris tum dictis, tum factis imprimamus. Quod ipsum Deus insinuauit, cùm Moysi dixit: Inspice, & fac secundùm exemplar, quod tibiGa naar margenoot+ in monte monstratum est. Non enim solùm | |
[pagina 342]
| |
dicit inspice, sed inspice & fac: quo nimirùm monemur, non modò considerandum nobis esse eximium illud patientiae exemplar, quod nobis in Caluariae monte monstratum est: verùm etiam iuxta illud actiones nostras esse dirigendas. Quomodo igitur ad praxin reuocabimus spirituale hoc aratrum Sanctae Crucis, vt eius vomere terram Cordis nostri proscindamus? si nimirùm exemplo Christi crucifixi, dolores omnes, cruciatus, & aduersitates, quae nobis in hac vita, siue à Deo immittuntur, siue ab hominibus inferuntur, aequo Animo tolerare studeamus. Docuit hoc Chrysostomus, qui itaGa naar margenoot+ scribit: Quemadmodum aratrum immittens deorsum, terram aperit, tutam seminibus custodiam parans, ne iacta in superficie remaneant, sed in ipsos terrae sinus immittantur, & in tuto radices figant: sic & nos facere necessarium; & tamquam aratro tribulatione vtentes, Cordis profundum scindere. Hoc enim & Propheta admonet, dicens: Scindite Corda vestra,Ga naar margenoot+ & non vestimenta vestra. Corda igitur scindamus, vt si qua dolosa herba, & improba cogitatu nobis inest, radicitus eam vellamus, & puras pietatis seminibus terras exhibeamus. | |
[pagina 343]
| |
Considera Tertio, Tum quoque spirituali modo Cor arari, cùm illud mortificationis vomere proscinditur. Nihil enim terram Cordis nostri tam aptam reddit ad diuinarum inspirationum semina suscipienda, quàm verae mortificationis studium. Haec enim omnes noxias herbas, spinas, & tribulos ex Cordis nostri agro radicitus exscindit. Mortificatio igitur aratrum est, Ager Cor boues verò, siue iumenta aratrum ducentia, ipsa est Anima; quae Cor suum conterere, sulcis variis discindere, & glebas diuidere debet. Sed forsitan mireris, & cum S. Bernardo dicas: Ergóne bestiae sumusGa naar margenoot+ nos! bestiae prorsus. Homo enim cùm in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, & similis factus est illis. Quid ni igitur brutorum labore exerceatur, qui iis se peccandoGa naar margenoot+ aequalem fecit. Dignus est, ait S. Paulinus,Ga naar margenoot+ opere iumentario, qui semetipsum lumine rationis orbauerit, & in similitudinem belluarum Corporis seruus, abiecerit. Noli ergo ô Anima, ab hoc aratro te subducere, noli arandi laborem subterfugere; sed potiùs dic cum Propheta: Vt iumentum factus sum apud te, & egoGa naar margenoot+ semper tecum. Vis autem par boum tibi | |
[pagina 344]
| |
assignari, qui hoc aratrum ducant? intellectum, & voluntatem tuam coniunge; illisq́ue mortificationis studium perfice. Nihil enim iuuat intellectu cognoscere, quae mortificatione amputanda sunt; nisi etiam voluntas consurgat, ad eamdem sedulò in opus producendum. Quis autem hic mysticus erit arator, nisi Christus Iesus, Cordis nostri amor? Ille stiuam tenebit, ille animalia diriget, ille aratrum terrae infiget, ille cessantes boues diuini timoris flagello exstimulabit. Sine Christo enim, quantumcumque laborauerimus, nihil in mortificationis studio proficiemus. Ille exemplar nostrum, formam totius mortificationis in vita sua nobis expressit; ille scopus noster, ad quem studium hoc dirigamus; ille Amor, quo ad hoc incitamur, & impellimur, esse debet. Hic si nobis adsit, feliciter admodum procedet aratio Cordis nostri. Rogandus proinde ille est, vt officium hoc subire non dedignetur, quod fecisse videtur Augustinus,Ga naar margenoot+ cùm ita rogauit: Mitte (quaeso) manum pietatis tuae in me: & tolle de me: quidquid offendit oculos pietatis tuae in me. Coram te, Domine, est sanitas, & infirmitas mea. Illam precor serua, istam sana. Si enim dignaris in agro tuo | |
[pagina 345]
| |
Corde meo serere bonum semen, necesse est, vt manu pietatis tuae spinas priùs euellas vitiorum meorum. Considera Qvarto, Vt ager excultus dicatur, non satis esse, vt semel iterùmve per illum aratrum ducatur, aut vt pauci in eo fiant sulci: sed totus omninò quantus quantus est exarari, & continuis suldis describi debet. Neque verò id sufficit, vt id vno alteróve Anno fiat; sed quotannis resumendum est aratrum, si quolibet Anno semine conspergatur. Ex hoc autem discimus, non exiguo temporis spatio mortificationis studium desiniri debere; sed vsque ad vitae finem in ea perseuerandum esse. Quod exemplo suo nos Christus docuit, qui de Cruce descendere noluit nisi mortuus, quantumuis Iudaei clamarent: Christus RexGa naar margenoot+ Israël, descendat nunc de Cruce, vt videamus & credamus. Ita & nos (inquitGa naar margenoot+ Bernardus) quicumque sequimur caput nostrum, tota die hac, quâ plasmati & redempti sumus, non cessemus agere poenitentiam: non cessemus tollere Crucem nostram, perseuerantes in ea, sicut ipse perseuerauit, donec dicat Spiritus, vt requiescamus à la- | |
[pagina 346]
| |
Ga naar margenoot+boribus nostris. Neminem audiamus, non carnem & sanguinem, non Spiritum quemlibet, descensum à Cruce suadentem. Persistamus in Cruce, moriamur in Cruce: deponamur aliorum manibus, non nostrâ leuitate. Totâ igitur vitâ in spirituali aratione permanendum est, scriptumGa naar margenoot+ est enim: Sex diebus operaberis, die septimo cessabis arare. Sex autem dies omne tempus huius vitae designant, septimus verò dies Sabbati & quietis, tempus futuri saeculi. Quid igitur, Anima, requiem speras ante Sabbatum? quid cessas ab opere, nondum consummatis sex diebus? perseuera igitru in mortificationis agricultura, nec retrahas namum semel aratroGa naar margenoot+ impositam: Nemo enim mittens manum suam ad aratrum, & aspiciens retrò, aptus est Regno Dei. Considera Qvinto, Quàm necessaria haec sit Cordis exaratio: quamGa naar margenoot+ à Salomone discere potes, qui ait: Propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo aestate. Quod Salonius ita interpretatur: Piger in hoc loco illum significat, qui propter desidiam, & huius mundi aduersitatem (qui per frigus designatur) in Dei seruitio negligit laborare: & idcircò in futuro Dei Iudicio mendicabit; quia non | |
[pagina 347]
| |
habebit opera bona, pro quibus accipere mereatur beatitudinem: Quia quidquidGa naar margenoot+ seminauerit homo, hoc & metet. Accidit id fatuis Virginibus, quae oleo deficiente, ad prudentes dixerunt: DateGa naar margenoot+ nobis de oleo vestro. Sed cur, inquies, dies Iudicij & Regnum Dei aestati comparatur? quia tunc omnia nostrae tristitiae nubila transibunt, & vitae illius dies aeterni Solis claritate fulgebit. Paulò aliter explicat Hugo Cardinalis, qui sic ait: Vir frigore chartatis intepescens, suiGa naar margenoot+ Cordis agrum aratro poenitentiae proscindere non vult, & bonis operibus conserere: mendicabit ergo aestate. Nimirùm, instante iam morte, morbo ingrauescente, & febre exaestuante, postulabit tempus poenitentiae: & non dabitur ei. Inclamabit: Inducias vsque manè; & tritum illud morientium canticum lugubri voce intonabit:
O mihi praeteritos referat Deus optimus Annos.
Clamabit, eiulabit, sed frustrà: quia non dabitur ei. Hoc igitur te ad arandi laborem assiduum acriter exstimulet: magis autem spes fructus vitae aeternae. Nam vt Sanctus Paulus ait: Qui arat, arare debetGa naar margenoot+ in spe fructus percipiendi. Ad spiritualem igitur arationem, quam mortificationem | |
[pagina 348]
| |
esse docuimus, eo modo accedendum est, quo Ecclesiasticus monuit ad sapientiamGa naar margenoot+ esse eundum. Quasi is qui arat, inquit, & seminat, accede ad eam, & sustine bonos fructus illius: in opere enim ipsius exiguum laborabis, & citò edes de generationibus illius.
| |
[pagina 350]
| |
SEMINATIO IN COR.
Verbum seminatum est in CORDE. Mat. 13. 19.
Semina iam terrae manda diuine colone,
Ne nostri, sterilis, sit tibi, CORDIS ager.
25. | |
[pagina 351]
| |
Lectio V.
Verbum seminatum est in Corde. Matth. 13. 19.
Semina iam terrae manda, diuine Colone, Ne nostri sterilis sit tibi Cordis Ager.
COnsidera Primo, Quo fine creatus sis? quid agas? quò tendas? cur in hoc mundo positus? quorsum vitam hanc degas? Vis hoc scire? audi Veritatem ipsam: Ego posui vos, vtGa naar margenoot+ eatis, & fructum afferatis, & fructus vester maneat. Arbores omnes sumus, in Viridario caelestis Agricolae plantatae, vt fructum demus in tempore opportuno. At omnis arbor, quae non facit fructum bonum,Ga naar margenoot+ excidetur, & in ignem mittetur: Iam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis proinde cura & sollicitudo Cordis nostri haec esse debet, vt fructum adferamus: nemo verò fructum adferre potest, nisi priùs in se habeat semen illius. Vnde verò id homini pauperi & | |
[pagina 352]
| |
inopi, & qui ex se nihil habet? Non despondeamus hîc Animo, benignus estGa naar margenoot+ Dominus, qui implet omne animal benedictione, ipsemet sementem faciet.Ga naar margenoot+ Ecce enim exiit qui seminat seminare semen suum. Quis verò hic sator? nisiGa naar margenoot+ Christus Dominus; de quo Beda: Exiit seminans ad seminandum, quia Dominus è sinu Patris egrediens, venit in mundum, & verbum veritatis seminauit. Seminator ergo Christus, semen est verbuGa naar margenoot+ Dei, ager Cor nostrum. Semen nisi in terram iaciatur, fructum non facit. Sparge triticum in aëre, vel aquâ, vel igne, nihil reportabis fructus. Eumdem in modum Dei verbum, nisi in Cor incidat, non pariet emolumentum. Si in aures tantùm verbum auditum, si in oculos tantùm verbum scriptum incidat, quid proderit? Id verò erit in aqua, vel aëre seminare. Quemadmodum terra in medio mundi sita, semen excipit: ita Cor, quod in medio hominis est locatum, excipiat verbum, foueat, ad fructum ducat. Considera Secvndo, Quales dispositiones Cor tuum habere debeat, vt recepto semine, fructum posteà producat. Nam vt ex Christi parabola constat, | |
[pagina 353]
| |
tribus perditis partibus seminis, vna tantummodòGa naar margenoot+ saluatur; non quidem seminantis causâ, sed suscipientis (ait Chrysostomus) culpâ terrae: hoc est, propter teluctantem, atque repugnantem Animam. Vna enim pars seminis cecidit secusGa naar margenoot+ viam, & conculcata est, & volucres caeli comederunt illam. Secunda seminis pars cedidit supra petram, & natum semen aruit, quia non habebat humorem. Tertia inter spinas, à quibus suffocata est. Quarta in terram bonam, & fecit fructum centuplum. Quae Christus Dominus ipsemet sic explicat: Qui secus viam, hi sunt qui audiunt, deinde venit diabolus, & tollit verbum de Corde eorum, ne credentes salui fiant. Qui enim secus viamGa naar margenoot+ publicam ambulant, multas distractiones patiuntur, multum Animo vagantur, prout multa & varia ab illis cernuntur. At in audiendo verbo Dei, Animo collecto, & attento esse oportet; ne, si vel ad momentum vageris, aliud agens, aliud cogitans, de repente diabolus id rapiat, alias atque alias immittens cogitationes. Sicut enim semen negligenter iactum, nec posteà terrâ obductum, volucres caeli rapiunt, & comedunt: sic verbum Dei ne- | |
[pagina 354]
| |
gligenter acceptum, nec Animo reconditum, sed oscitanter auditum, atque ita à nobis contemptum, daemones rapiunt, & comedunt; quia de nostro contemptu vehementer gaudent, & voluptatem magnam capiunt. Quare, vt inquitGa naar margenoot+ diligentiâ, magnitudine Animi, & iugi memoriâGa naar margenoot+ semina obducamus. Considera Tertio, SemenGa naar margenoot+ quod supra petram cecidit, designare eos, qui cùm audierint, cum gaudio suscipiunt verbum, & hi radices non habent: quia ad tempus credunt, & in tempore tentationis recedunt. Verbum enim Dei, nisi ad ipsum Cordis fundum penetret, altasq́ue defigat radices, fructum non profert; quantumuis superficietenùs Animum nonnihil moueat, & audientem oblectet. Quî enim crescere posset sine radice? Hi autem temporales, qui ad tempus tantùm credunt, radices nonGa naar margenoot+ habent; quia non sunt in charitate radicati & fundati, nec Christum habent per fidem in Corde habitantem. Sicut ergo cadente pluuiâ, lapides quidem foris madescunt, intùs verò sicci & duti permanent: sic dura Corda, im- | |
[pagina 355]
| |
brem diuini eloquij cum gaudio suscipiunt, sed intùs sicci & aridi permanent, malâ consuetudine aditum gratiae violenter prohibente. Considera Qvarto, Semen quod in spinas cedidit, eos significare quiGa naar margenoot+ audierunt, & à sollicitudinibus, & diuitiis, & voluptatibus vitae euntes suffocantur, & non referunt fructum. His enim tribus suffocatur Dei verbum, etiam intimè in Corda receptum, & compunctione vehementi consecutâ; ita sanè vt fructificare incipiens, atque emendationem conceptam operari, mox in ipso progressus exordio, quasi nascens herbula, reprimatur, extinguatur, & velut onere imposito suffocetur. Danda igitur est opera, ne Cor nostrum sit velut via publica, in qua à praetereuntibus semen conculcetur: ne sit lapideum & durum, quod semen non recipiat: ne spinis diuitiarum, voluptatum, ac sollicitudinum sit circumseptum, adeoq́ue semen verbi Dei suffocetur. Claudenda igitur sunt ostia Cordis, ne peruium maneat: igne deuotionis ipsum Cor emolliendum, contra omnem duritiam: eraditandae vepres & sentes, ne semen enatum | |
[pagina 356]
| |
supprimant: sed fiat terra bona, & proferat fructum. Animaduertendum autem hîc est, defectum fructuum in hac parabolâ non referri in nimiam siccitatem, aut pluuiae, vel Solis, vel frigoris, vel grandinis, vel venti defectum; sed totam culpam in ipsam terram conferri. Quòd enim verbum Dei fructum in nobis non edat, non accidit ob defectum diuinae doctrinae intùs suadentis, vel gratiae Dei, aut Spiritus sancti irrigationis, sed ex nostroGa naar margenoot+ vitio. Ille enim qui Solem suum oriri facit super bonos & malos, nihil debuit facere telluri suae, quod non fecit:Ga naar margenoot+ vnde perditio tua ex te est, ô Anima mea, tantummodò in Deo tuo auxilium tuum. Considera Qvinto, TerramGa naar margenoot+ bonam vocari à Christo, eos qui in Corde bono & optimo, audientes verbum retinent, & fructum afferunt inGa naar margenoot+ patientia. Terra bona est, Cor ab humanis affectibus & terrenis perturbationibus vacuum, & liberum: quàm primùm enim vitia ab Animo rollimus, quae nos nostrâ culpâ contraximus; & solùm illud relinquimus, quod optimè ab optimo Opifice creatum est, continuò diui- | |
[pagina 357]
| |
num semen in nobis fructum edit. Verùm, quia caro concupiscit aduersus Spiritum,Ga naar margenoot+ & perpetua inter vtrumque pugna est, magnâ est opus tolerantiâ, & fortiter in acie perstandum. Et ob eam causam dixit, per patientiam fructum afferri. Quare & in alio loco ait: InGa naar margenoot+ patientia vestra possidebitis Animas vestras. Sine patientia enim non perseueratur: at nisi perseueratemus, expectari nequiret salus; Qui enim perseuerauerit vsqueGa naar margenoot+ in finem, hic saluus erit. Sed vt terra haec bona ex iacto semine fructum adferat, retinendum est verbum Dei, nec permittendum vt vnâ aure exceptum, alterâ effluat; sed instar mundorum animalium quae ruminant, vis & efficacia verbi Dei mente reuoluenda, & sedulò recogitanda est. Illi ergo qui cum Dauide in Corde suo absconduntGa naar margenoot+ eloquia Dei, & cum Sanctissimâ Virgine Mariâ conseruant ea, conferentesGa naar margenoot+ in Cordibvs suis, sunt optima illa terra, quae copiosissimum fructum adfert in tempore suo. Rogabo caelestem Agricolam, vt Cor meum talem terram efficiat. Etsi enim instar lapidis durum sit, potens est Deus de lapidibusGa naar margenoot+ | |
[pagina 358]
| |
suscitare filios Abrahae. Et si vepribus ac spinis repletum sit, diuinâ aspirante gratiâGa naar margenoot+ terra illa inculta fieri potest hortus voluptatis.
| |
[pagina 360]
| |
CORDIS IRRIGATIO.
Rigabo hortum meum Plantationum. Ecc. 24. 42.
Telluri clausum, cęlo patet: implue rorem,
CORDIS ab hoc vario flore virescet humus.
