Schola cordis
(1629)–Benedictus van Haeften– Auteursrechtvrij
[pagina 85]
| |
Prima Classis.
| |
[pagina 86]
| |
Corpus Animae, Anima Corpori coniugatur. Vitis dum ligatur, erigitur: & recisa non minuitur, sed augetur: ita sancta plebs dum ligatur, erigitur; dum humiliatur, attollitur; dum reciditur, coronatur. Vitis surculus veteri ab scissus ab arbore, in alterius foetu radicis inseritur: sic Animae ligni noxialis cicatricibus enodatis, in nouo Crucis ligno, tamquam piae parentis gremio, fouentur & conquiescunt. Nos verò vt huius Scholae structuram per singulas Classes ostendamus, ea quae Sponsa circa vineas in Cantico Canticorum egisse se narrat, Animae, & Cordi sic applicabimus, vt singulos Cordis nostri status, ordine quodam, ijs designari demonstremus. Primvs igitur Cordis status is est, quo à Deo auersum, abijt post honores, voluptates, & vanitates suas: qui à Sponsa adumbratur, dumGa naar margenoot+ se ignorans abijt vaga post vestigia gregum, pascens hoedos suos; & cùm ad mentem reuersaeGa naar margenoot+ conqueritur: Posuerunt me custodem in vineus, vineam meam non custodiui. Quod Bernardus explicans,Ga naar margenoot+ ait: Quanto tempore inculta iacuit & deserta, redacta in solitudinem? prorsus desecerat vinum ex ea, arefactis prae sterilitate fidei, virutum palmitibus. Erat fides, sed mortua. Quomodo enim non mortua sine operibus? Quantum nobis, ô vinea mea, furtiuis surreptum est machinamentis, eo ipso tempore, quo vigilantiùs intendere coepimus curae & custodiae nostri? Quot, | |
[pagina 87]
| |
& quales piorum botros operum aut praefocauit ira, aut tulit iactantia, aut faedauit inanis gloria? Quanta ab illecebra gulae, quanta ab acediae Spiritu, quanta à pusillanimitate Spiritus, & tempestate sustinuimus? Haec Bernardus. Atque hic est status vecordis Animae, in frigidissima quasi hyeme constitutae, quae vineae culturam prorsus negligit, ac deserit. Nempe imitatur primum parentem suum, qui nec ipse vineam suam curstodiuit; sed permisit subrepere sibi vulperculam dolosam, quae vineam suam deflorauit. Primus enim ille homo cùm in honore esset,Ga naar margenoot+ non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, & similis factus est illis. Talis quoque est illa Anima, quae tota hac Classe vaga, sine Corde oberrat, & de vno, in aliud vitium sese imprudens praecipitat. Anima enim (vt BasiliusGa naar margenoot+ obseruauit) quae indulgenter ac remissè viuere sinitur, perinde atque vinea quaepiam neglecta, eluxuriat: & siluescit sarmentis, seq́ue effundens circa incommoda, nec vllam adferentia frugem; natiuo succo exhauritur. Sed eam it a fugientem, & oberrantem ponè insequamur, & considerationis oculo diligenter obseruemus. | |
[pagina 88]
| |
CORDIS FVGA.
Columba seducta non habens cor. Oseae. 7. 11.
Quam fugeret, fugitiua, tuum. cor, si cor haberes.
Non meminisse mei, non meminisse sui?
1. | |
[pagina 89]
| |
Lectio Prima.
| |
[pagina 90]
| |
indigere pronuntiet. Quid enim est aliudGa naar margenoot+ quod Sapiens dicit: Qui Adulter est, propter Cordis inopiam, perdet AnimamGa naar margenoot+ suam. Itemq́ue illud: Qui despicit amicum suum, indigens Corde est: nisi quòd Adulteri, & amicorum contemptores, amentes, caeci, ac sine Corde stolidi sint? Hinc insanos, stupidos, stultos & ignauos; excordes, & vecordes Latinè dicimus: quasi sine Corde. Cor enim Sapientiae sedes est. Nam vt Salomon dixit: In Corde prudentis latet Sapientia. Sed alijs quoque Scriptoribus eadem phrasis vsitata est. Sic Plautus dixit de muliere: Cui pectus sapiat, nam Cor non potest, quia nullum habet.Ga naar margenoot+ scribens, ait: Eum nec Cor, nec cerebrum habere. Et Ausonius, ludens in Rhetoricastrum quemdam quòd reminisco dixisset, ait:
Ga naar margenoot+Reminisco Rufus dixit in versu suo
Cor ergo versus, immò Rufus non habet.