26. | |
[pagina 361]
| |
Lectio VI.
| |
[pagina 362]
| |
expetit, & expectat à Deo ipso imbrem, vt afferre fruges queat, vt ornari floribus, vestiriq́ue herbis possit. Aqua autem, quà Cordis hortulus irrigari debet, gratia est Spiritus Sancti, vt exponit Gregorius,Ga naar margenoot+ in illa verba Job: Si continuerit aquas, omnia siccabuntur. Si emiserit eas, subuertent terram. Aquae, inquit, nomine, Sancti Spiritus gratia designatur, sicutGa naar margenoot+ Ioannes ait: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae viuae. Hoc autem dixit de Spiritu, quam accepturi erant, credentes in eum. Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; quia si Sancti Spiritus gratia ab audientis mente subtrahatur, arescit protinus intellectus, qui iam per spem viridescere in audiente videbatur. SimiliterGa naar margenoot+ Bernardus: Irrigationem maximè necessariam habent nouellae plantationes, alioquin aut minus proficient, aut ex toto peribunt praesiccitate. Quaerat ergo deuotionis aquas quisquis seminauerit bonorum operum semina, vt irrigatus fonte gratiae, bonae conuersationis hortus non arescat, sed in perpetuâ viriditare proficiat. Considera Secvndo, GentilesGa naar margenoot+ olim Ioui Pluuio supplicasse, cùm nimirùm pluuias desiderarent, quem & ab | |
[pagina 363]
| |
Indis hac de causa cultum Strabo testis est. Tertullianus quoque meminit aquiliciorum,Ga naar margenoot+ quae Ioui immolabantur ad aquas eliciendas in magnâ siccitate. Nos autem Deo fonti gratiarum, qui pluuiae Pater,Ga naar margenoot+ & stillarum rotis genitor in Scriptura dicitur, supplicare conuenit, vt pluuiamGa naar margenoot+ voluntariam herditati suae segregatam in Cor nostrum demittat, vt terra nostra det fructum suum. Arentem CordisGa naar margenoot+ hortulum, inquit Paschasius Radbertus, sicut terram sine aquâ penitus coram Domino anima expandat, vt suis irriget imbribus, qui siccâ de rupe aquas manare iussit. Clamabo ergo cum Propheta: Extendi manus meas ad te, Anima mea,Ga naar margenoot+ sicut terra, sine aqua tibi; complue me (ait Augustinus) ad faciendum fructumGa naar margenoot+ bonum. Dominus enim dabit benignitatem, vt terra nostra det fructumGa naar margenoot+ suum. Sitire tibi possum Domine, me irrigare non possum, ideò sitiuit Anima mea ad Deum viuum, quando veniam, nisi quando venerit? Sitiuit Anima meaGa naar margenoot+ ad Deum viuum, quia Anima mea velut terra sine aqua tibi. Abundat mare, inundat, copiosum est, fluctuat, sed amarum est. Discreta est aqua, apparuit arida Anima mea, irriga eam, quia velut | |
[pagina 364]
| |
terra sine aqua tibi. Citò exaudi me Domine. Quae enim mora, quando sic sitio, ad inflammandam sitim meam Pluuiam differebas, vt hauriens imbiberem, non respuerem quod influeres. Si ergo ideò differebas, iam da: quoniam Anima mea velut terra sine aqua tibi. Veni, ô fons aquae viuae, & irriga vniuersam superficiem terrae Cordis mei: tui roris abundantiâ longo ariditatis squalore marcescentia viscera visitando foecunda. Considera Tertio, Deum valdè esse propitium, & benignum, vt preces has exaudiat. Ipse enim est, quiGa naar margenoot+ operit caelum nubibus, & parat terrae pluuiam. Quin ipse se hoc officio functurumGa naar margenoot+ promittit, cùm ait: Ego sapientia effudi flumina, ego quasi trames aquae immensae de fluuio, ego quasi fluuij Dioryx, & sicut aquaeductus exiui de Paradiso. Dixi: Rigabo hortum meum plantationum, & inebriabo prati mei fructum. Quàm validè verò haec spem nostram confirmant! Quis enim defuturas arenti Cordi suo aquas suspicetur, cùm audit horti sui plantatorem esse tramitem aquae immensae, fluuium, & aquaeductum? Et ne de voluntate effundendi hanc aquam quis dubitet, vltrò testatur se non modò | |
[pagina 365]
| |
hortum rigaturum; sed & vndatum abundantiâ pratum inebriaturum. Quantumcumque igitur aridum, siccum, & inaquosum fuerit Cor meum, in te Domine sperabo: Lignum enim habet spem, si praecisumGa naar margenoot+ fuerit, rursum virescit, & rami eius pullulant. Si senuerit in terra radix eius, & in puluere emortuus fuerit truncus illius; ad odorem aquae germinabit, & faciet comam, quasi cùm primùm plantatum est. Quid ni ergo secundùm multitudinem miserationum tuarum, & mihiGa naar margenoot+ dederis, Domine, vt sit Anima mea quasi hortus irriguus, de re fonte viuo largiterGa naar margenoot+ irrigatus, qui germinare eam faciat flores rosarum, & lilia conuallium.Ga naar margenoot+ Considera Qvarto, Quemadmodum vberem fructuum prouentum ager ille exhibet, qui irrigationi respondet: ita poena, maledictio, & infelicitas eum consequitur, si post multos imbres, nullum proferat fructum. Dicit siquidem Apostolus: Terra saepè venientem superGa naar margenoot+ se bibens imbrem, & generans herbam opportunam illis à quibus colitur, accipit benedictionem à Deo: proferens autem spinas ac tribulos, rebroba est, & maledicto proxima, cuius consummatio in combustion em. Cum timore, inquit | |
[pagina 366]
| |
Ga naar margenoot+Chrysostomus, audiamus sermonem Dei, cum timore & tremore multo; non sunt haec minae Pauli, non sunt hominis, verba Spiritus Sancti sunt, Christi sunt loquentis in eo. Infelix prorsus est Anima,Ga naar margenoot+ quae montium Gelboë instar, maledicto subiacet, in quam necros, nec pluuia diuinae gratiae descendit. Multò tamen infeliciorGa naar margenoot+ est Anima illa, quae in vacuum gratiam Dei recipit, & eidem non cooperatur,Ga naar margenoot+ sed Spiritui gratiae contumeliam facit. Omni proinde sollicitudine id curandumGa naar margenoot+ est, ne gratia Dei in nobis vacua existar, idq́ue omni ratione videamus, ne quis desit gratiae Dei. Non enim tamilla (quod multi conqueruntur) nobis deest, quàm nos illi. Quanta enim passuri videmur, & subinde etiam pollicemur, si diuinae gratiae imber Cordis nostri hortum irrigaret. At verò quòd nihil faciamus, non inde euenit, quòd gratia nobis desit; sed quòd eamdem negligamus, nec illi cooperari studeamus. | |
[pagina 368]
| |
CORDIS FLORES.
Dilectus meus descendit in hortum suum, ut lilia colligat. Cant. 6. 1.
Hęc tibi, nata tuo de semine, consecro Sponse
Lilia, et his patrium floribus addo solum.
27. | |
[pagina 369]
| |
Lectio VII.
| |
[pagina 370]
| |
lium, & inspicerem si floruisset vinea & germinassent mala punica? Et ipsa SponsaGa naar margenoot+ agnoscens se hortum conclusum, cuius emissiones paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, suauissimèGa naar margenoot+ inuitat Sponsum, dicens: Veniat dilectus meus in hortum suum, & comedat fructum pomorum suorum. Neque verò frustrata est desiderio suo, celerem enim Dilecti sui aduentum, quidve in horto egerit gratulabunda decantat: DilectusGa naar margenoot+ meus descendit in hortum suum, ad areolam aromatum, vt pascatur in hortis, & lilia colligat. Diligit enim hortos &Ga naar margenoot+ flores, qui in florido Nazarethi agro concipi voluit, qui in horto Oliueti proGa naar margenoot+ more suo orabat, & Passionem suam in horto auspicatus est, qui in horto sepeliri,Ga naar margenoot+ & velut hortulatus Dilectae illi Magdalenae apparere dignatus est. Hic ille, quiGa naar margenoot+ delicias suas testatus est esse cum filiis hominum; Corda illorum floridos hortos fieri desiderat, vt in illis voluptatem capiat.Ga naar margenoot+ Hinc ipse est, qui hortos hos plantat, qui rigat, qui incrementum dat, cui proinde meritò omnis eorum prouentus debetur. Considera Secvndo, Quid Sponsus in horto Cordis tui quae- | |
[pagina 371]
| |
rat, quid ibi faciat. Expressit id secretorum Dilecti sui conscia Sullamitis, cùm ait: Dilectum suum descendisse ad areoloamGa naar margenoot+ aromatum, vt pascatur in hortis, & lilia colligat. Flores ergo & lilia quaerit floridus Sponsus, qui pascitur inter lilia. Quid ni lilia quaerat, ipse flos campi, &Ga naar margenoot+ lilium conuallium? Et quia similis simili gaudet, non aliam Sponsam desiderat, quàm quae & ipsa sit lilium. Ita enim ait: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea interGa naar margenoot+ filias. Omnipotens enim (vt quartus Esdrae liber habet) ex omnibus floribusGa naar margenoot+ orbis vnum sibi lilium delegit. Haec autem est vnica Columba, & delicta Sponsa veri Salomonis. Sed iam ipsa lilia, Bernardo ductore & Doctore, considera: Quaerenda, inquit, in Spiritu haecGa naar margenoot+ refectio inter lilia; nam corporea cogitare, ridiculum est. Quin ipsa lilia spiritualia à nobis demonstranda erunt. Quae ergo sunt illa lilia, è quibus species decoris eius? Procede, inquit, &Ga naar margenoot+ regna; propter veritatem, & mansuetudinem, & iustitiam. Lilia sunt, lilia, inquam, orta de terra, nitentia super terram, eminentia in floribus terrae, fragrantia super odorem aromatum. Ergo inter haec lilia Sponsus, & omninò ex | |
[pagina 372]
| |
his speciosus, & pulcher. Bonum autem lilium veritas, candore conspicuum, odore praecipuum, cuius odor animat fidem, splendor intellectum illuminat. Est & mansuetudo lilium, habens innocentiae candorem, & odorem spei. Quòd autem iustitia lilium sit, recordamini de Scriptura; quia iustus germinabit sicut lilium, & florebit in aeternum ante Dominum. NequaquamGa naar margenoot+ hoc lilium hodie est, & cras in clibanum mittitur, quia in aeternum florebit.Ga naar margenoot+ Et florebit ante Dominum, cuius in memoria aeterna erit iustus. Sunt multa apud Sponsum, & alia lilia praeter haec: quis illa enumeret? nempe quot virtutes, tot lilia. Et fortasse proptereà ipse se lilium appellauit, quòd totus versetur in liliis; & omnia quae ipsius sunt, lilia sint: Conceptio, Ortus, Conuersatio, Eloquium, Miracula, Sacramenta, Passio, Mors. Resurrectio, Ascensio. Quid horum non candidum, & non suauissimè redolens? Considera Tertio, Ex ipso lilio Animam edoceri, quibus virtutum monilibus exornari debeat, vt caelesti placeat Sponso. Candor enim ille exterior & interior, qui in liliis relucet, illibatam Corporis & Animi puritatem designat. Lilia si attrectes, honorem & decorem suum per- | |
[pagina 373]
| |
dunt: Castitatis nitor quouis attactu, minimâGa naar margenoot+ etiam cogitatione obsuscatur. Liliorum candor in ipsis praecipuè est foliis, quo instruimur non Cordis modò, sed etiam linguae & verborum castitatem retinendam. Quôd verò eadem folia ab imo sursum assurgant, & repandi in morem scyphi compaginata labelli superioris extima leniter fibris retrorsis obliquent: id innuit mentis deuotione Animum in caelum efferendum, reflectendam tamen charitatem etiam erga proximos, quibus officie pietatis, dum opus est, deferenda sunt. Aduerte praetereà, ait Bernardus, de medioGa naar margenoot+ floris huius quasi virgulas aureas prodeuntes, & cinctas candidissimo flore, pulchrè ac decenter disposito in coronam. Aurum verò illud sex staminibus protensum, ardentem charitatem, quae in Cordis nostri meditullio rutilare debet, designat. Sine hoc auro, vile est castitatis argentum. Venale caelum est, sed non nisi obryzo emitur. Castitas sine charitate, lampas sine oleo, haec deficiat, sum fatuis Virginibus à nuptiis excluderis; audies: Clausa est ianua, nescio vos. Amoenus illeGa naar margenoot+ scapi viror, firmae & erectae spei sceptrum sibi vindicat. Bulbosa radix multis tunicis inuoluta, accuratissimam Cordis & lin- | |
[pagina 374]
| |
Ga naar margenoot+guae custodiam nobis commendat: vt ostium circumstantiae labiis nostris, & sedulam circumspectionem omnibus sensibus apponamus. Caulus lilij rigidus, enodis, erectus; fortitudinem & perseuerantiam in bonis propositis edocet, vt firmiter in benè deliberatis, absq; vlla inflexione perpetuò persistamus. Scapi folia tactu lenia & glabra, mansuetudinem, & comem affabilitatem significant. Quòd verò ea, quae radici propiora sunt cernamus maiora, altiora verò minora; id indicare potest, opera nostra bona, quae vixdum è Cordis radice pullulant, magna hominibus principiò videri; quò verò quis maiores in virture progressus fecerit, caeloq́ue abfuerit minùs, tunc eum opinione suâ decrescere, minimum, ac vilissimum sibi videri. Omnes has virtutes quaecumque Anima habuerit, verè lilium erit, verè ornata incedet in vestitu deaurato, circumamictaGa naar margenoot+ virtutum varietate; adeò, vt neGa naar margenoot+ ipse Salomon quidem in omni gloria sua coopertus fuerit sicut illa. Quàm benèGa naar margenoot+ mecum agetur si vmquam ab hac pessima segete, iniquitatum videlicet atq; vitiorum, tantillum terrae meae vendicare extirpando & excolendo sufficiam, vnde vnum saltem tale lilium producere possim: si | |
[pagina 375]
| |
fortè & penes me pasci interdum dignetus, is qui pascitur inter lilia. Considera Qvarto, expendeGa naar margenoot+ admonitionem S. Bernardi: Tu ergo qui haec audis vel legis, cura habere lilia penes te, si vis habere hunc habitatorem liliorum habitantem in te. Opus tuum, studium tuum, desiderium tuum, lilia esse protestentur, moralis quidam rerum ipsarum candor atque odor. Habent & mores colores suos; habent & odores. Neque enim in Spiritibus idpsum est color & odor, non magis quàm in Corporibus Ergo de colore, conscientia consultetur; de odore, fama. Porrò colorem operi tuo dat Cordis intentio, & iudicium conscientiae. Nigra sunt viita, virtus candida est: inter hanc atque illa, conscientia consulta discernit. Quod ergo de Corde puro & conscientiâ egreditur bonâ, candidum est, & estGa naar margenoot+ virtus. Si autem & bona fama secuta fuerit, & lilium est; quippe cui nec candor lilij desit, nec odor. Sponsus itaque, & cùm sit vitus, in virtutibus complacet sibi: & cùm sit lilium, libenter inter lilia commoratur: & cùm sit candor, delectatur candidis. | |
[pagina 376]
| |
CORDIS CUSTODIA
Omni custodiâ serua COR tuum. Prou. 4. 23.
Quam bene conclusum vigil hic COR protegit hortum,
Prostricto munit quem timor ense, Dei.
28. | |
[pagina 377]
| |
Lectio VIII.
Omni custodia serua Cor tuum, quia ex ipso vita procedit. Prouerb. 4 23.
Quàm benè conclusum vigil hîc Cor protegit hortum, Pro stricto, munit, quem timor, ense Dei.
COnsidera Primo, Humanum Cor esse pretiosissimum thesaurum, à Dei benignitate nobis donatum; vnde Christus Dominus dicebat: Bonus homo de bono thesauroGa naar margenoot+ Cordis sui profert bona. Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibusGa naar margenoot+ Corporis nostri, quod supremus Plastes de limo terrae formauit. Hic autem thesaurus, quò pretiosior est, eò maiori etiam curâ, ac sollicitudine feruari debet. Depraedari enim desiderat (ait GregoriusGa naar margenoot+ qui thesaurum publicè portat in viâ, aut eum non satis tuto loco collocat. | |
[pagina 378]
| |
Quemadmodum autem pretiosa in arca occludi solent; ita quoque Cor nostrum arcae mandandum, ne diripiatur. Et sanè locus, vbi natura Cor reposuit, arca à Medicis nominatur: sic enim totam viscerum intercapedinem appelant. Quaenam verò haec arca sit, optimè exponitGa naar margenoot+ Remigius: Cor (inquit) mundum qui seruat, beatus est. Eius autem munditia sic seruanda est, quemadmodum Virgo muliebrem mundum in theca reponit, ne sordes attingant: sic Anima Cor suum in purâ abdit conscientiâ, ne labes inquinent peccatorum. Itaque pura conscientie Cordi pro theca est, quae desgnari potest in praemolli illo, firmoq́ue membranae inuolucro, quod Cor operit, & Graecè appellatur,Ga naar margenoot+ Latinè verò praecordium. Haec autem tunica, vel potiùs sacculus, humore quodam aqueo semper est plenus, qui humor eò spectat, vt Cor, quod assiduo motu cietur nantis in morem, leniter admodum, & sine labore, & lassitudine motus explicet suos, ne si ad latera praecordiorum impingeret, laederetur. Non aliter Cor nostrum, si à Ga naar margenoot+ bonâ conscientiâ, quasi à sanis praecordiis,Ga naar margenoot+ vndique cingatur; leni admodum | |
[pagina 379]
| |
atque suauissimo motu impellitur. Si verò conscientiae περικάρδιον ablato illo humore dulcisssimo, per culpam deficiat, Cor grauisssimè torquetur. Constringit igitur atque custodit Cor bona conscientia: quare danda est opera, vt bonum habeamus testimonium conscientieaeGa naar margenoot+ nostrae. Sed fortè non inutile fuerit, bonum hunc thesaurum Cordis nostri, cui tot fures inhiant, aud fidum aliquem custodem & tutorem deponere, qui fideliter illum asseruet. Quis verò melior, quàm Seruator noster, qui CustosGa naar margenoot+ hominum appellatur? Nisi enim DominusGa naar margenoot+ custodierit hunc thesaurum, frustrà vigilat qui custodit eum. Tu veròGa naar margenoot+ potens es, Domine, depositum meum seruare, quod apud te deposui. ReseruaGa naar margenoot+ clauem Cordis mei, ne quis alius aperire possit, & thesaurum suffurari. Tu es enim claus Dauid, quae claudis, & nemo aperit. Absigna annulo,Ga naar margenoot+ & sigillo tuo, ne quis effringere audeat: ipse custodi partem tuam, quamGa naar margenoot+ de Amorrhaeo tulisti in gladio & arcu tuo. Solus enim, ligato mundi Principe,Ga naar margenoot+ vasa captiuitatis diripuisti. | |
[pagina 380]
| |
Considera Secvndo, Cor nostrum esse quasi hortum voluptatis, in quo Sponsus Animae nostrae deliciaturGa naar margenoot+ & quiescit. Deliciae enim ei sunt esse cum filiis hominum. Hortus hic bonarum cogitationum semine conspersus, profert flores honestatis & virtutis, & germinat fructus bonorum operum. Qualis verò hic esse debeat, describit Sponsus in Cantico,Ga naar margenoot+ cùm Sponsam vocat hortum conclusum, fontem signatum. Debet enim hortus Cordis nostri aduersus mundi huiusGa naar margenoot+ turbines (vt inquit Ambrosius) septo diuinae muniri protectionis, nullis saeculi flabris inquietari. Variarum igiturGa naar margenoot+ sepe virtutum, humilitate, castitate, silentio, modestiâ, aliisq́ue hic hortus cingendus est, ne videlicet pateat ad rapinam, furibusq́; inaccessus vitem redoleat, fragret oleam, rosam renideat, vt in vite religio, in olea pax, in rosa pudor sacratae VirginitatisGa naar margenoot+ inolescat, ait idem Ambrosius. Nec verò sepimento tantùm opus est huic horto; sed omnia etiam ostia diligenter obserandaGa naar margenoot+ sunt, ne qua parte vulpes paruulae subintrare possint, aut singularis ferusGa naar margenoot+ illum fortè deuastet. Ostia porrò haec, sensuum sunt organa, quae diligenter claudenda sunt, ne per illa mors | |
[pagina 381]
| |
irrêpat. Monet illud Sapiens, cùm ait: Sepi aures tuas spinis, & linguam nequamGa naar margenoot+ noli audire: ori tuo facito ostia, & seras auribus tuis. Sponsus, ait Ambrosius,Ga naar margenoot+ vult clausam esse ianuam, cùm pulsat: ianua nostra, os nostrum est; Christo propemodum soli debet aperiri: nec aperiatur, nisi antè pulsauerit Dei verbum. Quid tibi cum ceteris? Soli Christo loquere, soli fabulare Christo: SiGa naar margenoot+ enim mulieres in Ecclesia taceant, quantò magis non decet patêre Virginis ianua. Citò insidiator pudoris obrepit, citò verbum excidit, quod reuocare desideres. Si Euae clausa fuisset ianua, nec Adam deceptus fuisset, nec respondisset interrogata serpenti; introiuit mors perGa naar margenoot+ fenestram, hoc est, per Euae ostium: ingreditur mors per ostium tuum, si falsum loquaris, si turpiter, si procaciter; postremò si vbi non oportet loquaris. Considera Tertio, Cor tuum non quemlibet hortum esse, sed insignem illum Paradisum voluptatis, quem plantaueratGa naar margenoot+ Dominus Deus à principio, quem maximâ curâ custodiri voluit. Expulsis enim inde praeuaricatoribus parentibus nostris, Cherubim illi praestiuit flammeum atque versatilem gladium vibran-Ga naar margenoot+ | |
[pagina 382]
| |
tem, omnesq́ue ab eiusdem ingressu arcentem.Ga naar margenoot+ Cùm igitur (ait S. Macharius, & Marcus Heremita) Scripturam audierisGa naar margenoot+ enarrantem, quae pertinent ad Paradisum, ad Adamum, & ad Serpentem, omnibus affectionibus semotis, ad Cor tuum conuerte Animun, & reperies ibi Paradisum. Quantum enim Paradiso potiti sunt primi parentes, centies tantum in Paradiso spiritali oblectamur, verè nos & continentet consolante gratiâ Dei. Quare nos quoque summoperè desideremus, ipsum seruare mandatum: vt permanentes in verbo Domini, fruamur nunc, & in futuro saeculo deliciis Spiritus. Vt enim expulsus est Adam, qui gustarat de ligno scientiae: ita qui terrena sapiunt, permanere non possunt in verbo Christi, quemadmodum scriptum est:Ga naar margenoot+ Amicitia huius mundi, inimica est Dei. Quocircà iubet Scriptura, vnumquemqueGa naar margenoot+ hominem omni custodiâ seruare Cor suum: vt conseruans in eo verbum, tamquam Paradisum, fruatur gratiâ, nec audiat Serpentem intùs se implicantem, & consulentem quae faciunt ad voluptatem. Sed quis aemulum hunc Serpentam ab horto Cordis excludat? Statuatur, Domine,Ga naar margenoot+ ante oculos meos flammeus ille, atque versatilis gladius; timor, inquam, Do- | |
[pagina 383]
| |
mini; timor poenarum inferni quarum recordatio hortum Cordis muniat atque tueatur.
Hoc custode procul pelle,Ga naar margenoot+
Rex Christe piissime,
Omne nefas inimici,
Mundo Corde, & Corpore,
Paradiso redde tuo
Nos solâ clementiâ.
Vel quod magis mihi in votis est, ô dilecte votorum meorum, Tu ipse propugnare digneris hortum requiei tuae, atque ab eo quàm longissimè insidiantes illi bestias propelle. Abige, ô Deus Cordis mei, Serpentem insidiantem, Leonem rugientem, Lupum rapientem, Aprum vastantem, vulpes paruulas demolientes,Ga naar margenoot+ omnes deniq; insidias inimici longissimè repelle. Floridum illum Salomonis lectulumGa naar margenoot+ sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël: omnes tenentes gladios, & ad bella doctissimi: vniuscuiusque ensis super femur suum, propter timores nocturnos. Sed pro sexcentis illis fortissimis, satis mihi tu vnus, & solus es Deus meus, misericordiaGa naar margenoot+ mea, & refugium meum, susceptor meus, & liberator meus. Exurge ergo, protector meus, & dissipentur inimici tui, & fugiant qui oderunt me, à facie tua. | |
[pagina 384]
| |
Ita, quaeso, per omnes miserationes tuas, Cordi meo contingat; vt laeto Animo Epinicion Victori meo decantem, & dicam:Ga naar margenoot+ Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine; dextera tua Domine percussit inimicum: & in multitudine gloriae tuae deposuisti aduersarios tuos! Considera Quarto, Quantâ in pace & tranquillitate hortus, & castrumGa naar margenoot+ Cordis versetur, quod habitat in adiutorio Altissimi, & in protectione Dei caeli commoratur. Solent dicere hominesGa naar margenoot+ huius saeculi, inquit Bernardus, bonum castellum custodit, qui Corpus suum custodit; ego autem non sic: sed sterquilinium vile custodit, qui custodit CorpusGa naar margenoot+ suum: quoniam qui seminat in carne, de carne metet corruptionem. Colendum igitur, custodiendumq́ue magis Animae castrum, quoniam ex ipso vita procedit. Sed castrum istud in terra inimicorum situm, vndique impugnatur, & idcircò omni custodiâ, id est inferiùs, superiùs, antè & retrò, à dextris & à sinistris muniendum est. Occlude ergo valuas Cordis tui pessulo timoris & amoris Dei, si velis in pace possidere atrium tuum. | |
[pagina 386]
| |
CORDIS PROTECTIO.
Dedisti eis scutum CORDIS laborem tuum. Thre. 3. 65.
AEgide COR tanti mea lux defende laboris,
Quem pro CORDE tuus ferre coëgit amor
29. | |
[pagina 387]
| |
Lectio IX.
| |
[pagina 388]
| |
intenderunt arcum suum, vt deiiciant pauperem, & inopem, vt trucident rectos Corde? Quis verò à tanto hostium agmineGa naar margenoot+ infirmum Cor liberabit? Quis proteget illud à timore nocturno, à sagittâ volante in die, à negotio perambulante in tenebris, ab incursu, & daemonio meridiano? De nocte enim, & de die, palàm & manifestè Cor nostrum iugiter impugnatur, vt meritò vnusquisque laborareGa naar margenoot+ debeat, sicut bonus miles Christi, & fortissimo propugnaculo Cor suum munire, ne vllis pateat hostium stratagematibus. Omnes, inquit Augustinus, munitaGa naar margenoot+ Corda habere volumus, vt nihil intret quod malè suggeratur. Vnde autem intret, quis nouit? Et pugnamus quotidie in vno Corde nostro. Vnus homo in Corde suo cum turba luctatur. Sed quantumuis aduersarij multi, etsi certamen forte, pugna quotidiana; neutiquamGa naar margenoot+ desperandum est. Domnius enim pugnabit pro nobis, ipse protector noster, & cornu salutis; ipse liberator Cordis nostri. Considera enim, quemadmodum carneum hoc Corporis nostri Cor vndique munierit, vt ex eo discas eumdem minimè defuturum principali Cordis tui, | |
[pagina 389]
| |
hoc est, menti & Cordi interiori. De illo autem audi Chrysostomum splendidissimè cloquentem: Quoniam, inquit, Cor membrorumGa naar margenoot+ nostrorum principalissimum est, & totius vitae nostrae firmitas est ipsi tradita, & ipso quomodocumque percusso nascitur mors, solidis & duris ossibus hoc vndique circummuniuit (Deus) & pectoris prominentiis, & tergi ipsum posterius muniens. Ne verò continuè saliens, & in ira, huiusmodiq́ue motibus palpitans, ossium asperitati circumstantium infligens, conteratur & doleat, multas membranas subextendit, & pulmonem supposuit, velut melle quoddam stratum ipsius saltibus apponens, vt impunè erumpens ex hoc nihil noxium patiatur. Haec Chrysostomus. Ad hunc ergo, qui carnem Cordis tui ita vndique protexit, intrepidus conuola, hunc inuoca contra omnes hostiles insultus, & dic: Protector noster adspice Deus,Ga naar margenoot+ & veni in adiutorium Cordi meo. Expugna Domine, impugnantes me: apprehendeGa naar margenoot+ arma & scutum, & exurge in adiutorium mihi. Considera deinde, multiplex scutum à Deo protectore tuo, Cordi tuo suppeditari. Primùm enim diuina gratia impenetrabile scutum est, quod contra | |
[pagina 390]
| |
omnes inimicorum machinationes CorGa naar margenoot+ reddit tutum. Vnde Apostolus ait: Optimum est, gratiâ stabilire Cor. Deinde validum quoque scutum exhibet Oratio, quâ subsidium à Deo petimus, ipsumq́ue iratum nobis, placamus. Sicut de Aaron scriptumGa naar margenoot+ est: Properans homo sine querela deprecari pro populis, proferens seruitutis suae scutum, Orationem, & per incensum deprecationem allegans, restitit irae, & finem imposuit necessitati. Nec minus, velut vmbone, Cor defenditur à verbo Dei:Ga naar margenoot+ Omnis enim sermo Dei ignitus, clypeus est sperantibus in se. Ita sacrarum ScripturarumGa naar margenoot+ scuto retudit Christus tela diaboli. Huic affine omninò est scutum fidei; quo, vt PaulusGa naar margenoot+ ait, omnia tela nequissimi ignea possumusGa naar margenoot+ extinguere. Verumtamem cùm vniuersa vanitas sit omnis homo viuens, & fortissimum Antagonistam habeamus, mendacijGa naar margenoot+ patrem, qui mendacio Protoplastes fefellit, & nec ipse in veritate steterat, opus est &Ga naar margenoot+ scuto veritatis, de qua Psalmista: Scuto circumdabitGa naar margenoot+ te veritas eius. Quisnam verò hic clypeus? nisi ipse qui ad hoc venit in mundum,Ga naar margenoot+ vt testimonium perhiberet veritati, plenus ipse gratiae & veritatis; quiq́ue deGa naar margenoot+ se verissimè pronuntiauit: Ego sum via, veritas, & vita. Ipse Cor nostrum protegit, | |
[pagina 391]
| |
& circumdat, vt vndique nos paratos inueniat & clausos, omnesq́ue aditus sensus nostri scuto veritatis tegantur. Sed attentiùs hîc expende, quomodo Christus Dominus scutum Cordis nostri fuerit. Nullum sanè ei bellum cum Deo Patre vmquam fuit, & tamen clamat in Psalmo: Sagittae tuae infixae sunt mihi.Ga naar margenoot+ Vnde verò hoc in eo qui peccatum nonGa naar margenoot+ fecit, nec Parentem suum vmquam offendit? Hinc nimirùm; quia vidit Filius DeiGa naar margenoot+ Parentem suum in nos armatum, vidit arcum & sagittas iam paratas, vidit gladium exacutum ac districtum; vidit ab alterâ parte, nos omnes inermes, & qui neque viribus, neque prudentiâ tela irae diuinae declinare possemus: Quid igitur? Misericordiâ motus, inter nos & Deum se medium constituit; &, tamquam si clypeus noster fuisset, omnes plagas, omnes ictus, omnia vulnera, omnia tela, quae in nos à Deo diregebantur, in Corpore suo ipse excepit: VulneratusGa naar margenoot+ est propter iniquitates nostras, & attritus est propter scelera nostra. Quid, quaeso, magis praestare poterat, quàm vt se clypeum Cordis tui faceret, vt ipse percuteretur, & tu post terga eius tutus maneres? Dilige, Anima mea, | |
[pagina 392]
| |
vicemq́ue redde huic protectori tuo; cuiGa naar margenoot+ cum Dauide meritò decantes: Dominus petra mea, & robur meum, & Saluator meus. Deus fortis meus, sperabo in eum: scutum meum, & cornu salutis meae: eleuator meus, & refugium meum: Saluator meus, de iniquitate liberabis me. Considera vlteriùs, non modò Christum passum, clypeum nobis esse, sed ipsam etiam eius Passionem, alapas, flagella, vulnera, Crucem, omnesq́ue eius dolores, munimentum Cordis nostri esse;Ga naar margenoot+ de quo accipi potest illud Prophetae: Dabis ei scutum Cordis, laborem tuum.Ga naar margenoot+ Quod perinde est, ac si deceret: Tu Christe Sancte, dabis hominibus laborem tuum, quem propter eos suscipies, vt sit illis scutum, quo in tentationibus suis protegantur. Tua Passio, erit illorum protectio; tuus labor, erit illorum clypeus. Nam in labore, & in vulneribus Domini nostri Iesu Christi, est remedium nostrum constitutum.Ga naar margenoot+ Experto id credamus Augustino, qui ait: Cùm me pulsat aliqua turpis cogitatio, recurro ad vulnera Christi. Cùm me premit caro mea, recordatione vulnerum Domini mei resurgo. Cùm diabolus mihi parat insidias, fugio ad viscera misericordiae Domini mei, & rece- | |
[pagina 393]
| |
dit à me. Si ardor libidinis moueat membra mea, recordatione vulnerum Domini nostri, Filij Dei, extinguitur. In omnibus aduersitatibus non inueni tam efficax remedium, quàm vulnera Christi. In illis dormio securus, & requiesco intrepidus. Ibi securus decantabo: Exaltabo te DomineGa naar margenoot+ quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me. Si consistantGa naar margenoot+ aduersum me castra, non timebit Cor meum. Si exurgat aduersum me praelium, in hoc ego sperabo. Meritò sanè in hoc scuto confidit Exercitus Christi, populus acquisitionis eius, in quem rectè cadat illa Moysis benedictio: Beatus es tuGa naar margenoot+ Israel! Quis similis tui popule, qui saluaris in Domino? scutum auxilij tui, & gladius gloriae tuae: negabunt te inimici tui, & tu eorum colla calcabis. | |
[pagina 394]
| |
CORDIS SCALAE.
Ascensiones in CORDE suo disposuit. Psal. 83. 6.
Vin' scalis, dilecta poli conscendere sedes,
Hîc prius in proprio, construe CORDE gradus.
30. | |
[pagina 395]
| |
Lectio X.
| |
[pagina 396]
| |
Ga naar margenoot+dicit: Beatus vir, cuius est auxilium tuum abs te, ascensiones in Corde suo disposuit. Dixit ascensiones in Corde beati viri dispositas: & vnde ascendere debeamus ostendit, cùm ait: In valle lacrymarum In eâ namque exilij nostri damnationem deplangimus, & innumerabiles corruptionis humanae deflemus molestias. Haec est vallis, quam Sancti viri mentis affectibus indesinenter exire disponunt, & ad illud ineffabile bonum, ad illud inaestimabileGa naar margenoot+ gaudium ascendere, quod nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in Cor hominis ascendit. Sed quod in Cor hominisGa naar margenoot+ non ascendit, (inquit Augustinus) Cor hominis illuc ascendat. Cor ibi habeamus, & non sine causâ audiemus: Sursum Corda. In valle lacrymarum ascensiones disponamus, vt perueniamus ad montemGa naar margenoot+ gaudiorum. Qùam pauci, ait Bernardus, post te, ô Domine Iesu, ire volunt: cùm tamen ad te peruenire nemo sit qui nolit, hoc scientibus cunctis, quia delectationes in dexterâ tuâ vsque in finem. Et proptereà volunt omnes te frui, at non ita & imitari; conregnare cupiunt, sed non compati. Optant extrema iustorum, sed non ita & principia. Non curant quaerere, quem tamen desiderant inuenire; cupientes consequi, | |
[pagina 397]
| |
sed non & sequi. Vis ergo, ô Anima mea, peruenire ad montem Domini, ad tabernaculum Dei, ad Templum non manufactum; non otiandum tibi, sed gradatim ascendendum. Nisi enim per gradus, ad culmen non peruenitur. Ascendendo, non volando attingitur summitas scalae, quam Iacob in somnisGa naar margenoot+ vidit. Nemo repentè fit summus; sed paulatim, quasiq́ue per gradus ad perfectionem peruenitur. Qui enim intùs est homoGa naar margenoot+ noster, renouatur de die in diem. Quamdiu igitur degis in conualle plorationis, in miserâ hac & aerumnosâ vitâ, mysticam scalam erigere, gradus Templi construere, ascensiones in Corde disponere oportet. Quid autem est (ait Augustinus) ascendereGa naar margenoot+ in Corde? Proficere in Deum. Quomodo omnis qui deficit, non descendit, sed cadit: sic omnis qui proficit, ascendit. Considera iam, quinam sint gradus, siue ascensiones, quibus in Deum proficitur, quasq́ue in Corde disponere debemus. Cassiodorus ait, tot scandi gradus,Ga naar margenoot+ quot quis auxilio Domini vitia vincit; tot quemque gradibus euehi, quot vitiis fuerit absolutus; & quantum in valle, seu canualle lacrymarum, poenitentiaeq́ue humilitate satisfaciendo descenderit. Ex | |
[pagina 398]
| |
quo sequitur, vt quis virtutibus etiam ascendat,Ga naar margenoot+ & prouehatur, atque quotidie proficiat, in priora extendendo seipsum, praeteritorum autem obliuiscens. Atque hic sensus ex ipso Psalmo elicitur. Explicans enim Dauid quaenam sint ascensiones inGa naar margenoot+ Corde disponendae, ait: Ibunt de virtute in virtutem. Ascendunt quidem & mali, namGa naar margenoot+ superbia eorum, qui te, Domine, oderunt, ascendit semper. Et mali homines, & seductores,Ga naar margenoot+ proficient in peius. At hi ascensus meri sunt descensus, vt in eos quadrareGa naar margenoot+ possit quod ait Psaltes: Deiecisti eos, dum alleuarentur. Et rursus: Ascendunt vsq; ad caelos, & descendunt vsq; ad abyssos; Anima eorum in malis tabescebat. Nam quantò plus ascendunt per elationem superbiae, & incrementum malitiae; tantò plus in gehennam descendunt; & Anima, quae videbatur pinguis in bonis, tabescit in malis. Considera ergo, ascensiones has, siue virtutum gradus, in Corde esse ponendos; non in manibus, non in pedibus, non in aliis tantùm Corporis membris. Non enim actiones externae, quantumuis bonae videantur, (vt iam aliquoties diximus) Deo placent, nisi ex intimo CordeGa naar margenoot+ procedant: Deus enim intuetur Cor. Quare feruentes, & solidi virtutum actus, ex | |
[pagina 399]
| |
intimo Cordis affectu prodeuntes, exercendi sunt, si verè proficere, & ascendere voluerimus. Errant porrò, & verè descendunt, qui ascensiones has in Corde quidem disponunt, sed non, suo: in alieno enim eas constituunt, cùm virtutum opera ideò exercent, vt videantur ab hominibus, &Ga naar margenoot+ ab iis aestimentur. Quid enim aliud hoc est, quàm ascensionem suam non in Corde, sed in ore & opinione hominum ponere. Si igitur, ô Anima mea, verè ascendere concupiscis, rectoq́ue ordine ascensionis gradus disponere, primo loco humilitas tibi collocanda est. Quemadmodum enim ille, qui dixit in Corde suo, inGa naar margenoot+ caelum ascendam, vsque ad infernum demersus est: ita qui in Corde humiliato, auxilio & gratiâ Dei, ascensiones disponit, verè exaltatur. Deus enim qui humilia respicit,Ga naar margenoot+ Cor contritum & humiliatum non despicit. Quomodo autem humilitas CorGa naar margenoot+ sursum erigat, optimè exponit S. Augustinus: Bonum est, inquit, sursum habere Cor,Ga naar margenoot+ non tamen ad seipsum, quod est superbiae; sed ad Dominum, quod est Obedientiae; quae nisi humilium non potest esse. Est igitur aliquid humilitatis, miro modo quod sursum faciat Cor; & est aliquid | |
[pagina 400]
| |
elationis, quod deorsum faciat Cor. Hoc quidem quasi contrarium videtur, vt elatio sit deorsum, & humilitas sursum. Sed pia humilitas facit subditum superiori; nihil est autem superius Deo: & ideò exaltat humilitas, quae facit subditum Deo. Elatio autem, quae in vitio est, eò ipso, quò respuit subiectionem, & cadit ab illo, quo non est quicquam superius, & ex hoc erit inferius, &Ga naar margenoot+ fit quod scriptum est: Deiecisti eos, dum extollerentur. In vanum ergo ascendit, qui ab humilitate non incipit, & per eam in semetipso priùs descendit. Docuit hunc ascendendi modum verae humilitatis Magister, Altissimi Filius; de quo legimus: QuoniamGa naar margenoot+ qui descendit, ipse est & qui ascendit.Ga naar margenoot+ Ab ipso, testante S. Bernardo, demonstranda nobis erat ascensionis via: ne ductoris, immò seductoris iniqui aut vestigium, aut consilium sequeremur. Quia ergo non erat quò ascenderet, descendit Altissimus, & suo nobis descensu suauem ac salubrem dedicauit ascensum. Descendit de monte potentiae, carnis infirmitate circumdatus; descendit de monte scientiae, quoniam placuitGa naar margenoot+ Deo per stultitiam praedicationis, saluos facere credentes. Quid enim tenello Corpore, & infantilibus membris videtur infirmius? Quid indoctius apparet paruulo, | |
[pagina 401]
| |
qui sola matris vbera nouerit? Quis impotentior eo, cuius omnia membra clauis affixa, cuius omnia dinumerantur ossa? Quis insipientior eo, qui tradebat in mortem Animam suam; & quae non repuit, tunc exsoluebat?Ga naar margenoot+ Vides quàm multum descenderit, quantum à potentiâ suâ, quantum à sapientiâ suâ exinanierit semetipsum. Sed non potuit altiùs montem bonitatis ascendere, nec suam commendare expressiùs charitatem. Eia igitur, Anima mea, ascensionis cupida, si de alle lacrymarum, ad Paradisum deliciarum ascendere concupiscis, sequere vestigia praecedentis te Ducis tui, curre in oderem vnguentorum eius, qui verèGa naar margenoot+ fuit humilis Corde. Perge de virtute inGa naar margenoot+ virtutem, donec videas Deum deorum in Sion. Perge, inquam, & ascende de deserto,Ga naar margenoot+ innixa super Dilectum tuum. Si enim tibi innitaris, cades: nam perditio tua ex te, tantummodò Ga naar margenoot+ in Deo tuo auxilium tuum. Et maledictus, qui ponit carnem brachiumGa naar margenoot+ suum. Habita igitur in adiutorio AltissimiGa naar margenoot+ & in protectione Dei caeli commorare. Beatus enim, cuius est auxilium ab ipso!Ga naar margenoot+ Etenim benedictionem dabit legislator, & qui dedit ascendendi consilium, dabit & auxilium; & innitentem sibi, perducet in Regnum Patris sui. | |
[pagina 402]
| |
CORDIS DILATATIO.
Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti COR meum Psal.
118. 32.
Quam volupe est quod amare prius COR duxit amarum,
Augustam lato currere CORDE viam.
31. | |
[pagina 403]
| |
Lectio XI.
| |
[pagina 404]
| |
At vnde, precor, haec miseria? nisi quia adhaeretGa naar margenoot+ pauimento Anima nostra adhaeret huic pulueri & terrae; corpori scilicet, quodGa naar margenoot+ corrumpitur, & aggrauat Animam. NamGa naar margenoot+ (vt inquit Bernardus.) quantaeuis perfectionis Anima, quamdiu quidem gemit sub corpore mortis huius, & huius saeculi nequam, retinetur inclusa carcere, vincta necessitatibus, torta sceleribus, lentiùs, segniusq́ue assurgat necesse est, ad contemplanda sublimia: nec omninò liberum habetGa naar margenoot+ sequi Sponsum quocumque ierit. Hinc lacrymosa vox illa gementis: Infelix egoGa naar margenoot+ homo, quis me liberabit de corpore mortis huius! Sed & altera causa est; quia dormitatGa naar margenoot+ Anima nostra, prae taedio & defatigatione lassata. Sunt enim (ait idem Bernardus)Ga naar margenoot+ qui in studiis spiritualibus fatigati, & versi in teporem, atque in defectu quodam Spiritus positi, ambulant tristes vias Domini, Corde arente, ac taedente, accedunt ad quaeque iniuncta. Considera Secvndo, Vt malum hoc ex frigore, tristitiâ, & angustiâ Cordis oritur: ita eiusdem remedium aptissimum esse, Cordis dilationem, idGa naar margenoot+ est, gaudium in Spiritum Sancto. Physicè enim loquendo, tristibus comprimitur Cor, in angustumq́ue contrabitur, ac | |
[pagina 405]
| |
obruitur noxio humore: laetis spargitur sanguis, ac laxantur quodammodo spatia Cordis, ipsumq́ue dilatatur. Quod indicat rubedo totius oris in ridentibus: & in affectis contrariâ perturbatione, pallor; sanguine ad Cor sese cogente. Hinc Augustinus exponit illud: In tribulationeGa naar margenoot+ dilatasti mihi; ab angustiis tristitiae, in latitudinem gaudiorum me duxisti. Dilatato autem Corde, inenarrabili dulcedine curritur via mandatorum Dei. Expertus id testatur Dauid, dicens: ViamGa naar margenoot+ mandatorum tuorum cucurri, cùm dilatasti Cor meum. Neque enim, inquitGa naar margenoot+ Ambrosius, poterat viam currere, si Cor eius coarctaretur angustiis. Idem prorsus & nobis accidit: dormitante enim Animâ prae tristitiâ, segnes & lassi residemus, & tantùm non currimus, sed & trahi indigemus. Quod optimè, suo more, exponit Bernardus: Proptereà, (inquit) opus habeoGa naar margenoot+ extrahi, quoniam refriguit paulisper in nobis ignis amoris tui, nec valemus à facie frigoris huius currere modò, sicut heri & nudiustertius. Curremus autem posteà, cùm reddideris lętitiam salutaris tui, cùmGa naar margenoot+ redierit melior temperies gratię, cùm Sol Iustitiae incaluerit, & pertransierit tentationis nubes, quae hunc operire ad ho- | |
[pagina 406]
| |
ram cernitur, atque ad leuem flatum aurae blandioris, solitò coeperint vnguenta liquescere,Ga naar margenoot+ & aromata fluere, & dare odorem suum. Tunc curremus, & in odore illo curremus. Iam verò, si quaeras quomodo haec Cordis dilatatio fiat? quomodo spirituale hoc gaudium in Cordibvs nostris à Deo immittatur? audi eumdemGa naar margenoot+ Bernardum: Vbi contigerit tale aliquid pati (fastidium scilicet & taedium viae) si misertus Dominus appropiet nobis in viâ, quâ ambulamus, & incipiat loqui de caelo, qui de caelo est, nec non fauorabile quippiam cantare nobis de Canticis Sion, narrare etiam de Ciuitate Dei, de pace Ciuitatis: dico vobis; erit pro vehiculo Animae dormitanti, & pigritanti laeta narratio: ita vt pellat omne fastidium ab Animo audientis, & à Corpore fatigationem. An tibi aliud velGa naar margenoot+ pati, vel petere ille videtur, qui ait: Dormitauit Anima mea prae taedio, confirma me in verbis tuis? Et nónne cùm obtinuerit, clamabit.Ga naar margenoot+ Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea est. Cogitatio igitur, & desiderium caelestis patriae, Cor dilatat; quod hunc in modum explicat S. Augustinus:Ga naar margenoot+ Desiderium, sinus est Cordis nostri. Quod autem desideramus, nondum videmus, sed desiderando capaces effi- | |
[pagina 407]
| |
cimur: vt, cùm venerit quod videamus, impleamur. Sicuti enim si velles implere aliquem sinum, & nosti quàm magnum est, quod dabitur; extendis sinum vel sacci, vel vtris, vel alicuius rei: nosti quantum missuruses, & si vides quia angustus est sinus, extendendo facis capaciorem. Sic extendat oportet Anima nostra cupiditatemGa naar margenoot+ suam, & sinu capaciore quaerat comprehendere, quod oculus non vidit,Ga naar margenoot+ nec auris audiuit, nec in Cor hominis ascendit. Desiderio isto Cor dilatante, graditurGa naar margenoot+ Iustus semitas aequitatis, quas cùm ingressus fuerit, non arctantur gressus eius, & currens non habebit offendiculum. Incipientes enim humi repunt, Proficientes ambulant, Perfecti currunt; immò vt Aquilae volant, & non deficiunt.Ga naar margenoot+ Quis det nobis, vt Salomoni datum fuit, latitudinem Cordis, sicut arenam maris,Ga naar margenoot+ vt sine vllo impedimento, viam mandatorum Dei transcurrere valeamus! Tertio Consideranda hîc, & expendenda est, non minus curiosa, quàm pia quaestio. Cùm arcta sit via, quae ducit adGa naar margenoot+ vitam, cur Dauid hîc dicat: Dilatatum esse Cor, & non potiùs ipsam viam, quae dilatanda videbatur, sicut alibi dicit: Statuisti in loco spatioso pedes meos?Ga naar margenoot+ | |
[pagina 408]
| |
Ga naar margenoot+Respondet S. Hilarius: Cor dilatatum esse, in quo Sacramentum Patris & Filij residet: in quo capaci habitatione Spiritus Sanctus dilatatur. Nec Dauidem potuisse antè viam Dei currere, quàm ipse illa digna & ampla Deo efficeretur habitatio. Similiter Ambrosius: Vide denique distantia: Via fit angustior, Cor latiùs, vt Patris, & Filij, & Spiritus Sancti sustineat mansionem: ne veniat verbum Dei, & pulset, & videns Cordis eius angustias, dedignetur habitare. Admirans porrò S. Bernardus tantam Cordis capacitatem, exclamat:Ga naar margenoot+ O quanta illi Animae latitudo, quanta & meritorum praerogatiua, quae diuinam in se praesentiam & digna inuenitur suscipere, & sufficiens capere! Quid illa cui & spatia supperunt, & deambulatoria, ad opus quidem Maiestatis! Dicit enimGa naar margenoot+ Deus: Inhabitabo in illis, & inambulabo. Quàm autem latum est, vbi deambulat Deus? in hac latitudine diffunditur charitasGa naar margenoot+ in Cordibvs nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Dicamus ergoGa naar margenoot+ Deo: Angusta est domus Cordis nostri, quò venias ad eam, dilatetur abs te. Ruinosa est, refice eam. Altera quaestio hîc moneri potest, Quomodo dilatato Corde, curratur via | |
[pagina 409]
| |
mandatorum Dei, cùm multum illa habeat moeroris, atque tristitiae: Per multas enim tribulationes oportet nos intrare in Regnum caelorum? Multiplex ad hoc est responsio; ostendens quomodo etiam in tribulatione Cor dilatetur. Primò enim, dilatatione Cordis, donum magnanimitatis Deus confert, quo infortunia quaeque generosè perferuntur, & qui tribulationesGa naar margenoot+ patiuntur, non angustientur, ita Didymus, Chrysostomus, & Euthymius obseruant, in illud Psalmi: In tribulatione dilatasti mihi.Ga naar margenoot+ Secundò, Liberiore, inquit Chrysostomus, campo fruitur, quem tribulatio compellit sese à turpibus amoribus abstrahere, quibus dum res secundae erant, constringebatur, & affligebatur. Quemadmodum qui laborat febre, si voluptati vacet, maiores experitur dolores: si abstineat, iucundam sanitatem recuperat. Tertiò, Iustus, tamquam ductile aurum, tribulationes malleo percussus, in plures laminas distenditur ae dilatatur, itaque fit vas ad diuina dona recipiendum capacissimum. Hinc de Paulo electionis vase Christus dixit: Ego autemGa naar margenoot+ ostendam ei, quanta oporteat eum pro nomine meo pati. Quartò, Quò pius magis coangustatur carne, hoc magis dilatatur Spiritu. Est enim veluti palma; quae in | |
[pagina 410]
| |
inferiore parte angustior, in superiore latiùsGa naar margenoot+ se diffundit. Vnde illud: Iustus vt palma florebit. Quintò, Arcta & angusta estGa naar margenoot+ via, quae ducit ad vitam: sed spatia charitatis sunt latissima, laetisssimaq́ue; & illiusGa naar margenoot+ lex vocatur, Mandatum latum nimis. Eo enim complectimur vniuersa, transcendimus creata, immenso adhaeremus Deo.Ga naar margenoot+ Templum Ezechiëli ostensum, latius erat in superioribus, quoniam, vt Hieronymus docet, semper angustiora sunt quę sunt deorsum, in ieiuniis καμαιγενíαις, & summa conscendimus (per illos veluti gradus) latior nobis aperitur via, & impletur quod scriptum est: In tribulatione dilatasti mihi. | |
[pagina 411]
| |
Qvinta Classis.
| |
[pagina 412]
| |
Ga naar margenoot+Sanctum, charitas Dei in Cordibvs nostris diffundatur. Quomodo per amorem Cor nostrum Dilecti signaculo obsignetur. quid verò non facit Spiritus Sanctus, dum Animam inhabitat! Sagittis suis Cor vulnerat, igne Ga naar margenoot+ suo illud incendit, vt exclamare cogatur: Fulcite me floribus, stipate me malis; quia amore langueo. Aut vt Septuaginta legunt: Vulnerata charitate ego sum. Quemadmodum autem languidus, & vulneratus, vix aliud quàm dolorem suum cogitare possunt, adeò vt dormientes deGa naar margenoot+ eo somnient; ita & Sponsa ait: Ego dormio, & Cor meum vigilat. hinc quoque morae impatiens, ad Dilectum suum iugiter aspirat; & cùm Corpore nequeat, Cor suum sursum mittit, vbi pascit, vbi cubat Dilectus eius in meridie. Quare nihil aliud affectat, quàm vt vnum cum Dilecto suo efficiatur; vt inuento eo, quem diligit Anima eius, teneat eum, nec dimittat; sed mutuo semper intendat amori, quod indicant illae voces: Dilectus meus mihi,Ga naar margenoot+ & ego illi. Itemq́ue: Ego Dilecto meo, & ad me conuersio eius. Tandem votorum haec summa est, vt in Dilecto suo quiescat, & laeua eius sub capite suo positâ, dexterâ illius amplexari mereatur. Itaq́ue sic quiescentem nulla filiarum Ierusalem suscitare, neque euigilare faciat, donec ipsa velit. Set agedum nunc suauissimas has Lectiones ordine percurramus. | |
[pagina 414]
| |
CORDIS INHABITATIO.
Misit Deus spiritum fily sui in CORDA nostra. Ad Galat. 4. 6.
Spiritus, ô mea lux, CORDIS, tuus, incolat adem,
Sponse, vt amore tuo, mî redameris, amans.
32. | |
[pagina 415]
| |
Lectio XII.
| |
[pagina 416]
| |
verò & Pater mittere dicitur, dicenteGa naar margenoot+ Apostolo: Misit Deus (Pater) Spiritum Filij sui in Corda nostra. Expende verò, & admirare stupendam Dei erga nos homines misericordiam. Planè (inquitGa naar margenoot+ Guarricus,) ineffabilis diuinae circa nos dignatio charitatis! Parum erat Patri tradidisse Filium, vt redimeret seruum: nisi daret & Spiritum Sanctum, quo seruum adoptaret in Filium. Dedit Filium in pretium redemptionis, dedit Spiritum in priuilegium adoptionis: se denique totum seruat hereditatem adoptatis. O Deum (si fas est dici) prodigum sui, prae desiderio hominis! An non prodigum, qui non solùm sua, sed & seipsum impendit, vt hominem recuperaret, non tam sibi, quàm homini ipsi? An non prodigum, qui sicut proprioGa naar margenoot+ Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: sic nec Spiritui Sancto pepercit (vt ia loquar) sed nouâ, & mirâ largitate, super omnem carnem effudit eum? Quid, quòd & luteam carnis nostrae domum dulcis hospes Animae inhabitare non grauetur? Quanta verò est habere in Cordis hospitio aduentum Dei! Considera Secvndo, Praeparandum, & exornandum esse Cordis ha- | |
[pagina 417]
| |
bitaculum, in quo tantus hospes excipiendus erit. Certè, inquit Gregorius, si domumGa naar margenoot+ nostram quisquam diues, aut praepotens amicus intraret, omni festinantiâ domus tota mundaretur, ne quid fortassè esset, quod oculos amici intrantis offenderet. Tergat ergo sordes praui operis, qui Deo praeparat domicilium Cordis: Quoniam in maleuolam Animam non introibitGa naar margenoot+ sapientia, nec habitabit in Corpore subdito peccaris. Spiritus enim Sanctus (qui sapientiae auctor est) effugiet fictum, & auferet se à cogitationibus, quae sunt sine intellectu. Hoc est, teste Hieronymo, recedetGa naar margenoot+ à cogitationibus stultis. His ergo verbis innuitur, Spiritum Sanctum, & aeternam Sapientiam non habitare cum mundanis hominibus, quantumuis in oculis suis sapientes esse videantur: quantumuis prudentes, & sublimes secundùm saeculum cogitationes in Corde foueant, quę apud Deum non nisi stultitiae & insaniae sint falsae. Sapientia enim huius mundi, stultitiaGa naar margenoot+ est apud Deum. Spiritus Sanctus verò eruditis interest cogitationibus. Hinc ChristusGa naar margenoot+ Dominus dicebat: Patrem daturum Spiritum veritatis, quem mundus non possetGa naar margenoot+ accipere, quia non vidit eum, nec scit eum. Sic autem (vt exponit Augustinus) | |
[pagina 418]
| |
Ga naar margenoot+mundum dixit non posse accipere Spiritum Sanctum, sicut etiam dictum est: PrudentiaGa naar margenoot+ carnis inimica est Deo, legi enim Dei non est subiecta, nec enim potest: velut si dicamus, iniustitia iusta esse non potest. Mundum quippe ait hoc loco, mundi significans dilectores, quae dilectio non est à Patre; & ideò dilectioni huius mundi, de qua satagimus vt minuatur, & consumatur inGa naar margenoot+ nobis, contraria est dilectio Dei, quae diffunditur in Cordibvs nostris per Spiritum Sanctum. Ita Augustinus. Aliam porròGa naar margenoot+ rationem assignat S. Gregorius: Quia sicut Spiritus Sanctus inuisibilis est, ita omnem quem repleuerit, ad desideranda inuisibilia accendit. Et quoniam mundana Corda sola visibilia diligunt, hunc mundus non accepit, quia ad diligenda inuisibilia non assurgit. Saeculares enim mentes quantò se foris per desideria dilatant, tantò ad receptionem illius sinum mentis angustant. Relinquenda igitur prudentia Carnis, abiicienda sapientia mundi; immò totus mundus deserendus est, vt Spiritus Sancti tabernaculum effici meramur: sed & ipse Deus inuocandus est (sine cuius numine, nihil est in homine) vt Sancti Spiritus nobis ad sit gratia, quae Corda nostra sibi faciat habitacula, expulsis inde cunctis vitiis spiritalibus. | |
[pagina 419]
| |
Vbi enim sunt, ô Spiritus Sancte, in homineGa naar margenoot+ deliciae tuae? vbi praeparasti in me dignum sanctuarium maiestatis tuae, ad quod introiens habeas delicias delectationis tuę? Mundum enim coenaculum decet te mundans virtus, quae non nise à mundis Cordibvs videri potes, multò magis nec haberi. In homine autem vbi est templum tam mundum, vt te suscipiat, qui regis mundum? Quis potest facere mundum, de immundo conceptum semine? Nónne tu qui solus es? Ab immundo enim quia mundabitur? Nam en seceumdùm legem, quam dedisti patribus nostris in igne comburenti montem, & in nube tegente aquam tenebrosam; quidquid tetigerit immundus, immundum erit. Omnes autem nos quasi pannus menstruatae, de massa corrupta & immunda venientes, maculam immunditiae nostrae, quam celare, praesertim tibi, qui omnia vides, non possumus, in frontibus portamus. Quare mundi esse non possumus, nisi tu mundaueris, qui solus es mundus. Ergo veni caelitus, veniGa naar margenoot+ Sancte Spiritus, Consolator optime, dulcis hospes Animae; iam Cordis mei penetralibus potenti illabere virtute, & tenebrosa quaeque neglecti laris latibula corusci luminis tui fulgore habitator laetifica; tuiq́ue roris abundantiâ, longo ariditatis | |
[pagina 420]
| |
marcentia squalore, visitando foecunda. Credo enim quòd quemcumque inhabitaueris, Patris ac pariter Filij domicilium condis. Beatus, qui te merebitur hospitem; quoniam per te, Pater en Filius apud eum facient mansionem! Considera Tertio, Differentem admodum esse modum, quo Spiritus Sanctus fidelium Corda subintrat. In quorumdamGa naar margenoot+ etenim Corda (vt Gregorius loquitur) venit, & mansionem non facit: quia per compunctionem quidem Dei respectum percipiunt, sed tentationis tempore hoc ipsum quod compuncti fuerant, obliuiscuntur: sisq́ue ad perpetranda peccata redeunt, ac si haec minimè planxissent. Qui ergo Deum verè diligit, qui eius mandata custodit, in eius Corde Dominus & venit, & mansionem facit: quia sic eum diuinitatis amor penetrat, vt ab hoc amore, tentationis tempore non recedat. Magnâ igitur curâ prouidendum nobis est, vt Spiritum hunc Sanctum in Corde recipiamus, & receptum sedulò retineamus: ne vllo, quod absit, peccato eum contristemus; atque ita à Cordis nostri habitaculo expellamus. Considera Qvarto, Quae sint signa inhabitantis Spiritus Sancti. Haec au- | |
[pagina 421]
| |
tem optimè explicat Gregorius: HabitareGa naar margenoot+ in Corpore Animam, probant vitales sensus Corporis: habitare in Anima Spiritum, probat vita spiritualis. Illud ex visu, & auditu dignoscitur; istud ex charitate, & humilitate, ceterisq́ ; virtutibus, iisq́ue maximè, quas tamquam fructus Sancti Spiritus enumerat S. Paulus, hoc modo: Charitas,Ga naar margenoot+ Gaudium, Pax, Patientia, Longanimitas, Bonitas, Benignitas, Mansuetudo, Fides, Modestia, Continentia, Castitas. Commoda porrò & vtilitates inhabitantis in Cordibvs nostris Spiritus Sancti, hoc modo exponit Bernardus: Quia mandatum accepimus,Ga naar margenoot+ vt declinantes à malo faciamus quod bonum est; vide quemadmodum Spiritus in vtroque adiuuat infirmitatem nostram. Ad declinandum enim à malo, tria operatur in nobis: compuntionem, supplicationem, remissionem. Initium enim reuertendi ad Deum, poenitentia est; quam sine dubio Spiritus operatur, non noster; sed Dei. Quis enim cùm ad ignem venerit algens, & fuerit calefactus, dubitauit ab igne ei venisse calorem, quem habere non poterat sine illo? Sic ergo qui priùs in iniquitate fuerat frigidus, si postmodum feruore quodam poenitentiae accendatur, alium sibi Spiritum, qui suum arguit, & | |
[pagina 422]
| |
diiudicat, non dubitet aduenisse. Secundò, quia non prodest poenitere de culpa, nisi supplices pro venia; hoc etiam Spiritus operatur, qui postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Tertiò, qui donat vt postulemus, idem quoque quod postulamus ipse donat: & sicut in nobis, interpellat pro nobis; ita in Patre delicta donat cum ipso Patre, Aduocatus noster ad Patrem in Cordibvs nostris, Dominus noster, in Corde Patris. Porro ad faciendum bonum, quid in nobis Spiritus bonus operatur? Profectò monet, & mouet, & docet. Monet memoriam, rationem docet, mouet voluntatem. Memoriae suggerit bona in cogitationibus Sanctis, atque ita ignauiam nostram, torporemq́ue repellit. Proptereà quoties huiusmodi suggestionem boni senseris in Corde tuo, da honorem Deo, & age reuerentiam Spiritui Sancto, cuius vox sonat in auribus tuis. Sed cùm multi admoniti vt benè faciant, minimè sciant quid agendum sit, nisi adsit denuò gratia Spiritus Sancti; & quam inspirat cogitationem, doceat in opus proferre; vacua in nobisGa naar margenoot+ erit gratia Dei. Sed quid? scienti bonum, & non facienti, peccatum est illi gratia. Proptereà non solùm moneri, & doceri; | |
[pagina 423]
| |
verùm etiam moueri, & affici ad bonum necesse est, ab eo vtique Spiritu, qui adiuuatGa naar margenoot+ infirmitatem nostram, & per quem in Cordibvs nostris diffunditur charitas,Ga naar margenoot+ quae est bona voluntas. Orabo igitur Deum, vt Spiritum rectum innouet in visceribusGa naar margenoot+ meis, & Spiritum Sanctum suum non auferat à me: sed magis Spiritu principali confirmet me Spirituum Pater, vtGa naar margenoot+ Spiritu ambulans, desideria carnis non perficiam. | |
[pagina 424]
| |
OBSIGNATIO CORDIS.