Iterumq́ue:
Ga naar margenoot+Qui reminisco putat se dicere posse Latinè
Hic vbi Cor scriptum est, legeret Cor, si Cor haberet.
Considera ergo Primo, Peccatorem qui seductionem Cordis sui sequitur, verè non habere Cor, quia illud tran- | |
[pagina 91]
| |
stulit in illam rem, quam inordinatè nimiùm concupiscit, & amat. Sic Dauid dicebat: Cor meum dereliquit me. QuodGa naar margenoot+ exponens S. Gregorius: Cor nostrum, ait,Ga naar margenoot+ nos derelinquit, quando sic à concupiscentijs carnalibus vincimur, vt intentionem Cordis in terrenis, & carnalibus, atque corporeis; & non in caelestibus, & spiritualibus ponimus. Superbus, Cor suum in honoribus, & vana gloria ponit; & ideò cum ipso non est. Vnde Ieremias increpans dicebat: Audi popule stulte,Ga naar margenoot+ qui non habes Cor. Luxuriosi, & Gulosi Cor, totum immersum est carnis voluptatibus, crapulae, & ebrietati. Vnde Oseas: Fornicatio, vinum, & ebrietas auseruntGa naar margenoot+ Cor. Atque idem de alijs omnibus peccatis verè dici potest: Qui enim peccat, fornicatur à Domino, & recedit Cor eius retrò, oblitusq́ue Dei sui, declinatGa naar margenoot+ semitas suas, à via mandatorum eius. Quanto igitur studio vitandum est peccatum, quod Cor, mentem, & Sapientiam aufert! Considera Secvndo, Peccatorem comparari Columbae excordi, & seductae; ita enim apud Prophetam legimus: Factus est Ephraim quasi Columba seducta,Ga naar margenoot+ non habens Cor. Nihil dici potuit de | |
[pagina 92]
| |
Ga naar margenoot+peccatore elegantius: verè enim est quasi columba seducta. Et cùm multa habeat Columba, quae laudat Scriptura (vt quòd celerrimè volat, quòd felle & amaritudine caret, quò limpidas aquas amat, quòd cadauerum pastum refugit) hoc solum in eâ peccator imitatur, quòd facilè seducitur; quòd non habeat Cor. Fallaci quadam boni specie capitur, & breui caducaq́ue voluptatulâ illectus, vltrò se in laqueos, & in ipsas crudelissimorum hostium manus conijcit. Spoliatur, laceratur, nec irascitur spoliantibus, aut lacerantibus: sed libenter ad easdem aedes reuertitur, in quibus mala haec pertulit, & grauiter vulneratus est. Non habet profectòGa naar margenoot+ Cor, vtinam saperet, atque intelligeret, & nouissima prouideret! vitaret certè laqueos paratos; & caueret, intelligeret saepè se cecedisse, nec fortiorem esse nunc quàm cùm caderet. Considera Tertio, Difficile admodum esse Cor ita custodire, vt à nobis non fugiat. Petulantium enim puerorum more semper se domo propriis, vt vanitates & lucius suis indulgeat. Est veluti canis venaticus, pruriens pedibus ad venationem, & ad praedam suam omni momento exire gliscens: quare | |
[pagina 93]
| |
cùm à sensuum oblectamentis nonnihil moueri coeperit, statim magno ardore in illa fertur; & ad ea, relicto Deo, cui adhaerere deberet exire festinat. Magna haec est, prô dolor! Cordis nostri miseria, quam agnouit, & deplorauit Sanctus Augustinus:Ga naar margenoot+ Vix, inquit, stat Cor ad Deum suum, & vult se tenere vt stet, & quodammodo fugit à se, nec inuenit cancellos, quibus se includat, aut obices quosdam, quibus retineat auolationes suas, & vagos quosdam motus. Diceret vnusquisque sibi hoc contingere, & alteri non contingere; nisi inueniremus in Scripturis