Pone me, ut signaculum, super COR tuum. Cant. 8. 6.
Quod gerit inscriptum, COR Patris Epistola, verbum,
Sponsa, tibi dius, molle, sigillat amor.
33. | |
[pagina 425]
| |
Lectio XIII.
| |
[pagina 426]
| |
vocatur. Solebant autem in annulis exprimere effigies eorum, quos charissimos habebant, eosq́; in digito manus sinistrae, qui minimo proximus est, gestabant: in hoc enim digito neruulus quidam, qui à Corde procedit, Cor quasi coronâ honestatur, simulq́ue id significatur, eum nobis maximè Cordi esse, cuius imagine pala annuli insignita est; hoc sensu loquitur Dominus, cùm Zorobabel sibi charum fore significans,Ga naar margenoot+ ait: Assumam te Zorobabel serue meus, & ponam te quasi signaculum, quia te elegi. EtGa naar margenoot+ apud Ieremiam idem Dominus: Viuo ego, inquit, si fuerit Iechonias annulus in manuGa naar margenoot+ dextera mea, inde euellam eum. Iuxta hunc igitur sensum, quod Dilectus tuus à te requirit, ô Anima, hoc est, ita me charum & dilectum habeas, quemadmodum hominibus chara sunt propria signacula; & sic me in tuo gestes Corde, vt in digito deferri solet annulus signatorius, quem nullus inde eripiat. Consider Secvndo, Annulis hisce obsignari solere litteras, vnde in SchripturaGa naar margenoot+ saepiùs legimus, nomine Achab, vel Assueri missas litteras, eiusdem Regis annuloGa naar margenoot+ obsignatas: vt secretum ac ratum id haberetur, quod in illis continebatur. Proinde hoc sensu Sponsus requirit, vt Anima | |
[pagina 427]
| |
sit quasi viua Epistola, in qua Verbum Patris digito Dei, qui est Spiritus Sanctus, exaratum sit; vtq́ue eadem Epistola Sponsi figillo obsignetur: nimirùm vt Cordi, tamquam emollitae cerae, ipsa Dilecti effigies imprimatur, atque ita agnoscatur à quo litterae istae scriptae sint. Annvlo quoque obsignantur, quae diligenter custodiri volumus; sic Scriptura ait: Regem Darium misso Daniële in lacumGa naar margenoot+ leonum, posuisse lapidem super os laci, quem obsignauit annulo suo, & annulo Optimatum suorum, ne quid fieret contra Daniëlem. Et Clemens Alexandrinus inGa naar margenoot+ hunc vsum scribit à viris Annulum aureum dari solere Sponsis, non quidem ad ornatum, sed vt ea obsignent, quae domi digna sunt quae custodiantur, proptereà quòd seruandae domus ad eas cura pertineat. Exigit ergo Sponsus hisce verbis Cordis custodiam. Cor enim receptaculum est caelestium thesaurorum, in quo gratia, charitas, sapientia, & ipse Spiritus Sanctus diffunditur, ac habitat. Cùm autem Corde nihil sit instabilius, maximâ indiget custodiâ; ac proptereà Sponsus ait: Pone me vtGa naar margenoot+ signaculum super Cor tuum, vt ego ipse custodiam illud, & cuncta quae in illo habes; ne hostes audeant illud contingere, | |
[pagina 428]
| |
quod tanto vident munitum figillo. IdcircòGa naar margenoot+ (inquit D. Gregorius) signaculum rebusGa naar margenoot+ ponitur, ne quâ diripientium praesumptione temerentur. Sponsi ergo in Corde signaculum ponitur, quando fidei eius mysterium in custodiam nostrae cogitationis imprimitur; vt ille infidelis seruus, nimirùm noster Aduersarius, cùm signata Corda fide considerat, tentando in ea irrumpere non praesumat. Considera Tertio, Morem esse quarumdam gentium, eorum quos diligunt notas, & signa quaedam sibi imprimere, vel super Cor, vel super brachia: vt eos licet absentes, quoquo modo habeant praesentes, nullaq́ue illos es ipsorum Corde deleat obliuio. Ita Sponsus nobis portandus in Corde est, & quasi caelo insculpendus; vt cum Paulo dicere possimus:Ga naar margenoot+ Ego enim Stigmata Iesu in Corpore meo porto; id est, mancipium Christi sum,Ga naar margenoot+ miles, & vehemens illius amator sum: & ideò eius Stigmata inusta, vel insculpta in Corpore meo gero, vt omnes sciant interiùs, & exteriùs; Corde, & opere, non meum iam esse, sed Christi; & illum viuere in me vt Crucifixum, quiaGa naar margenoot+ Christo confixus sum Cruci, & semperGa naar margenoot+ mortificationem Christi Iesu in Corpore | |
[pagina 429]
| |
meo porto, vt vita illius manifestetur in meipso. Quemadmodum igitur AntichristiGa naar margenoot+ serui habituri dicuntur characterem bestiae in dextera manu, aut in frontibus suis: ita Animae Christo desponsatae, signumGa naar margenoot+ Dei viui non tantùm in frontibus, non tantùm in manibus, aut aliis Corporis membris, sed intimo Corde gestare debent infixum; vt sicut portauimus imaginemGa naar margenoot+ terreni hominis, ita portemus & caelestis. Optimè in hunc sensum dixit Ambrosius: Signaculum Christus in fronte est, signaculumGa naar margenoot+ in Corde. In fronte, vt semper confiteamur; in Corde, vt semper diligamus; signaculum in brachio, vt semper operemur. Luceat ergo imago eius in confessione nostra, luceat in dilectione, luceat in operibus & factis, vt si fieri potest, tota eius species exprimatur in nobis. Considera Qvarto, Oportere Cor nostrum esse velut numisma summi Regis, gerens impressam illius imaginem. Vult saluator noster (ait Theodoretus) vt eum pro signaculo in contemplationibus, & in actionibus nostris habeamus, & notam ipsius tum dictis, tum factis imprimamus. Sic enim erunt numismata regia, non adulterina, sed regiam imaginem praeferentia. Quemadmodum ergo num- | |
[pagina 430]
| |
mi, valorem suum habent à Regis effigie: ita opera & cogitationes, quae ex Corde prodeunt, meritum omne à Christo habent; & in quantum Cor est conforme Cordi eius, cuius imaginem gerit; in tantum erit Deo acceptum. Agnosce quoque, Anima,Ga naar margenoot+ te Dei denarium esse, signatum lumine vultus eius; atque ideò te non tuiipsius esse, sed illius cuius imaginem & superscriptionem geris. Dominus enim, viso CaesarisGa naar margenoot+ nummo, dicens: Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, & quae sunt Dei Deo, tantum dicere voluit, vt AugustinusGa naar margenoot+ exponit: Quemadmodum Caesar à vobit exigit impressionem imaginis suae, sic & Deus: vt quemadmodum illi redditur nummus, sic Deo Anima lumineGa naar margenoot+ vultus eius illustrata, atque signata. Non immeritò nos monet Ambrosius, vt imaginem hanc nitidam & splendentem conseruareGa naar margenoot+ studeamus: Apostolus, inquit, in Spiritu nos dicit esse signatos: quoniam Patris imaginem habemus in Filio, sigillum Filij habemus in Spiritu. Hac Trinitate signati, caueamus diligentiùs, ne quod accepimus pignus in Cordibvs nostris, aut morum leuitas, aut vllius adulterij fraus resignet. Sed quia, nisi Dominus custodierit Cor, in vanum laborant qui custodiunt | |
[pagina 431]
| |
illud: rogandus est Deus Cordis, vt illius splendorem conseruare dignetur. Ilumina Domine vultum tuum super nos. Impressisti nobis vultum tuum, fecisti nosGa naar margenoot+ ad imaginem & similitudinem tuam, fecisti nos nummum tuum, sed non debet imago tua in tenebris remanere. Mitte radium sapientiae tuae, repellat tenebras nostras, & fulgeat in nobis imago tua. Considera Qvinto, Praxim & fructum huius exercitij. Praxis enim eius consistit in continuâ memoriâ praesentiae Dei in Corde nostro existentis, & velut Templum suum inhabitantis. Templum enim Dei Sanctum est, inquitGa naar margenoot+ Apostolus, quod estis vos. Commendat hoc exercitium S. Basilius: Agendum assiduè,Ga naar margenoot+ vt ex perpetuâ ac purissimâ recordatione, impressam in Corde nostro de Deo cogitationem, veluti in delebile aliquod signum circumferamus. Idemq́ue rursus:Ga naar margenoot+ Est verò Dei inhabitatio, insidentem intùs Deum memoriâ complecti; hacq́ue nos ratione Templùm Dei efficimur, quando nec terrenis curis perpetuus tenor memoriae interpellatur, nec improuisis perturbationibus intellectus tumultuatur: sed haec omnia effugiens vir amore Dei praeditus, ad Deum ipse secedit. Sed de hoc | |
[pagina 432]
| |
exercitio alij fusiùs. Fructus autem vt multiplex est, ita cum primis eminet gaudium in Spiritu Sancto, quo abundè perfunduntur illi, qui Dei memoriam Cordi suo altissimè imprimunt. Expertus id testaturGa naar margenoot+ Regius Propheta, dicens: Memor fui Dei,Ga naar margenoot+ & delectatus sum. Et Iudas Machabaeus, & qui cum eo erant, manu quidem pugnantes, sed Dominum Codibvs orantes, scribuntur prostrasse non minus triginta quinque millia, praesentiâ Dei magnificè delectati. Gaudebant hi, & exultabant infestissimorum hostium agmine circumdati, ob solam praesentis Dei memoriam. Nam
Ga naar margenoot+Iesu dulcis memoria
Dat vera Cordis gaudia;
Sed super mel, & omnia,
Eius dulcis praesentia.
Nil canitur suauius,
Auditur nil iucundius,
Nil cogitatur dulcius,
Quàm Iesus Dei Filius.
Etenim est ipse benignissimus Dominus
Iesus decus Angelicum,
In aure dulce canticum,
In ore mel mirificum,
In Corde nectar caelicum.
| |
[pagina 433]
| |
Exempla quaedam huc spectantia.VIsum est hanc Meditationem exemplis quibusdam illustrare, quibus admirando modo diuina bonitas, ostendit, quàm gratum sibi sit, per piam memoriam in humano Corde commorari. PrimumGa naar margenoot+ autem sit, quod Angelicus Doctor in hunc modum enarrat: Beatus Ignatius in tantum nomen Christi dilexit, vt cùm Traianus requireret ab eo, vt nomen Christi negaret, respondit: Quòd de ore eius remoueri non posset; & cùm ille minaretur, ipsi caput abscindere, & Christum de eius ore remouere, dixit: Etsi de ore abstul eris, numquam tamen de Corde abripere poteris. Hoc enim nomen Cordi inscriptum habeo, & ideò ab eius inuocatione cessare non valeo. Quod audiens Traianus, & probare cupiens, serui Dei abscisso capite, Cor eius extrahi iussit, & inuentum est habens nomen Christi in se scriptum litterisaureis. Posuerat enim super Cor suum hoc nomen quasi signaculum. Affine huic est, quod de Beata MargaritaGa naar margenoot+ de Castello Ludouicus Granatensis refert: Cùm enim frequentissimè in Na- | |
[pagina 434]
| |
tiuitatis Domini nostri mysterij contemplatione versaretur, maximisq́ue in eo deliciis frueretur, ac post mortem intestina ab eius Corpore extraherentur, vbi Cor eius ab eâ, quâ pendebat intestinorum parte, abscissum fuit, vnio quidam insigni magnitudine & pulchritudine, non sine ingenti miraculo inde erupit: in qua, velut in tabula quadam, Dominicae Natiuitatis imago sculpta erat, eademq́ue Virgo genibus flexis ibidem ante Dominicum Praesepe collocata. Qui quidem vnio ad hunc vsque diem in Sacrario domus Beati Dominici (cuius illa tertium Ordinem professaGa naar margenoot+ erat) seruatur. Aliud exemplum Thomas Bozius recenset, & asserit se vidisseGa naar margenoot+ Corpus Clarae Virginis de monte Falco, & Cor eius, in quo insculptus est Christus Cruci affixus, ex eadem carne flagra, quibus est caesus; columnam cui alligatus, omnia denique simulachra, quibus eius perpessiones referuntur. Ga naar margenoot+ Cantipratanvs aliud nobis suppeditat, & ait: De quodam Martyre, prope nostra tempora, veridicâ relatione suscepi: cùm captus quidam gentili tyranno seruiret, & ille eum honestissimè tractaret, Martyr autem gemebundus incederet, miratus Tyrannus causam tristitiae, quaerit, | |
[pagina 435]
| |
& quare cum seruis aliis non gauderet? cui Martyr: Cum aliis, inquit, gaudeo; sed semper tristis incedo, quia mortis Dei mei memor, continuè in Corde meo Passionis eius stigmata porto. Haec mox vt Tyrannus audiuit, grauitur indignatus; Et ego, inquit, experiar quae dixisti. Nec mora, exemptore vocato, iubet aperto pectore Martyris, Cor eius euelli, & per medium cultro secari. Vbi statim, mirante Tyranno cum suis, res miranda conspicitur; quia pro sigillo, pars vna Cordis Crucifixi Christi imaginem continens, reperitur. Quo viso, Tyrannus mox credidit, & cum omnibus suis sacrum Baptisma suscepit. Cvidam personae Deus reuelare dignatusGa naar margenoot+ est, quanto amore S. Gertrudem Islebiensem Ordinis S. P. N. Benedicti prosequeretur: ei enim inter cetera dixit: Nusquam optatiori, congruentiorive modo me inuenire potes, quàm aut in Sacramento Altaris; aut in huius meae Dilectae Corde, ac Anima. Paria de eiusdem sorore S. Mechtilde referuntur, quae ChristumGa naar margenoot+ Dominum in Corde suo, velut in vineâ quadam pulcherimmâ deambulantem vidit. | |
[pagina 436]
| |
CORDIS VVLNERATIO.
Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam. Ga naar margenoot+
Mille COR hoc validis, mea lux, transfige sagittis,
Pharmaca sunt tua quę vulnera dextra facit.