Dei Dauidem orantem quodam loco, & dicentem: QuoniamGa naar margenoot+ inueni, Domine, Cor meum, vt orarem ad te. Inuenisse se dixit Cor suum, quasi soleret ab eo fugere, & ille sequi velut fugitiuum; & non posse comprehendere, & clamaraGa naar margenoot+ ad Dominum: Quoniam Cor meum dereliquit me. Similis est Bernardi querela: Nihil est, inquit, in me Corde meo fugacius, quod quoties me deserit, & per prauas cogitationes diffluit, toties Deum offendit: sibi non concordat, à se dissonat, à se resilit, voluntates alternat, consilia mutat, aedificat noua, destruit vetera, destructa reaedificat, eadem iterùm, atque iterùm, alio & alio modo mutat, & | |
[pagina 94]
| |
ordinat: quia vult, & non vult; & numquam in eodem statu permanet. Et post pauca: Cor meum dum futurum non curat gaudium, nec diuinum quaerit auxilium, ab amore caelestium elongatur, & in amore terrestrium occupatur. Cumq́ue elabitur ab illis, & inuoluitur in istis, vanitas illud recipit, curiositas deducit, cupiditas allicit, voluptas seducit, luxuria polluit, torquet inuidia, turbat iracundia, cruciat tristitia: sicq́ue miseris casibus, submergitur omnibus vitijs, quoniam vnum Deum (qui ei sufficere poterat) dimisit. Per multa dispergitur, & huc illucq́ue quaerit vbi requiescere possit, & nihil inuentit quod ei sufficiat, donec ad ipsum redeat. Omni igitur custodia custodiendum est Cor ne à nobis recedat. Considera Qvarto, Maximum omninò damnum esse, Corde carere: quemadmodum enim ab ipso vita procedit, & eo laeso vicina est mors Corporis; ita quoque in spiritualibus Cordis inopia,Ga naar margenoot+ vt dicebat Salomon, perdit animam. Rem miram narrat Appianus Alexandrinus de duplici victimâ excorde. Iulius Caesar die quo in curiâ occubuit, Senatum ingressurus de more fecit: apertâ victimâ Cor defuit. Extispice nescio quid vaticinante | |
[pagina 95]
| |
de Imperatoris obitu; irrisit Iulius, & aliam admoueri iussit; led & haec Corde caruit. Quamuis verò id Cicero eludat,Ga naar margenoot+ victima sine Corde certus mortis nuntius est: nam Etheluio quoque Pertinace, eo die quo occisus est, sacrificante, negatur in hostia Cor reperrum. Sed quid hoc in Arcano Sermone designet videamus. Totos nos quanti sumus, Deo Optimo Maximo in sacrificium, & hostiam viuentem offerre debemus: verùm si Corde destituta sit victima, non tantùm Deo displicebit; sed & certissimum mortis Animae nostrae indicium erit. Omnibus igitur modis prouidendum est, ne Cor nostrum derelinquat nos, sed illud Deo in holocaustum offerre possimus: cui accepta non est oblatio, quae Corde caret; vt enim Sapiens ait: Qui vanus en excors est, patebit contemptui.Ga naar margenoot+ Opprobrium siquidem sempiternum dabit ei Dominus, nec euader poenasGa naar margenoot+ vitae futurae. Virga enim in dorso eius qui indiget Corde. Virga autem in dorsoGa naar margenoot+ (Bedâ allegoricè interpretante) est vindicta in posterioribus, id est, in sequenti vita. Vtinam haec recogitet Anima, & horrore poenarum perterrita, diligentissimè in Cordis sui custodiam incumbat! | |
[pagina 96]
| |
CORDIS VANITAS.
Qui minoratur CORDE, cogitat inania. Eccli. 16. 23.
Ambitio follis, vento distendit honorum
COR vanum; hinc spirat nil, nisi grande NIHIL.