34. | |
[pagina 437]
| |
Lectio XIV.
| |
[pagina 438]
| |
regio & triumphali more equum vel quadrigam ascendit; & gloriosissimè regnat.Ga naar margenoot+ Ipse enim est imago Dei inuisibilis, Primogenitus omnis creaturae, in omnibus primatum tenens; quia in ipso complacuit omnem pulchritudinem inhabitare. Quare non immeritò bis speciosus à Dilectâ Sullamite praedicatur, dum ait: Eccu tuGa naar margenoot+ pulcher es, Dilecte mi, & decorus. Diuina ergo illa pulchritudo est, quae Corda nostra domat, sibiq́ue subiicit, vt in iis regnare delitiosissimè possit. Quod pulcherrimèGa naar margenoot+ declarat Magnus Basilius: Cùm praeceptum nobis sit, vt charitatem in Deum habeamus, in ipso confestim ortus nostri initio vim quamdam nanciscimur, per quam nostrapte sponte ad ipsum diligendum impellamur; nam rerum pulchrarum naturâ appetentes sumus. Verùm, quid est, quaeso, pulchritudine diuinâ admirabilius? quae notio Dei maiestate excogitari gratiosior potest? quod eiusmodi desiderium, quis secum comminisci queat, cuiusmodi est illud, quod Animae vitiis omnibus perpurgatae diuinitus ingeneratur adeò vehemens, adeove intolerandum?Ga naar margenoot+ quae verè, sincereq́; dicere illud possit: Ego amore langueo. Et: Vulnerata charitate ego sum. Inexplicabiles prorsus, nec vlli pro | |
[pagina 439]
| |
dignitate enarrabiles, quae è fulgurantissimo fonte illo diuinae pulchritudinis intermicant, ac prosiliunt fulgetrae. Ex hac pulchritudine, velut è pharetrâ quadam, sagittae illae procedunt, de quibus Dauid: SagittaeGa naar margenoot+ tuae acutae, in Corda inimicorum Regis. Exiuit enim Rex noster cum arcu & corona, vt populos sibi subiiceret & vinceret, sed vicit sagittis, quas infixit in Corda inimicorum Regis. Quos enim inimicos inuenit, iaculis transfixit amoris, & amicos sibi fecit. Haec sunt vulnera diligentisGa naar margenoot+ quae, Salomone teste, meliora sunt, quàm oscula odientis. Considera Secvndo, Sagittam hîc & sagittarium eumdem esse: sagitta enim charitas est, sagittarius Deus: DeusGa naar margenoot+ autem est charitas. Quisquis diligit Deum, sagitta haec in Corde eius haeret, & sagittarius sagittam sequitur, & ambo manent cum amante. Qui enim manet in charitate,Ga naar margenoot+ in Deo manet, & Deus in eo. Sed audi Nyssenum eleganti oratione hoc explicantem:Ga naar margenoot+ Sagittarius, ait, eiaculatus hoc telum, est ipsa dilectio; & Deum esse dilectionem, factis è Litteris didicimus, qui quidem telum electum, Deum illum vnigenam ad eos mittit qui seruantur, Spiritu vitae triplicem cuspidis aciem inun- | |
[pagina 440]
| |
gens, vt eum in quem immissa fuerit, vnà cum telo & ipso sagittario in vnum colligat. Itaque videt iam Anima, per diuinos gradus in sublime deducta, dulcedinem dilectionis, tamquam telum in sese, quo vulnerata est. O praeclarum vulnus! ô dulcem plagam, per quam vita ad interiora penetrat, quasi quoddam ostium & ianuamGa naar margenoot+ sibi aperiens ipsâ diuisione! Quàm pulchrum est, inquit Origenes, quàm decorum, vulnus è charitate accipere! Alius iaculum carnei amoris accepit, alius terreno cupidine vulneratus est; tu nuda membra tua, & praebe te iaculo formoso; siquidem Deus sagittarius est. Audi Scripturam de hoc eodem iaculo, immò vt ampliùs admireris, audi ipsum iaculum quid loquatur: Posuit me in sagittam electam,Ga naar margenoot+ & in pharetra sua seruauit me, & dixit mihi: Magnum est tibi hoc vocari puerum meum. Intellige sagittam, quid dicat, & quomodo à Deo sit electa. Quàm beatum est, hoc iaculo vulnerari! Considera Tertio, Quàm necessarium sit, vt Cor nostrum hâc sagittâGa naar margenoot+ transfigatur. Haec est enim sagitta salutis Domini. Haec sagitta, cùm adducat ipsum sagittarium Iesum, veram quoque adfertGa naar margenoot+ salutem. Hoc vulnus, inquit Augustinus, | |
[pagina 441]
| |
ad veram salutem rapit; & qui hoc vulnere non fuerit vulneratus, ad veram sanitatem non poterit peruenire. Magis verò id explicat Gregorius, dum ait: CordaGa naar margenoot+ nostra malè sana sunt, cùm nullo Dei amore sauciantur, cùm peregrinationis suae aerumnam non sentiunt, cùm erga infirmitatem proximi nec minimo affectu languescunt. Sed vulnerantur, vt sanentur; quia amoris sui spiculis mentes Deus insensibiles percutit, moxq́ue eas sensibiles per ardorem charitatis reddit. Vnde & Sponsa dicit: Vulnerata charitate egoGa naar margenoot+ sum. Malè enim sana Anima, atque in huius exilij statu caecâ securitate prostrata, nec videbat Deum, nec videre requirebat: percussa autem charitatis eius spiculis, vulneratur in intimis affectu pietatis, ardet desiderio contemplationis, & miro modo viuisicatur ex vulnere, quae priùs mortua iacebat in salute. Transfige ergo, ô Diuine sagittarie, tam salutaribus, tamq́ue efficacibus sagittis Cor meum, vt tui amore & desiderio langueat. Considera Qvarto, Effectus piae huius sagittationes. Vit enim penetrante sagittâ Cor nostrum, cum sanguine simul exit & vita: ita intrante charitate & sagitta amoris Dei, exit à nobis amor pro- | |
[pagina 442]
| |
prius. Testatur id saucia Sponsa, dum nonGa naar margenoot+ semel ait: Amore langueo. ac si diceret: Sagitta illa electa, quâ me Dilectus meus vulnerauit, ignita est, ęstum inducit, & languorem: languorem salubrem, languorem vitalem, quo quis sibi moritur vt ChristoGa naar margenoot+ viuat. Nam (vt benè Guilielmus Abbas) languor iste intelligitur etiam defectus suimet ad se. Quantum quis proficit in amore Dei, & quantò quis propiùs accedit ad Deum; tantò plus deficit in amore sui, & tantò longiùs à se diuellitur: ideò quò quis in Deo valdior, in se est languidior; quò quis plus amat Deum, hoc seipsum magis contemnit. Alios porrò effectus exponensGa naar margenoot+ Gregorius, ait: Mens quae iam talis est, nullam praesentis saeculi consolationem recipit; sed ad illam quam diligit, medullitùs suspirat, feruet, anhelat, anxiatur: vilis ei sit ipsa salus sui Corporis, quia, transfixa est vulnere amoris. Mala autem est salus Cordis, quae dolorem huius vulneris nescit. Cùm verò anhelare iam in caelesti desiderio, & sentire vulnus amoris coeperit, sit Anima salubrior ex vulnere, quae priùs aegrotabat ex salute. Considera Qvinto, Salutares hos effectus in Sanctis apparere, quorum pectora Dei amor penetrauit, de qui- | |
[pagina 443]
| |
bus Basilius: Si quando Sanctorum virorumGa naar margenoot+ quempiam Dei pulchritudo circumfulsit, intolerabilem illorum in Animis defixum desiderij aculeum reliquit: quippe qui, cùm vehementer eos vitae huius toederet, in voces illas erumpere soliti essent: Hei mihi, quia incolatus meus prolongatusGa naar margenoot+ est! Et: Quando veniam & apparebo anteGa naar margenoot+ faciem Dei? Et: Dissolui, & esse cum ChristoGa naar margenoot+ melius est. Et: Sitiuit Anima mea adGa naar margenoot+ Deum fortem viuum. Et: Nunc dimittisGa naar margenoot+ seruum tuum Domine. Vehementer enim vitam hanc, veluti tetrum quemdam carcerem abhorrebant; vsque adeò difficiles ad cohibendum Animis erant ij, quorum mentes Dei amor perstrinxerat. Ecoe hae suntGa naar margenoot+ sagittae potentis acutae. His sagittis, ait Hieronymus,Ga naar margenoot+ & Cleophas in itinere, cum altero vulneratus aiebat: Nónne Cor nostrumGa naar margenoot+ ardens erat in nobis? & in alio loco legimus: Sicut sagittae in manu potentis, ita filijGa naar margenoot+ excussorum. His sagittis totus mundus vulneratus & captus est. His sagittis vulnerata Magdalena ad Christum in domoGa naar margenoot+ Pharisaei accumbentem cucurrit, vt peccatorum veniam obtineret. Quàm verò charitate vulnerata esset, exteriora eius quae faciebat opera, facilè declarabant, de quibus canit Ecclesia: | |
[pagina 444]
| |
Ga naar margenoot+Amore currit saucia
Pedes beatos vngere,
Lauare fletu, tergere
Comis, & ore lambere.
Nec spe suâ frustrata est; quae enim venerat aegra, reuersa est sana. Tactus & hisce iaculisGa naar margenoot+ fuit B. Augustinus, cùm de se aiebat: Insaniebam salubriter, & moriebar vitaliter; gnarus quid mali essem, & ignarus quid boni post paululum futurus essem. Fremebam ego Spiritu, indignans turbulentissimâ indignatione; quòd non irem in placitum & pactum tecum Deus meus, eò quòGa naar margenoot+ eundum esse omnia ossa clamabant. Sagittaueras tu Cor nostrum charitate tuâ; & gestabamus verba tua transfixa visceribus: & exempla seruorum tuorum, quos de nigris lucidos, & de mortuis viuos feceras. Congesta in sinum cogitationis nostrae vrebant, & absumebant grauem torporem, ne in ima vergeremur, & accendebant nos validè. Sed stupendum prorsus est, quod hoc in genere SanctissimaeGa naar margenoot+ Virgini Theresae accidit: Astantem quippe ad latus sinistrum sibi vidit Angelum, formâ corporeâ indutum, quem de Seraphinorum numero fuisse ex miro oris splendore Sancta Mater credidit. Hic aureum manu iaculum oblongum, | |
[pagina 445]
| |
& loco cuspidis flammulâ obarmatum vibrabat, quod ipse Cordi illius, vt videbatur, infixum cùm educeret, ipsa simul euelli praecordia credebat, & ingenti diuini amoris aestu Cor penitus flammescere. Sed & longè antè S. GertrudisGa naar margenoot+ idem charitatis beneficium à diuino amore consecuta est; vt enim ipsa refert, personam quamdam obligauerat, vt singulis diebus ante Imaginem Crucifixi haec verba diceret: Per tuum transuulneratum Cor, transfige amantissime Domine, Cor eius iaculis amoris tui; in tantum, vt nihil terreni continere possit; sed à sola efficacia tuae diuinitatis contineatur. Cuius precibus confidebat se assecutam, quod posteà ei euenit. Die enim Dominicâ sensit se appropinquasse diuino Cordi Christi Domini, idq́ue tam per interioris gratiae infusionem, quàm per euidentis signi in Imagine Crucifixi demonstrationem. Videbatur enim ei de vulnere dextri lateris Crucifixi prodire tamquam radius Solis, in modum sagittae acutus, qui affectum eius blandè allexit. Sed non ita satisfactum fuit desiderio amantis Sponsae, donec alio quodam die Christus Dominus ei adfuit, velut ex improuiso infigens vulnus Cordi eius, cum | |
[pagina 446]
| |
his verbis: Hîc confluat tumor omniumGa naar margenoot+ affectionum tuarum. Alio quodam tempore dum quidam Frater in Capella praedicans inter cetera dixit: Amor est aurea sagitta, quâ si quid sagittauerit homo, hoc sibi quodammodo vendicat: ergo stultus est, qui amorem suum terrenis occupat, caelestia negligendo. Ad haec verba eadem Sancta Gertrudis inardescens, dixit ad Dominum: O vtinam ego haberem hanc sagittam! quia absque dilatione te vnicum Dilectum Animae meae transfigere vellem, vt te semper retinerem. Quod cùm diceret, vidit Dominum versus eam tenentem auream sagittam, & sic respondentem: Tu proponis me vulnerare, si auream sagittam haberes; ergo, cùm ego hanc habeam, volo te transfigere in tantum, quòd numquam ampliùs ad priorem redibis sanitatem. Iam dicta ergo sagitta videbatur tripliciter reflexa, scilicet in prima parte, in media, & prope finem. Per quod dabatur intelligi triplex vis amoris, quam in Anima effecit eam vulnerando. Prima enim reflexio, cùm pertransierit Animam, eo modo ipsam vulnerat, vt more languentis, omnia transitoria penitus sibi reddat insipida; in tantùm, vt de cetero in nullo talium valeat delectari, aut consolari. Se- | |
[pagina 447]
| |
cunda autem pertransiens, facit Animam more febricitantis (qui ex acerbitate doloris cum maxima impatientia experit medicinam) supra modum impatienti desiderio aestuare, ad haerendum Deo: cùm omninò sibi impossibile videatur, citra ipsum aliquo modo posse respirare. Tertia deinde pertransiens, Animam ad tam inaestimabilia perducit, quòd nulla alia similitudo dici potest, quàm quòd Animam quasi à Corpore separando, nectareis torrentibus diuinitatis facit iucundè ingurgitare. Eivsdem gratiae quoque consors fuit germana S. Gertrudis soror Mechtildis,Ga naar margenoot+ quae è medio Crucis auream sagittam probè acutam exilientem vidit, quae amantissimè Cor eius transfixit. In ipsa verò Cordis sui vulneratione, Dilectum Animae suae haec dicentem audiuit: Dilecta mea, tota huius mundi substantia impar est, vt oblectare possit vnicam Animam, cuius suprema gloria & salus in eo consistit, vt poenas, & tribulationes sustineat. Quis mihi det, Domine Deus, vt cum his Sanctis tuis salubriter vulnerari merear! Saucia, quaeso Domine, interiorisGa naar margenoot+ hominis arcana tui amoris iaculo; & tepentis iecoris medullas sagittis salutaribus penetrando succende, atque amore tuo intima mentis & Corporis vniuersa depasce. Pone me vt signum ad sagittam,Ga naar margenoot+ | |
[pagina 448]
| |
& percute obsecro durissimam petram Cordis mei, piâ & validâ cuspide dilectionis tuae: & altiùs ad ima potenti virtute penetra, vt lugeam, & langueam desiderio amoris & pulchritudinis tuae; quam ostendes mihi cùm apparuerit gloria tua.
| |
[pagina 450]
| |
CORDIS INFLAMMATIO.
Concaluit COR meum intra me, et in meditatione meâ exardescet ignis. Psal. 38. 4.
Perge Amor et succende mei penetralia CORDIS;
Viuat vt in patrio, ceu Salamandra, rogo.
35. | |
[pagina 451]
| |
Lectio XV.
| |
[pagina 452]
| |
& quid volo nisi vt accendatur? Haec terra, Cor nostrum est: quemadmodum enim frigidum, & infimum terrae elementum, in media est mundi sede conglobatum; sic Cor humanum in medio Corporis est constitutum, terram amans, & terrena sapiens.Ga naar margenoot+ Terra, ait Gregorius, vocata sunt Corda terrena, quae dum semper in se infimas cogitationes congerunt, à malignis spiritibus conculcantur. Sed ignem Dominus in terram mittit, cùm afflatu Sancti Spiritus Corda carnalium incendit. Et terra ardet, cùm Cor carnale, in suis prauis voluptatibus frigidum, relinquit concupiscentias praesentis saeculi, & incenditur ad amorem Dei. DeGa naar margenoot+ hoc igne praeclarè Ambrosius: Dominus ignem Nouo sparsit Testamento, qui secretos mentium diuinae ardore cognitionis inflammaret affectus; qui vaporem fidei, & deuotions adoleret; qui cupiditatem virtutis accenderet. Hoc igne calefactusGa naar margenoot+ dicit Ieremias: Et erat ignis flammigerans in ossibus meis. Hoc sermonum igne caelstium vaporati Cleophas, & ille alius qui simul cum Domino ab Ierusalem vsque adGa naar margenoot+ castellum confecerant iter, dicebant: Nónne Cor nostrum ardens erat in nobis, cùm aperiret nobis Scripturas? Vis etiam accendi diuino hoc igne? inuoca eum qui solus | |
[pagina 453]
| |
dare potest, & cum Ecclesiâ supplici voce clama: Veni Sancte Spiritus, reple tuorumGa naar margenoot+ Corda fidelium, & tui amoris in eis ignem accende. Considera Secvndo, Nefas olim fuisse summo Sacerdoti Aaron, ingredi in Sancta Sanctorum, nisi priùs assumpto thuribulo, quod de prunis Altaris implesset, compositum thymiama in incensum obtulisset. Quid autem hoc significat, nisi quòd Corda nostra, tamquam aurea quaedam thuribula, igne Spiritus Sancti replenda sunt, cui thymiama variarum virtutum, & suffitus Orationem imponantur, atque ita ad caelestium promissorum beatitudinem desideria nostra extendantur? Quantum verò scelus sit, thuribulum Cordis nostri alieno igne implere, stupendo exemplo Nadab & Abiu filijGa naar margenoot+ Aaron demonstrarunt. Qui alienum ignem thuribulis suis imponentes, vt eum coram Domino offerrent, egressus ignis à Domino deuorauit eos, & mortui sunt. Ignis hic alienus, est quaeuis cupiditas, quaeGa naar margenoot+ igni sacro, id est, charitati est contraria. Charitas enim est ignis è caelo missus, & Animae à Deo inditus; ignis verò alienus est, cùm Anima ardet irâ, auaritiâ, luxuriâ, inquit Radulphus. Haec enim non Deus, | |
[pagina 454]
| |
sed caro, vel daemon Animae suggerit & indit.Ga naar margenoot+ Habet enim, vt Bernardus loquitur, etiam Adversarius noster (vtpote peruersus diuinorum operum aemulator) habet, inquam, ignem suum & ipse; ignem concupiscentiae carnalis; ignem inuidiae & ambitionis; quem Saluator in nobis non accendere, sed extinguere venit. Denique si quis alienum hunc ignem in diuino offerre praesumpserit sacrificio, etiamsi Patrem habeat Aaron, morietur in iniquitate suâ. Auertat benignissimus Deus, ne alienus hic ignis in nobis succendatur, sed potiùs ignem sui amoris accendat Deus in Cordibvs nostris. Dulcis Christe, bone Iesu, charitas, Deus meus, accende me totum igne tuo, amore tui, suauitate & dulcedine tuâ, iucunditate & exultatione tua, voluptate & concupiscentia tuâ; vt totus dulcedine amoris tui plenus, totus flammâ charitatis tuae succensus, diligam te Deum meum ex toto Corde meo, totisq́ue medullis praecordiorum meorum, habens te in Corde, in ore, & prae oculis meis semper, & vbique: ita vt nullus pateat in me locus adulterinis amoribus. Considera Tertio, PraecepisseGa naar margenoot+ olim Deum, vt ignis in Altari suo semper arderet, quem nutriret Sacerdos, subii- | |
[pagina 455]
| |
ciens ligna manè per singulos dies. Praeceptum hoc accommodatissimè ad nostrum propositum ita explicat S. Gregorius:Ga naar margenoot+ Altare Dei, inquit, Cor nostrum est; in quo iubetur ignis semper ardere: quia necesse est, ex illo ad Dominum charitatis flammam indesinenter accendere. Sacerdos ligna subiiciens, est fidelis quisque, qui, ne in eo charitatis flamma deficiat, debet in excitationem amoris exempla Patrum, vel praecepta Dominica ministrare. Debetq́ue hoc fieri manè, quia manè prima dici pars est: postpositis cogitationibus vitae praesentis, hoc priori loco quisque fidelium charitatis in flammet. De hoc igne ibidem Dominus ait: Ignis iste perpetuus erit, qui numquam deficiet in Altari. Numquam enim charitas à Corde nostro abesse debet, quae, nisi ipsi nos extinguamus, durabit in omnem omninò aeternitatem; siue enim ProphetiaeGa naar margenoot+ euacuabuntur, siue linguae cessabunt, siue scientia destruetur, charitas numquam excidit. Caue igitur, Anima mea, perpetuum hunc ignem extinguere; ne in perpetuas detrudaris tenebras. Ignis autemGa naar margenoot+ iste, vt idem Gregorius ait, in Corde nostro citiùs extinguitur, nisi adhibitis | |
[pagina 456]
| |
exemplis Patrum, & Dominicis testimoniis reparetur. Amplectere igitur, Anima mea, Sacerdotale hoc ministerium; & per singulos dies manè per aliquod tempus ignem hunc nutrias, & nunc ligna Dominicae Crucis, nunc diuinorum beneficiorum materiam Altari subiicias; vt in eo diuini amoris flamma exardescat: nam virGa naar margenoot+ perfectus, vt Radulphus ait, totâ nocte huius saeculi, & praesentis vitae, ignis sui, id est, charitatis & feruoris flamman illustrem seruare debet: vt vero manè (aeternae gloriae) illucescente, sub Dei praesentiâGa naar margenoot+ in aeternum fulgeat. Succende ergo, Domine, Cor meum, succende mentem meam igne illo tuo, quem misisti in terram, & voluisti vehementer accendi, vt Sacrificium Spiritus contribulati, & Cordis contriti obortis lacrymis quotidieGa naar margenoot+ offeram tibi. Dulcis Christe, bone Iesu, reple semper Cor meum inextinguibili dilectione tui, continuâ recordatione, adeò vt sicut flamma vrens, totus ardeam in tui amoris dulcedine; quem & aquae multae in me numquam possint extinguere. Considera Qvarto, Varias ignis proprietates, ex quibus facilè cognosces, num in thuribulo & Altari Cordis tui, | |
[pagina 457]
| |
diuini amoris ignis impositus sit. Plurimas enumerat S. Dionysius Areopagita,Ga naar margenoot+ ex quibus paucas hîc adferemus. Primò enim cùm lucidissimus sit, ipse tamen non admotâ materiâ, in qua suam vim, suumq́ue ostendat officium, in seipso occultus atque incognitus manet: ita ignis diuini amoris, non nisi in benè compositâ Animâ relucet, non nisi in moribus caelestis conuersationis apparet, vt videant homines & glorificent Patrem, qui in caelis est, tantiGa naar margenoot+ ignis Auctorem. Secundò, ignis omnia superat, & ea quibus insederit, in suum traducit officium. Corda etiam charitas accendit, eaq́ue lucida atque ardentia efficit. Considera ferrum, quid illo durius? quid frigidius? & tamen si ignem concipiat, non tantùm in se mollescit, & ardet: verumetiam alia incendere potest. Idipsum in duro & frigido Corde Dei charitas efficere valet. Tertiò, & ignis, & Amor, omnibus sibi appropinquantibus sui consortium tradit: cùm enim
Flammescit igne charitas,
Accendit ardor proximos:
nec tamen proptereâ mutuati luminis, aut ardoris detrimenta sentit. Quartò, ignis renouat omnia calore vitali, fulgoribus apertis illuminat, teneri misceriq́ue | |
[pagina 458]
| |
non potest: Diuinus Amor Cor renouat, mentem illuminat, nec terrenis miscetur affectiubs. Quintò, ignis superiora semper petit, nullaq́ue vi ad inferiora adigi potest:Ga naar margenoot+ ita quos Amor Dei tetigit, quae sursum sunt sapiunt, quae sursum sunt quaerunt, & Corpore in terris positi, Corde versantur in caelis. Sextò, in qualibet suscipiente materia, suae maiestatis potentiam ignis indicat, efficax, potens, omnibus inuisibiliter praesens. Quàm aptè verò haecGa naar margenoot+ in charitatem quadrant: charitas enim patiens est, benigna est, non aemulatur, non agit perperàm, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, ipsisq́ue operibus ostendit, quid in hominum Cordibvs efficiat. Septimò, ignis si negligatur, non esse videtur; attritu autem veluti irritatione quadam, continuò lucentem excitatur in flammam: quid hoc aliud est, quàm quòd diuina beneficia, & fidei nostrae mysteria, quae huius ignis ligna & materia sunt, nisi confricentur, & assiduâ meditatione ac vehementi desiderio atterantur, flamma huius ignis minimè apparet?Ga naar margenoot+ O igitur, Deus meus, ignis qui semper ardes, & numquam extingueris, accende me! ô lux quae semper luces, & numquam | |
[pagina 459]
| |
obfuscaris, illumina me! ô vtinam arderem ex te! Ignis Sancte, quàm dulciter ardes, quàm secretè luces, quàm disideranter aduris! Vae iis, qui non ardent ex te! vae illis, qui non illuminantur ex te! | |
[pagina 460]
| |
CORDIS VIGILIA.