2. | |
[pagina 97]
| |
Lectio II.
| |
[pagina 98]
| |
illius; quia & mala quae cogitat, & malis operibus accumulat: in die Iudicij à sinistris, id est, in sorte reproborum ponetur, & cum eis in aeternum punietur. Sinistrotsum ergo abit Cor stulti, & viam, Anima mea, & considera itinera eius: non vt ea sequaris; sed vt praecipitia, & percula animaduertens, discas ea declinare. Prima autem semita quam ingreditur, vanitatis est, in quâ honoris fumo, & magni nominis vmbrâ praestrictos gerens oculos, gloriam dignitatis affectat, & primas salutationes in foro, primos recubitus in coenis, primas in conuentibus concupiscit Cathedras. Vanum omninò est Cor, quod miserrima ambitio, honorumq́ue contentio occupauit: tumida omnino res est ambitus (inquitGa naar margenoot+ Seneca) vana, ventosa, nullum habens terminum; tam sollicita, ne quem ante se videat; quàm ne alium post se. Audi Chrysostomum honorum vanitatemGa naar margenoot+ Graphicè depingentem: Nihil hominum gloriâ vilius. Nònne vides personas, quas in scena versantes induuntur, quàm sint pulchrae & splendidae? potes mihi talem aspectum in veritate monstrare? Nequaquam. Numquid vmquam earum amore captus es? Non Quare? Quia vacuae | |
[pagina 99]
| |
sunt, & imitantur pulchritudinem; pulchrae tamen non sunt. Similiter & gloria inanis est, & gloriam quidèm imitatur, non tamen est gloria. Die enim mihi quid habet boni à multis circumspici? sicut enim larua occultat veritatem hominis vsq; ad vesperam, dimisso autem theatro, vnusquisque apparet quod est: ita si post multas tuas laudes auditas domum reuertare, & solus sis, omnis gloria defluxerit. In forum processisti, praesentes in te conuertisti? quid ampliùs? nihil, extinctum est, & euanuit tamquam fumus diffusus. Quantae sunt haec quaeso stoliditatis? quantae dementiae? ad vnum itaque spectemus, quomodo Deus nos laudet. Haec Chrysostomus. Considera quoque, comparari solereGa naar margenoot+ hanc gloriae cupiditatem Chamaeleonti, qui, vt Plinius ait, maximum habet pulmonem, & nihil aliud intùs: ita quoque vani homines, praeter ostentationem, & ventosam iactantiam, nihil prorsus habent. Vtq́ue idem Chamaeleon non alio pascitur alimento, quàm aëris, ideoq́ue ore est semper hiante: similiter quibus Cor vanum est, nihil captant praeter popularem auram, & inanem laudem, quà se sustentant. Sanctus verò Anselmus honoris cupidos, pueris papilionesGa naar margenoot+ insequentibus, similes facit. Illi enim | |
[pagina 100]
| |
dum hos insequumtur, sępè pedes offendunt; cùm alicubi resedisse viderint, cautè incedentes, & manibus ad inuicem plaudentes, latenter eos comprehendere satagunt: sed cùm iam apprehendere voluertint, papiliones subitò auolant: si quando verò eos apprehenderint, exultant de nihilo, quasi magnum quid fuerint adepti. Ita quoq; gloriae studiosi, saepiùs in grauia crimina incidunt, quibus Animam vehementer ladedunt: aliquando verò cùm viderint eos sibi paratos, latenter accedunt, vt eos valeant obtinere, quò dum appropiant vehementer gaudent & exultant: sed cùm propiùs accesserint, eosq; se posse iam apprehendere putauerint, honores de manibus eorum se excutiunt, & aliqua de causa de alios aliquos se transferunt. Quos, si quando adepti fuerint gratulantur, quasi aliquem verum honorem fuerint assecuti; cùm ad veri honoris culmen peruenire non possint. Quid verò puerilius, aut vanius hoc studio concipi potest? Quid autem est honor & gloria, nisiGa naar margenoot+ vapor quidam; &, vt ait Propheta, flos foeni, qui subitò exarescit, & decidit? TotusGa naar margenoot+ enim, vt ait Augustinus, splendor generis humani, honores, potestates, diuitiae, typhy, minae, tumores, flos soeni est. Floret illa domus, & magna domus; floret illa familia, & | |
[pagina 101]
| |
quàm multis floret? aut quàm multis Annis viuunt? multi Anni tibi, breue tempus Deo, in comparatione longorum, & longè viuentium saeculorum, omnis flos cuiusque domus, sic est quomodo flos agri, vix est annua omnis pulchritudo Anni. Quidquid ibi viget, quidquid ibi candet, quidquid ibi pulchrum est, non perennat, immò per totum Annum duci non potest, ergo
Carpe nouos flores, dum flos nouus, & noua pubes;
Et memor esto aeuum sic properare tuum.