Ego dormio et cor meum uigilat. cant. 5. 2.
Te vigil exquirit COR, dum sopor occupat artus,
Nec sine te noctu, nec potis esse die.
36. | |
[pagina 461]
| |
Lectio XVI.
| |
[pagina 462]
| |
q́ue conquiro, sic dormio, sic vigilo. Hunc verò Sponsae somnum, & Cordis vigiliae, non vno modo SS Patres exponunt, omnes tamen ad Cordis instructionem maximè conducunt Quare Considera Primo, Intelligi hîc dormitionem illam, quâ iustus dormit vitiis, & concupiscentiis carnis, vigilet veròGa naar margenoot+ virtutibus. Est enim somnus Sanctorum, ait Ambrosius, feriatus ab omnibus Corporis voluptatibus, ab omni Animi perturbatione tranquillitatem menti inuehens, & placiditatem Animae; vt tamquam soluta nexu Corporis, se ableuet, & Christo adhaereat.Ga naar margenoot+Quare idem Antistes alibi sic exhortatur: Cùm Christus venerit, vigilantem te inueniat, vt paratus sis; dormiat caro tua, vigilet fides; dormiant illicebrę Corporis, vigilet Cordis prudentia; membra tua redoleant Crucem Christi, & sepulturae odorem, vt nihil iis somnus caloris infundat, nullos excitet motus: ipsa est Anima, quae se Christo aperit, quam nulli vapores carnis exagitant. Considera Secvndo, Quomodo S. Augustinus Sponsae somnum intelligat cessationem ab operibus externis, bonis etiam & licitis, à quibus abstineat, vt mensGa naar margenoot+ internae vacet sapientiae; quod eleganter sic explicat: Tutiùs, inquit, veritas auditur, | |
[pagina 463]
| |
quàm praedicatur; vix non subrepit cuiuis hominum quantulacumque iactantia, in qua vtique coinquinantur pedes. Et paulò post: Proinde in iis qui libenter & humiliter audire nouerunt, & vitam quietam in studiis dulcibus & salubribus agunt, sancta deliciatur Ecclesia, & dicit: Ego dormio, & Cor meum vigilat. Quid est hoc? nisi ita quiesco, vt audiam; otium meum non impeditur nutriendae desidiae, sed percipiendae sapientiae. Ego dormio, & Cor meum vigilat; vaco, & video quoniam tu esGa naar margenoot+ Dominus, quoniam sapientiam scribo tempore otij, & qui minoratur actu, ipse percipietGa naar margenoot+ eam. Ego dormio, & Cor meum vigilat; ego requiesco à negotiosis actibus, & Animus meus diuinis se intendit affectibus. Considera iam Tertio, Vt affinis sit huic S. Augustini explicationi, ea quae somnum explicat per quietem ab exterioribus Marthae operibus, Cordis verò vigiliamGa naar margenoot+ meliorem Mariae partem, studium Orationis intelligit: quo sensu S. Petrus monet: Vigilate in Orationibus. Quin & ipsumGa naar margenoot+ Petrum, & dormientes cum eo Apostolus Christus Dominus hortatur: SicGa naar margenoot+ non potuistis vnâ horâ vigilare mecum? Vigilate, & orate; vt non intretis in tentationem. Clarè insinuans, se Apo- | |
[pagina 464]
| |
stolis eam vigiliam commendare, quae fit non solùm oculis corporeis, sed mentis.Ga naar margenoot+Quare S. Cyprianus ait: Alienari & rapi ineptis cogitationibus inter orandum, esse vigilare oculis, & Corde dormire: cùm debeat Christianus, & cùm dormit oculis, Corde vigilare, sicut scriptum est ex persona Ecclesiae loquentis in Cantico Canticorum:Ga naar margenoot+ Ego dormio, & Cor meum vigilat. Quapropter sollicitè, & cautè ApostolusGa naar margenoot+ admonet, dicens: Instate Orationi, vigilantes in eâ; docens scilicet & ostendens, eos impetrare quod postulant de Deo posse, quos Deus videat in Oratione vigilare. Cùm ergo ad orandum te contuleris, ô Anima mea, intra in cubiculum tuum, dicito Corpori & sensibus, ac omnibus terrenis curis & cogitationibus: Manete foris ad ostium, & requiescite ibi donec ego orem, & Cor meum coram Deo vigilet.
Intenta (enim) supplicatio
Dormire Cor mundum vetat.
Sed & meditatio Cordis, quae in conspectuGa naar margenoot+ Dei fit, somnum ab oculis mentis,Ga naar margenoot+ & à palpebris Cordisdormitationem excludit. Vt enim Climachus asseruit: Anima quae verbum Domini quotidie sine intermissione meditatur, solet per sopo- | |
[pagina 465]
| |
rem quoque in eodem immorari. Somni ipsi (inquit Basilius) pietatis exercendae meditationesGa naar margenoot+ quaedam sint; quae enim nobis sopore depressis occursant imaginationes, consueuerunt vt plurimum contingere ceu extremus quidam tenor susurri lenis, aut soni editi, idq́ue ex curis quas tecum agitaueris interdiu. Tantisper enim dum viuitur, cuiusmodi fuerint studia, exercitationesq́; nostrae, istiusmodi necesse sit in somnia se dormientibus nobis ingerere. Sanè ad eum modum indiuulsem, & continenter oraueris. Talis somnus fuit Sacratissimae Virginis Genitricis Dei Mariae; de qua haec ait Ambrosius: Dormire non priùsGa naar margenoot+ cupiditas, quà necessitas fuit. Et tamen cùm quiesceret Corpus, vigilaret Animus, qui frequenter in somnis aut lecta repetit, aut somno interrupta continuat, aut disposita gerit, aut gerenda praenuntiat. Considera Qvarto, Sublimiorem Cordis vigiliam, quae per contemplationem fit, sopitis Corporis sensibus, SS. Patres hîc agnoscere. Gregorius Papa ait:Ga naar margenoot+ Sancti viri, dum terrena omnia despiciunt, dum tumultus mundi omninò fugiunt, dum otium in via Dei assumunt, nequaquam vt torpori vacent ea dimittunt sed interiùs laborantes, quae sint illa, ad quae | |
[pagina 466]
| |
facti sunt, in Corde aspicere contendunt. Neque enim vt torpeant dormiunt, sed vt liberiùs aeterna contemplentur, & transitoriis rebus quiescunt. Pulchrem autem hunc somnum & vigiliam contemplationis explicauit GregoriusGa naar margenoot+ Nyssenus: Somnus simulachrum mortis est; nam per somnum omnis sensuum effectio in Corporibus remittitur, & Corporis ipsius velut omnis intensio laxatur, & curarum in homine velut obliuio inducitur, & metus sopitur, & ira mitigatur, & malorum omnium sensus adimitur. Hinc discimus, eam quae se iactat Corpore dormire, ac mentem vigilare, ipsam seipsâ sublimiorem esse redditam. Reuerâ enim in illo, in quo mens sola sibi viuit, à nullo sensu molestata, quasi quodam somno Corporea natura libratur, vereq́; visio tranquillitate quâdam sopitur. Nimirùm tunc oculus Animae liber, ac solutus est; nec patitur se deorsum trahi, intuens dumtaxat ea, quae celsiora sunt rebus sub aspectum cadentibus: tunc auditus, velut amissis effectionibus suis, mortuus iacet, occupatâ mente rebus iis quae rationem omnem longè superant. Reliqui sensus, qui ad brutorum naturam aliquantò propiùs accedunt, ne recenseri quidem hîc debent. Etenim cadauerosi cuiusdam foetoris instar, longè tum ab Ani- | |
[pagina 467]
| |
mo remouentur, & odoratus sagaciter odores peruestigans, & gustatus obsequio gulae destinatus, & pręter hos etiam tactus, organum illud sentiendi seruile & caecum, quod fortassè tantùm caecorum causâ natura condidit. Atque his omnibus quasi in quodam somno quiescentibus, effectio Cordis pura est, & sursum spectat ratio, nullo eam motu sensus circumstrepente. Eam ob causam Anima, quotiescumque se solâ veri boni contemplatione oblectat, omni rei voluptuariae dormit: & omni motu Corpereo sopito, nudâ puraq́; mente, quasi per diuinam quamdam vigiliam, Dei patefactionem recipit. Hactenus Nyssenus. Cuius vltima verba de arcanorum reuelatione confirmans Ambrosius, ait: SecundùmGa naar margenoot+ hoc S. Iacob diuina dormiens videbat mysteria, quae vigilans non viderat: de caelo ad terras aërem peruium Sanctis Angelis, respicientem Dominum, & pollicentem terrae eius possessionem: itaque breui somnio dormiens impetrauit, quod magno labore posteà acquisiuit. Felix profectò Anima, quę ita in pace, in idipsum dormitGa naar margenoot+ & requiescit! cui nox illuminatio in deliciisGa naar margenoot+ eius! quàm meritò haec dicere poterit: Consolabitur me lectulus meus, & releuabor loquens mecum in stratu meo. Felix | |
[pagina 468]
| |
Ga naar margenoot+Sponsa, quae vacat, & videt, quàm suauis est Dominus; cuius sanè somnum ipse SponsusGa naar margenoot+ interturbari vetat, dum ait: Adiuro vos filiae Ierusalem, per capreas ceruosq́ue camporum, ne suscitetis, neque euigilare faciatis Dilectam, quoadusque ipsa velit. Quis mihi det suaui hoc sopore ita obdormire, ita Corde vigilare, vt cùm veneritGa naar margenoot+ Dominus, inueniat vigilantem: & cum sapientibus Virginibus introducat ad nuptias. Tribue mihi, ô Dilecte votorum meorum
Ga naar margenoot+Vt cùm, profunda, clauserit
Diem, caligo noctium;
Fides tenebras nesciat,
Et nox fidei luceat.
Dormire mentem ne sinas,
Dormire culpa nouerit;
Castos fides refrigerans,
Somni vaporem temperet.
Exuta sensu lubrico,
Te Cordis alta somnient:
Nec hostis inuidi dolo
Pauor quietos suscitet.
| |
[pagina 470]
| |
CORDIS VOLATVS.
Quae sursum sunt quaerite, quae sursum sunt sapite. Coloss. 3. 2.
Quis mihi Chaonij geminas dabit alitis alas,
Pertaesum terre queis COR ad astra volet.
37. | |
[pagina 471]
| |
Lectio XVII.
| |
[pagina 472]
| |
ad aeterna praeelectos, peritura non occupent; viam veritaris ingressos, fallaces illecebraeGa naar margenoot+ non retardent. Non discordet Cor nostrum à facie nostrâ; non habeamus faciem sursum, & Cor deorsum; non stemus recti Corpore, & Corde repamus in terrâ: & si peregrini simus in viâ, leuemus Corda in caelum, vt imitemurGa naar margenoot+ eum qui ait: Nostra autem conuersatio in caelis est. Sursum ergo Cor, sursum cogitationem,Ga naar margenoot+ sursum amorem, sursum spem ne putrescat. Quia laborasti & messuisti, triturasti & ventilasti: quaeris locum tritico tuo, & non quaeris locum Cordi tuo? & nonGa naar margenoot+ quaeris locum thesauro tuo? Ecce Dominus Deus dat tibi consilium de Corde tuo: Vbi enim, inquit, fuerit thesaurus tuus, illic erit & Cor tuum. Leua, inquit, Cor in caelo, ne putrescat in terra. Consilium est eius, qui te vult saluare, non perdere. Sequere, Anima mea, consilium hoc; & stans in terrâ, Cor affige caelo. Vis scire quomodo? Deum diligendo. MachinaGa naar margenoot+ enim Cordis (vt inquit Gregorius) est vis amoris, quae dum Cor à mundo extrahit, in alta sustollit. Considera verò, hanc Cordis eleuationem, quae per amorem fit, ipsâ Cordis figurâ & qualitatibus nobis insi- | |
[pagina 473]
| |
nuari. Primò enim constat, Cor esse pyramidale, cuius orificium caelum spectet, conus verò terram. Quid autem hoc aliud designat, nisi nos Corde, id est, amore & affectu caelum respicere debere: terram verò, & terrena, puncto tantùm tangi oportere. Heliotropium herba est Solaris, ita dicta, quòd se circumagat cum Sole, ad illum folia sua conuertens, eius cursum sequitur; verùm, radicem numquam mutat, semper eam in terrâ defixam habet. Ita multi Solem iustitiae, Christum Deum nostrum sequi videntur; sed foliis tantùm & externâ apparentiâ, cùm radicem, & Cordis intentionem terrae inhaerentem habeant. Contrà verò vapores graues, qui virtute Solis à terra extolluntur, quasi quaerentes ipsum Solem, sursum petunt, seq́ue condensantes in nubes lucidas, volitant post illum: ita oportet Cor nostrum à terrenis affectibus eleuare. Christum totâ intentione quaerere, vt fulgidae nubes efficiamur, de quibus aiebat Isaias: Qui sunt hi, qui vt nubesGa naar margenoot+ volant? Considera deinde, Cor esse valdè calidum, quam quidem qualitatem leuitas consequitur; quare etiam sursum moueri appetit, indeq́ue fit, vt latior & crassior | |
[pagina 474]
| |
eius pars superiorem occupet locum. Quo sanè innuitur, amorem Dei in Cordibvs nostris diffusum, Cor ad superna dilatare, & quasi additis alias ad sublimia, caelumq́ue euehere. Cor igitur, quod Dei amore ardet, rectà caelum petit; quod autem nonGa naar margenoot+ amat, nec sapit ea quae sursum sunt, ad terram vergit, & luto infigitur: idq́ue totum inde accidit, quòd frigidum sit, & superabundante iniquitate refrixerit charitas, atq; hinc Cor graue efficitur, quod pondere suo deorsum tendit. Magna sanè est eius, qui talis est, miseria: Cor enim habet inuersum, & superiori parte acutum, inferiori dilatatum; caelum vnico puncto vix tangens, ad infirma verò latissimè diffusum. Contra naturam igitur facit, qui Corde in terrâ haeret, quod ad caelstia bona natum,Ga naar margenoot+ & destinatum est. Quis dabit Cordi meo pennas sicut columbae, & volabo, & quiescam? Volabo ad patriam illam supernam, patriam caelestem, in qua requies & pax summa est: in terrâ autem hac non est CordiGa naar margenoot+ requies, sed labor, & dolor, & afflictio Spiritus. Da igitur, ô Deus Cordis mei,Ga naar margenoot+ da, quaeso, toto desiderio, & omni studio tendere quò te ascendisse credimus, vt in praesenti quidem miseriâ solo tenear Corpore, tecum autem sim cogitatione semper | |
[pagina 475]
| |
& auiditate; vt ibi sit Cor meum, vbi tu es thesaurus meus desiderabilis, & incomparabilis, multumq́ue amabilis. Assumat, Domine, assumat, rogo, Spiritus meus pennas, & volitet, & non deficiat; volet, & perueniat vsque ad decorem domus tuae,Ga naar margenoot+ & locum habitationis glorię tuae. Requiescat in te, Deus meus, Cor meum. Praebe mihi, rogo, contemplationis pennas, quibus indutus, ad te volitem sursum; & quia omne sinistrum deorsum iacet, tene Cor meum, ne ad ima tenebrosae vallis corruat; ne interueniente vmbrâ terrae, à te vero iustitiae Sole separetur, & obductâ tenebrarum nebulâ, prohibeatur alta respicere. Idcircò sursum tendo ad pacis gaudia, lucisq́ue delectabilem & serenissimum statum. Tene Cor meum manu tuâ, quia sine te ad altiora non rapitur. Illuc festino, vbi summa pax regnat, & iugis tranquillitas rutilat. Tene, & rege Spiritum meum, & assume illum secundùm voluntatem tuam, vt te duce, ascendat in illam regionem vbertatis, vbi pascis Israël in aeternum pabulo veritatis. | |
[pagina 476]
| |
CORDIS VNIO.
Dabo eis COR unum. Ezech. 11. 19.
Vnanimes animę concordia viuite CORDA,
Vnum qûeis velle, et nolle dat vnus amor
38. | |
[pagina 477]
| |
Lectio XVIII.
| |
[pagina 478]
| |
non ego, viuit autem in me Christus. Vt autem quàm arctum sit hoc vniculum, quo amantium Corda inuicem colligantur, Scriptura declaret, assimilat illud vnioni isti, quâ glutinae res coniungi solent. Ita explicare volens amorem, quo Sichem DinamGa naar margenoot+ filiam Iacob deperibat, ait: Conglutinata est Anima eius cum eâ. Et de Deo ipsoGa naar margenoot+ Moyses ait: En Domini Dei tui caelum est, & caelum caeli, terra, & omnia quae in eâ sunt: & tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, & amauit eos, elegitq́ue semen eorum. Sic de duobus amantissimis illis legitur:Ga naar margenoot+ Anima Ionathae conglutinata est Animae Dauid, & dilexit eum Ionathas quasi Animam suam. Quibus verbis significatur, Animas illas, quasi glutino quodam amoris inter se strictissimè coniunctas fuisse.Ga naar margenoot+ Haec enim est natura amoris, quam pulchrè explicat Hugo de S. Victore: Verus amor, inquit, siue charitas, nullum patitur medium inter se, & obiectum; quòd Deus, sed vehementer tendit in ipsum immediatè, & ideò numquam quiescit, donec omnia transeat, & ad ipsum Dilectum, & in ipsum veniat. Vnde subdit ibidem: Dilectio siue amor, impetum sequens ardentis desiderij sui, nec dissimulare valens, donec ad amatum peruenerit, amato appropinquat quan- | |
[pagina 479]
| |
tum potest; & eò ampliùs sitiens intrare ipsum, cupit esse cum ipso, & esse tam propè, vt si fieri posset, hoc idem ipsum sit quod ipse. Nihil enim velocius, nihil acutius, nihil subtilius amore aut penetrabilius: quia naturâ suâ non quiescit, donec naturaliter amabilis totam penetrauerit virtutem, & profunditatem, & totalitatem quantum potest. Quantum autem gestiebat illa Dei amatrix S. Theresa, amoris funibus Deo intimè connexa, dum ita canaret:
Illa die charitatisGa naar margenoot+
Vincla, quae me implicant,
Deum meae potestatis
Et captiuum indicant.