Quousque ergo filij hominum ambulatis inGa naar margenoot+ vanitate Cordis vestri? vt quid diligitis vanitatem; en non quaeritis veritatem? Quò enim tendunt cogitationes, quae exeunt de Cordibvs vestris, nisi ad vanitatem, & insaniasGa naar margenoot+ falsas? nouit enim Dominus cogitationesGa naar margenoot+ hominum, quoniam vanae sunt. Et, quiGa naar margenoot+ minoratur Corde, cogitat inanîa. Cordis vestri paruitatem, vanitatis studium arguit, & vecordes vos esse indicat. Quis enim Cordatus illa tamquam delectabilia, & vera bona consectetur, quae non nisi vana sunt, & verum dolorem adferunt? tale autem est honoris & gloriae studium. Vt enim qui tabaci vaporem bibit, quantumuis volupe id illi videatur, nil tamen nisi fumum haurit, faedumq́ue exhalat oderem. Quid verò inde consequitur, nisi dolor? quem | |
[pagina 102]
| |
stillantes ex oculis lacrymae, capitis vertigo, anhela tussis satis superq́ue testantur? ita qui honores consectantur, nihil solidi consequuntur: sed vt vanitatem auidè vorant, ita nil nisi vanitatis fumos emittunt, & magnum dedecus, pro quaesito decore, non rarò nanciscuntur. Auertat Deus à Cordibvs nostris fascinationem vanitatis huius, tribuens ei, vt non praeualeat inGa naar margenoot+ vanitate sua. Ego sentio (inquiebat Augustinus)Ga naar margenoot+ quàm multa figmenta pariat Cor humanum: & quid est Cor meum, nisi Cor humanum? sed hoc oro Deum Cordis mei, vt nihil ex eis figmentis pro solido vero eructem. Considera deinde Cor nostrum esse instar thuribuli, aut cuiusdam foculi prunis referti, cui quidquid inieceris illud recipiet, & quemadmodum si thuribulo imponas aromaticos pastillos, tota domus suaui replebitur odore & suffitu, sin autem immiseris sulphur, tota horribili faetore contaminabitur. Ita prorsus Cordi nostro accidit: si salutaribus illud occupetur Meditationibus; de Christi Passione, de diuinisGa naar margenoot+ beneficijs, memoriam abundantiae suauitatis eructabit; sin autem mundi vanitates, sceptra, diademata, honores, dignitates, & his similia Corde versaueris, nil nise fae- | |
[pagina 103]
| |
tidus fumus ex illo egredietur. Non declines ergo, ô Anima mea, Cor tuum in vanitates, & in res nihili; sed solida bona, quibus Animus pascitur, toto Corde inquire. Non enim honores te facere possunt meliorem; sed si ijs delecteris, peiorem proculdubio efficient: experto id crede Salomoni; qui post Regalis solij sublimitatem, post diuitias longè maximas, honorem, & famam toto orbe vulgatissimam, omnesq́ue voluptates, & delitias, quibus humanum Cor perfrui posset, quasi ex altissimâ cathedrâ quid de omnibus his sentiret, ita proclamauit: Vanitas vanitatum, & omniaGa naar margenoot+ vanitas. Quid habet ampliùs homo de vniuerso labore suo, quo laborat sub Sole? Itemq́ue: Si Annis multis vixeret homo, &Ga naar margenoot+ in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, & dierum multorum: qui cùm venerint, vanitatis arguentur praeterita. Quare per Ironiam tandem ita concludit: Laetare ergo Iuuenis in adolescentiâ tuâ, & in bono sit Cor tuum in diebus iuuentutis tuae; & ambula in vijs Cordis tui, & in intuitu oculorum tuorum: & scito quòd pro omnibus his adducet te Deus in iudicium. Adolescentia enim, & voluptas vana sunt. | |
[pagina 104]
| |
CORDIS AGGRAVATIO.
Filii hominum usquequô graui CORDE? Psal. 4. 3.
Crapula et ebrietas, solidi duo pondera plumbi.
Nata polo, sursum tendere CORDA vetant.
3. | |
[pagina 105]
| |
Lectio III.
| |
[pagina 106]
| |
gionem ibi quaeramus, vt Deum, cuius sedes illud est, quem oculis non possumus, Animo contemplemur. Vt verò hoc faciamus, Cor nostrum sursum tendere debet. Ipsi enim sibi renuntiant, seq́ue hominum nomine abdicant, qui non sursum aspiciunt, sed deorsum. Humi enim miseri volutantur, cùm deorsum quaerunt, quod in sublimi quaerere deberent. Quid ergo rebus inferioribus subiacet humanum Cor quid capiti suo terram homo superponit? caelum potiùs intueatur, ad cuius spectaculum eum excitat summus Artifex verus Deus. Ille sublimem vultum dedit, vt Cor quoque ad sublimia conscenderet. At miser homo in terram suo vitio curuatur, pronusq́ue in humum suâ sponte procumbit, altam mentem, & ad Patrem suum cum Corpore erectam ad inferiora deprimit, tamquam eum poeniteret non quadrupedem esse natum. Optimè proinde monet Boëtius:
Ga naar margenoot+Qui recto caelum vultu petis, exerisq́ue frontem,
In sublime feras Animum quoque, ne grauata pessum
Inferior sidat mens, Corpore celsiùs leuato.
Sursum igitur Cor, sursum Animus, sursum mens, totusq́ue homo tendat, vt Auctori suo coniungatur. | |
[pagina 107]
| |
Considera Secvndo, Vt Cor sursum vergat debere esse leue, & à praegrauante pondere iniquitatis liberum; leuia enim sursum, grauia deorsum feruntur. Quemadmodum igitur Podagrâ laborantem, vel aliter impeditos habentem pedes, nihil iuuat, si reliquum leue Corpus habeat: ita quoque nisi Cor nostrum leue fuerit, ad caelum non conscendet. Quare summoperè vitanda est Cordis grauedo: quod Regius Vates monuit, dicens: Filij hominum vsquequò graui Corde?Ga naar margenoot+ Quinam autem dicuntur graui Corde, nisi illi qui talentum plumbeum iniquitatisGa naar margenoot+ in Corde insidens gerunt, nec eo deposito iugum Christi suaue, & onus leue inGa naar margenoot+ humeros accipiunt? Quid autem rectius peccato conuenit, quàm nomen ponderis, aut oneris; quo nimirùm ita praegravatur peccator, vt in abyssum inferni submergatur,Ga naar margenoot+ sicut plumbum in aquis vehementibus. Hinc apostolus monet, deponere omne pondus, & circumstans nos peccatum. Et Poenitens Dauid deplorat iniquitates suas supergressas caput suum, & sicut onus graueGa naar margenoot+ grauatas super se. Ideoq́ue se eorum pondere deorsum incuruatum: Miser, inquit, factusGa naar margenoot+ sum, & curuatus sum vsque in finem. Verè enim miser, & infelix est omnis peccator, | |
[pagina 108]
| |
qui eò vsque se inclinat, terraeq́ue affigit, vt se malignis Spiritibus pontem substernat: & velut ab illis victus, eorum se pedibus calcari permittat. Hoc est quod DominusGa naar margenoot+ apud Isaiam dicit: Qui te humiliauerunt, dixerunt Animae tuae: Incuruare, vt transeamus: & posuisti vt terram Corpus tuum, en quasi viam transeuntibus. InGa naar margenoot+ quae verba Gregorius: Malignis Spiritibus in nobis locum damus, cùm terrena concupiscimus, cùm ad temporalia appetenda curuamur. Pudeat ergo terrena concupiscere, & dorsa mentium ascendentibus aduersarijs praebere. Quis non Persianum illud exclamet:
O curuae in terras Animae, & caelstium inanes!