Indicant captiuum Deum,
Et in libertatem, meum
Cor ligando, vindicant.
Sed dum video captiuum,
Me tenente, Deum viuum,
Prae dolore morior!
Morior, dum cesso mori,
Tacta spe sublimiori
Vitae de quo glorior.
Considera Secvndo, Cordivm hanc coniunctionem ita ab aliquibus explicari, quasi duae Animae conflarentur in vnam. Ita Augustinus dicebat: Amicos,Ga naar margenoot+ & se inuicem diligentes, signis illis à Corde | |
[pagina 480]
| |
amantium & redamantium procedentibus, per os, per linguam, per oculos, & per mille motus gratissimos, quasi fomitibus Animos conflare, & ex pluribus vnumGa naar margenoot+ facere. Huc spectat Platonis commentum: Olim Vulcanus, inquit, obuius fuit duobus coniunctissimè amicis, quibus cùm plurima beneuolentiae signa ostendisset, iussit eos rogare aliquid, praesertim quod in officinâ eis suâ placere posset. Illi cùm pręsentem occasionem prehendere vellent, supplices rogarunt, vt (cùm faber Deorum esset, cui non difficile est artis suae potentiâ, instrumentorumq́ue vsu accommodo, quiduis efficere) colliquaret eos, vnumq́ue ex duobus redderet: atque ita consequerentur amoris sui finem, qui est Animae Corporisq́ue vnitas. Votum hoc amantium homines explere non possunt: at spirituali quodam modo hominum Conditor Sanctis Animabus id largiri solet. Non semel enim legitur Christus Cor suumGa naar margenoot+ vniuisse Cordi S. Mechtildis: Cùm enim haec Sancta à communione Deo gratias egisset, multumq́ue cum illo collocuta fuisset, visum ei fuit Christum Dominum Cor eius assumere, effundere, liquefacere, & in diuinum Cor suum illud exprimere, ita vt duo illa Corda in vnum coalesce- | |
[pagina 481]
| |
rent. Illiq́ue dixit: Dilecta mea, id vnicèGa naar margenoot+ volui, & desideraui, vt per flagrantia desideria hominum Corda ita mihi vnirentur, nihil vt ipso proprio voto expetant, sed omnia sua desideria secundùm Cor meum disponant: non secus ac duo venti simul spirantes, non nisi vnicum & eumdem aërem impellunt. Propiùs porrò ad Platonis sigmentum accedit, quod reuerà Deus cum S. Gertrude egit, de qua Blosius refertGa naar margenoot+ Dominum de hac sua Sponsa cuidam dixisse: Ego totus sum illius, & iam per amorem inseparabiliter mihi vniui, sicut argentum & aurum per ignem in vnum metallum conflantur. Quàm felix Anima est, quae taliter Dilecto suo adhaeret! quàm dulcis vnio, quâ Sponsum suum Dilecta strictissimè tenet, nec dimittit, sed in ipsum quodammodo mutatur! Pulchris verò similitudinibus hanc coniuctionem Nazianzenus explicat: Quomodo, inquit,Ga naar margenoot+ ficere à se tota videtur, dum & saporem vini induit, & colorem; & quomodo ferrum ignitum & candens, igni simillimum fit, pristinâ propriaq́ue formâ exutum; & quomodo Solis luce perfusus aër, in eamdem transformatur luminis claritatem, adeò vt non tam illuminatus, quàm ipsum | |
[pagina 482]
| |
lumen esse videatur: sic omnem tunc (id est, eo tempore, quo Anima Deo est intimè vnita) in Sanctis humanam affectionem quodam ineffabili modo necesse erit à seipsâ liquescere, atque in Dei penitùs transfundi voluntatem. Considera Tertio, Amorem non tantùm Amantium Corda vnire, in vnum conflare; sed vnum quodammodo alterum se efficere: amans enim velut inGa naar margenoot+ amatum transformatur. Si terram amaueris, inquit Augustinus, fies terra; si dilexeris caelum, caelum eris; si Deum. audeo dicere, Deus quoque fies. Immò idipsum ProphetaGa naar margenoot+ infinuauit, dicens: Facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt: quasi hoc vellet, mutari amantem in amoris obiectum. Hanc ob causam Aristoteli, amicusGa naar margenoot+ dicitur alter ego. Marsilius Ficinus dicit, amorem esse amici Speculum, in quo sui imaginem atque veram effigiem speculari queat: & si amor reciprocus sit, reciprocum quoque esse eius effectum. Videndum igitur in quem scopum Cordis nostri desideria tendant; si enim ea in Deum ferantur, Deo coniungemur, & diuinae afficiemur participes naturae. Quo sanè nihil dignius, nihil excellentius excogitari potest. Quantae, quaeso, nobilitatis, quantae digni- | |
[pagina 483]
| |
tatis est, Deo vniri? qui enim adhaeretGa naar margenoot+ Deo, vnus Spiritus est. Considera Qvarto, Vnionem, ac transformationem hanc non esse naturalem, sed spiritualem; non enim mutatur natura vnius rei in aliam, sed mutantur Corda, affectus, desideria, & tota vita. Ita mater, quae impensè filium diligit, sui oblita,Ga naar margenoot+ id agit quod filio suo vtile nouerit; flet cum flente, arridet ridenti, cum infirmo infirmatur, omnisq́ue eius cura & cogitatio in illo, & pro illo est: adeò quidem, vt quemadmodum vmbra Corporis imitatur omne id quod facit Corpus, & sequitur eius motus atque figuras; sic etiam, si videre possemus duo illa Corda, cerneremus quale vnum est, tale & alterum esse, accidentiaq́ue & motus, quae in vno mutantur, in illo quoque mutari. Anima igitur, quae sic Deum amat, transformatur in illum, ita vt quidquid ille vult, & ipsa velit; & quidquid Deo displicet, & Animae displiceat: quidquid ille vel amat vel odit, idem & illa amet atque oderit; nec rationem habet sui, sed solius Dei, eiusdemq́ue gloriae. Itaque in omnibus, & per omnia, est ipsi & Deo,
Velle duobus idem, nolle duobus idem.
Mutatâ porrò voluntate propriâ in vo- | |
[pagina 484]
| |
luntatem Dei, confestim mutatur & vita, & omnia opera, quae ab illa procedunt. Quemadmodum enim cùm resecatur ab arbore ramus, & surculus illi inseritur, fructus qui in illo surculo nascuntur, non iam ampliùs sunt naturae illius resecati rami, sed inserti surculi: sic abscissâ voluntate hominis, & insertâ illâ Dei, fructus verborum, operum, & cogitationum, quae ab illâ procedunt, non sapiunt iam ampliùs voluntatem hominis antiquam, sed Dei nouam. Vis ergo cognoscere, ô Anima, an Cor tuum vnitum sit Cordi Dilecti tui, vide an amet ea, quae ille diligit; oderit, quae illi sunt aduersa; & in omnibus cum eius voluntate consentiat. Considera Qvinto, Cùm vnio fieri non possit, nisi inter res quodammodòGa naar margenoot+ similes (neque enim aqua vniri potest igni, nec oleo; neque ferrum cretae, eò quòd haec dissimilia sint) debet Cor Deo vniendum aliquam illius gerere similitudinem, quae quò maior erit, eò etiam perfectior erit cum Deo coniunctio. Tres autem proprietates in Deo obseruauit Plotinus Philosophus, quas homo habere debeat, si Deo vniri desideret: Deus enim est vnus, & summus, & bonus. Proinde, inquit, qui vniri vult bono, eiq́ue | |
[pagina 485]
| |
similis effici, debet abstinere ab omnibus malis; qui summo, ab omnibus inferioribus; qui vni, à multis. Quo loco, paucis verbis tres gradus tradit ad hanc vnionem necessarios. Primus, & maximè necessarius est, abstinere ab omnibus rebus malis: hoc est, ab omnibus peccatis. Secundus, & perfectior est, abstinere ab omnibus rebus inferioribus, vilibus, & abiectis; etiamsi malae non sint: vt vacare negotiis saecularibus, contractibus, commerciisq́ue & negotiationibus; etsi enim haec illicita non sint, tamen exercitia sunt vilia, abiecta, & seruo Dei indigna: nisi fortè aut obedientia, aut charitas aliud postulent. Tertius est perfectissimus, abstinere scilicet à ῶολυῶραγμοσυνη, hoc est ab occupationum multitudine: etiamsi nec malae sint, nec viles; sed bonae, dummodo sint superfluae, hoc est, quando occupations plures sunt & grauiores, quàm vt debilitas Spiritus & Corporis nostri ferre queat. Visne igitur, Dilecta Deo Anima, vniri bono? declina à malo, &Ga naar margenoot+ quasi à facie Colubri fuge peccatum. Vis coniungi summo? quae sursum sunt quaere,Ga naar margenoot+ quae sursum sunt sapias, non quae superGa naar margenoot+ terram. Vis vnico adhaerere? noli turbariGa naar margenoot+ | |
[pagina 486]
| |
Ga naar margenoot+ erga plurima, neque in multis sint actus tui; sed vnum pete, vnum require, vni intende, qui tibi intendit, vnico DilectoGa naar margenoot+ Cordis tui; vt illi dicere queas: Dilectus meus mihi, & ego illi. Et rursus:Ga naar margenoot+ Ego Dilecto meo, & ad me conuersio eius.
| |
[pagina 488]
| |
CORDIS QVIES.
conuertere anima mea, in requiem tuam. Psal. 114. 7.
Mobile COR nullâ potis est requiescere sede,
Vnus ei centrum nam Deus vna quies
39. | |
[pagina 489]
| |
Lectio XIX.
| |
[pagina 490]
| |
superesset, Deus homini seipsum dedit, solus Deus hominis hereditas esse voluit.Ga naar margenoot+ Dominus pars hereditatis meae; & portioGa naar margenoot+ mea in terra viuentium. Hinc quàm diu homo peregrinatur à Domino, irrequietumGa naar margenoot+ est Cor eius, vt testatur Augustinus: Cor humanum, inquit, in desiderio aeternitatis non fixum, numquam stabile potest esse: sed omni volubilitate volubilius, de alio in aliud transit, quaerens requiem vbi non est. In his autem caducis & transitoriis, in quibus eius affectus captiui tenentur, veram requiem inuenire non valet; quoniam tantae est dignitatis, vt nullum bonum, praeter summum bonum ei sufficere possit. Ab hoc vero bono dum elongatur, per multa dispergitur, & prorsus diffluit in varias ineptias. Conqueritur deGa naar margenoot+ hoc grauiter S. Bernardus: Cor meum, Cor vanum, vagum, instabile, dum suo ducitur arbitrio, & diuino caret consilio, in seipso non potest consistere; sed omni mobili mobilius, per infinita distrahitur, & hac atque illac per inuumera discurrit. Et dum per diuersa requiem quaerit, non inuenit; sed in labore miserum, à requie vacuum manet. Causam verò huiusGa naar margenoot+ Hipponensis Praesul assignans, ait: Quia fecisti nos Domine ad te; & in- | |
[pagina 491]
| |
quietum est Cor nostrum, donec requiescat in te. Considera Secvndo, Omne studium in eo te ponere debere, vt relictis omnibus, Cor tuum redeat ad Deum, in quo solo Animae quies, & tranquillitas inueniri potest. Meritò enim monet Propheta: Surgite, & ite, quia non habetis hîcGa naar margenoot+ requiem. In vniuersis enim quae fiut sub Sole, labor, & dolor, & afflictio SpiritusGa naar margenoot+ est. Hinc Cor impij, qui Deum non quaerit, ab Isaia dicitur, quasi mare feruens, quod quiescere non potest. Cor enim nostrum in hoc Corpore, quasi in carcere compeditum detinetur, vnde in eo minimè quiescere potest. Auicula caueâ inclusa,Ga naar margenoot+ etsi optimis cibis abundè natriatur, numquam tamen quiescit, sed perpetuò saltitat, exitum è caueâ quaerens; vt malit foris simplici herbâ sustentari, quàm in caueâ delicatissimè ali. Sic Anima, ergastulo Corporis inclusa, vtcumque falsis cupiditatibus obsequatur, requiem tamen & satietatem, nisi in solo Deo non inuenit. Festinemus igitur appropinquare Deo, festinemus ingredi in requiem Domini. Columba emissa ex Arcâ Noë, cùmGa naar margenoot+ non inuenisset vbi requiesceret pes eius, reuersa est ad eum in Arcam. Cor | |
[pagina 492]
| |
nostrum, in diluuio aquarum multarum, quibus hic mundus vndique inundatur, nullam prorsus inuenire requiem potest; reuertatur ergo ad Noë, cuius nomen requiem significat: reuertatur ad Deum, vnde exiuit; Deus enim refugium, & requies Animarum nostrarum. Audi Christum ad requiemGa naar margenoot+ inuitantem: Venite ad me omnes qui laboratis, & onerati estis, & ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, & inuenietisGa naar margenoot+ requiem Animabus vestris. Audi & seruum Christi increpantem, & tantùm non compellentem: Redite praeuaricatores ad Cor, & inherete illi qui fecit Cor. State cum eo, & stabitis. Requiescite in eo, & quieti eritis. Quò itis in aspera? quò itis? bonum quod amatis, ab illo est: sed quantum est ad illum, bonum est & suaue. Sed amarum erit iustè, quia iniustè amatur deserto illo, quicquid ab illo est. Quò vobis adhuc & adhuc ambulare vias difficiles & laboriosas? non est requies, vbi quaeritis eam. Quaerite quod quaeritis, sed ibi non est, vbi quaeritis. Beatam vitam quaeritis in regione mortis, non est illic. Quomodo enim beata vita, vbi nec vita? Sed qui ita vitam & requiem quaerendam monet, doceatGa naar margenoot+ idem quaenam sit vera Cordis quies. Reuerà haec est (inquit) vera Cordis re- | |
[pagina 493]
| |
quies, cùm totum in amorem Dei per desiderium figitur, nec quidquam aliud appetit; sed in eo quod tenet, felici quadam dulcedine delectatur, delectando iucundatur. Si verò vanâ aliquâ cogitatione, vel rerum occupatione inde aliquantulum abstractum fuerit, summâ cum festinatione illuc redire festinat, exilium reputans, alibi quàm ibi moram facere. Sed hoc scio, DomineGa naar margenoot+ Deus meus, quia vbicumque sum sine te, malè est mihi praeter te, non solùm extra me, sed etiam in me; quia omnis copia quae non est Deus meus, mihi est egestas. Satiabor tunc, cùm apparuerit gloria tua.Ga naar margenoot+ Considera Tertio, Quanto desiderio Sancti viri ad hanc Cordis requiem aspirarint, quàm grauiter conquesti fuerint se adhuc Corporeo carcere conclusos, ab illâ requie praepediri. Audi Dauidis suspiria: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatusGa naar margenoot+ est! habitaui cum habitantibus Cedar, multum incola fuit Anima mea. Iterumq́ue: Educ de custodia Animam meam,Ga naar margenoot+ ad confitendum nomini tuo. Et: QuemadmodumGa naar margenoot+ desiderat Ceruus ad fontes aquarum, ita desiderat Anima mea ad te Deus. Ac si diceret: O fons vitae, vena aquarumGa naar margenoot+ viuentium, quando veniam ad aquas dulcedinis tuae, de terrâ desertâ, inuiâ & ina-Ga naar margenoot+ | |
[pagina 494]
| |
quosâ, vt videam virtutem tuam & gloriam tuam, & satiem ex aquis misericordiae sitim meam? Sitio, Domine, fons vitae es, satia me. Sitio, Domine, sitio te DeumGa naar margenoot+ viuum. Sitiuit in te Anima mea, quàm multipliciter tibi caro mea. O quando veniam,Ga naar margenoot+ & apparebo ante faciem Dei! Quis dabit mihi pennas sicut columbae? & volabo, &Ga naar margenoot+ requiescam. Nihil, ait Augustinus, mihi tam dulce, quàm cum Domino meo esse: praebe mihi rogo, pennas, quibus indutus, ad te volitem sursum. Non minoribus aestuabat desideriis vas illud electionis S. Paulus,Ga naar margenoot+ qui coarctatum se scribit, desiderium habens dissolui, & esse cum Christo. Quàm grauiterGa naar margenoot+ alibi exclamat: Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? Quorsum autem liberari optabat, nisi quia suspirabat ad patriam, & requiem Domini sui? Quis non similiter cum his Sanctissimis viris suspiret, & anhelet ad Deum finemGa naar margenoot+ suum, & centrum Animae suae? Si enim aues quaerunt aërem, pisces aquam, ignis terrae ignem elementarem (cuius locus est spatium inter conuexum aëris & concauum lunae) si omnia denique quaerunt suum locum & centrum, & illuc tendunt; cur nos non quaeremus Deum, qui est quies nostra, nostrum centrum, & summum bonum? | |
[pagina 495]
| |
Si flumina magno impetu tendunt in mare,Ga naar margenoot+ quia, vt ait Salomon, exeunt è mari; cur nos non amabimus, non aspirabimus, non tendemus omni conatu amoris in Deum, in illud immensum mare bonitatis diuinae, vnde processimus? Considera Qvarto, Qanta sit laetitia illius Cordis, quod in summo bono quiescens, inebriatur ab vbertateGa naar margenoot+ Domus Dei! quae voluptas illius Animae, quae postquam in omnibus requiem quaesiuit,Ga naar margenoot+ in hereditate Domini moratur. Cor humanum (inquit S. Augustinus) Cor indigens,Ga naar margenoot+ Cor expertum aerumnas & miserias, immò obrutum miseriis, quantum gauderes, si in his omnibus abundares? Interrogo vltima intima tua, si capere possent gaudium suum, de tantâ beatitudine suâ. In hac enim beatitudine inuenit homo quem diligit Anima sua. Inuenit post longam peregrinationem, ciuitatem habitationis; post nauigationem, portum, post exilium, patriam; post diurnum opus, lectulum quietis; post laborem, mercedem; post pugnam, praemium. Hedera, arborem quâ sustentatur, & in altum surigitur, mille ramis quasi brachiis stringit, eamq́ue amplexatur; quia suam ab illâ perfectionem & erectionem accipit. | |
[pagina 496]
| |
Quis mihi det, ô Dilecte mi, gaudium & felicitas Cordis mei, vt inueniam te, vt requiescam in te! apprehendam te, & innitar super te, nec dimittam te in aeternum:Ga naar margenoot+Mihi enim adhaerere Deo bonum est. Quòd si torpida sit Anima mea, & tantae bonitatisGa naar margenoot+ intuitu non moueatur, trahe me post te, ô Magnes Cordis mei, vt post te expeditè in odorem vnguentorum tuorum currens,Ga naar margenoot+ vsque ad tuae pulchritudinis visionem efficaciter satiandus quantocius, te quoque duce merear peruenire. Factus sum Domine ad videndum te, & nondum feci propterGa naar margenoot+ quod fecisti me. Miserere mei, & exaudi me. Tibi enim dixit Cor meum; exquisiuit te facies mea, faciem tuam DomineGa naar margenoot+ requiram. Eia nunc ergo tu Domine Deus meus, doce Cor meum, vbi & quomodo te quaerat? vbi & quomodo te inueniat? vbi & quomodo in te requiescat? Tu es enim Animae meae centrum, Tu Cordis mei requies, Tu cupiditatis meae satietas, Tu votorum summa meorum, Tu desideriorum omnium consummatio. Ga naar margenoot+Tu requies tranquilla piis, te cernere Finis, Ga naar margenoot+Principium, Rector, Dux, Semita, Terminus idem.
Finis Libri Tertii. |
|