Vel potiùs Dauidicum Epiphonema decantet:Ga naar margenoot+ Filij hominum vsquequò graui Corde? vt quid diligitis vanitatem, & quaeritis mendacium? Verè enim (vt ChrysostomusGa naar margenoot+ obseruauit) optimè Dauid Cor graue, malorum esse causam dixit, quod cùm Aurigae locum teneat, non solùm equum non cohibeat, sed etiam deorsum praecipitet. Et cùm oporteat carnem alatam efficere, cùm aegritudinum onere pessumdatur. Quando ergo vel Auriga, vel Gubernator talis fuerit, quaenam est spes salutis? Ne faciamus ergo Cor graue, ne, quem- | |
[pagina 109]
| |
admodum nauigia, quae nimium habent saburrae, demergatur. Considera Tertio, Christum Dominum in Euangelio edocuisse, quaenam illa sint quae maximè Cor graue efficiant; cùm dixit: Attendite ne grauentur CordaGa naar margenoot+ vestra crapulâ, & ebrietate, & curis huius vitae. Sicut enim nauis, ait Chrysostomus,Ga naar margenoot+ aquis impleta vt exhauriri nequeat, statim submergitur: ita & homo cùm crapulae & ebrietati seipsum exponit, in preaceps vadit, & rationem suam submergit. Idemq́ue alibi: QuemadmodumGa naar margenoot+ seruus, quando supra vires quidquam impositum est, domino suo impudentiùs maledicit: sic & venter nimiùm plenus mentem, & cogitationem plerumque corrumpit; hinc est quòd se cognoscere minùs potest. Contrà verò, vt Augustinus dixit: Cùm Anima ab esu,Ga naar margenoot+ & potu fuerit liberata, tunc se meliùs cognoscit. Sicut enim in Speculo sordido non se talem homo aspicit, qualis est; ita & escâ, & crapulâ si quis fuerit grauatus, alterum se sentit, quàm est. Ita bonas omnes cogitationes, quas ieiunus & sobrius Animus facilè concipit, conceptas retinet, retentas in opus educit; vna crapula obruit, suffocat, | |
[pagina 110]
| |
extinguit. Quemadmodum enim fameliciGa naar margenoot+ imaginatur, & sitientis aquam: sic hominis crapulosi, & ventri seruientis Animus non nisi ciborum varias cupedias cogitat. Gnathonis Animus non nise in patinis est, & culinae vestibulum non egreditur. EleganterGa naar margenoot+ Tertullianus de huiusmodi: Tota erorum charitas in cacabis feruet, tota fides in culinis calet, tota spes in ferculis iacet, quorum Deus venter est, pulmo Templum, aqualiculus Altare, Sacerdos coquus. Voluptuarios hos homines porcisGa naar margenoot+ Nyssenus comparauit: Nam vt porcorum oculi naturâ in terram conuersi, rerum caelestium aspectum non habent; sic Animus Corporis luxu perditus, cùm ad humilia, & ad ea quae sunt pecudum inclinatus sit, non caelum ampliùs, neque reliquarum rerum conuenientiam & decorem cernere poterit. Adeò nimirùm obbrutescit, cui Cor graue est, & terrae affixum; quòd iure merito Cor luteum appellandum Chrysostomus censuit. Considera Qvarto, Ex crapula, & ebrietate, velut foecundis parentibus, aliam nasci Cordis grauitatem, quâ nimirùm per libidinem terrae affigitur, aut potiùs in profundo terrae sepelitur: ita vt | |
[pagina 111]
| |
homo, quasi Corde priuatus esset, omni Sapientiâ & intellectu destituatur. Accidisse id legimus prudentissimo Regum Salomoni,Ga naar margenoot+ cui cùm ex voto Deus dedisset Cor sapiens, & intelligens; in tantum, vt nullus ante eum similis ei fuerit, nec post surrexerit: (vnde etiam dicitur, accepisseGa naar margenoot+ Sapientiam & prudentiam multam nimis, & latitudinem Cordis quasi arenam quae est in littore maris) huius tamen tanti Regis deprauatum est Cor per mulieres; adeò vt sequeretur Deos alienos: NecGa naar margenoot+ erat Cor eius perfectum cum Domino Deo suo, sicut Cor Dauid patris eus. Ab illa igitur Cordis celsitudine mortalium omnium prudentissimum luxuria detraxit; adeoq́ue Excordem reddidit, vt Idololatra fana gentilibus dijs vxorum suarum exstrueret. Causam autem huius reddit Bernardus: quòd carnalium hominumGa naar margenoot+ Cor libidine praegrauatum in ventrem eorum defluxerit, & in brutum transierit, applicans enim eis illud Psalmi, Factum est Cor meum tamquam cera liquescens,Ga naar margenoot+ in medio ventris mei, subdit: In angusta quippe Corporis parte Cor locatum est, vbi quasi medium superiorum sensuum arcem, & Corporis inferioris, sicut populi humilioris, quasi quamdam regeret & | |
[pagina 112]
| |
dispensaret Rempublicam, totamq́ue circumquaque cogitatuum & actionum regionem; sed ad concupiscentiae carnalis ignem degeneri quâdam mollitie liquescens, totum diffluxit in ventrem, & in medium ventris, videlicet non sapiens nisi ea, quae ventris sunt, & de ventre in ventris inferiora omnia confundens, omnia degenerans, omnia adulterans, amoris naturalem affectum peruertens in brutum quemdam carnis appetitum; non solùm quae non licet appetentem cum contumelijs Corporis, in passionibus ignominiae: sed adeò ablitum suae antiquae generositatis, vt qui creatus erat Deo soli, à corruptis, & corruptoribus suis aestimetur esse potiùs luxuriae naturale domicilium, & vitiorum omnium prostibulum. Infelices qui tantum, naturâ reclamante, sibi viluerunt, vt Animae suae locum, qui proprius Dei Creatoris erat, & nulli creaturae communicabilis; sedem satanae, sedem spurcitiarum, & omnis immunditiae constituerent! Considera Qvinto, Aduersus hanc Cordis noxiam grauitatem, optimum remedium esse, si illud à voluptatibus reuocemus, & inordinatis eius cupiditatibusGa naar margenoot+ fortiter resistamus. In toto enim isto Animi & Corporis nostri commercio id acci- | |
[pagina 113]
| |
dit, (vt scripsit Clarius) quod in stateris, vt quod vni additur, alterius fiat detrimentum: vt quo magis Corpus alitur, hoc totum ad Animi infirmitatem redundet. Si cùm is qui foris noster homo est,Ga naar margenoot+ corrumpitur, is qui intùs est renouatur de die in diem, vt Apostolus schripsit. Detrahendum igitur Corpori est, vt qui intùs est Cordis homo roboretur. Cor nostrum in mari huius saeculi nauigat, mille periculis ac procellis expositum: quamobrem si nimiùm grauetur, exonerandum erit, vt portum caelestis patriae feliciter attingat. Solent enim Nautae tempestatis praescij, naufragium timentes, quaecumque in naui sunt fluctibus committere, ne cum naui submergantur. Idipsum nobis faciendum est, imminet enim omnibus horis horrenda tempestas, Mors, inquam; & illam subsequens extremum Dei Iudicium, nemini non formidandum, de quo Iob dicebat; Semper quasi tumentes superGa naar margenoot+ me fluctus timui Deum. Quid igitur nobis faciendum? proijciendae merces mundanarum voluptatum, & inanes sollicitudines huius vitae. Velut tempestate deprehensi (ait Gregorius) pondus nauis abijcimus,Ga naar margenoot+ quando ab oppressa mente desideria terrena remouemus; sitq́ue vt subleuata | |
[pagina 114]
| |
nauis enatet, quae mergebatur onerata: quia nimirùm curae, quae in hac vita deprimunt, mentem trahunt in profundum. Opportunum sanè foret, vt vnusquisque dispiceret quotannis, immò singulis Mensibus, ac Hebdomadibus, quaenam voluptates, curae, ac sollicitudines Cor magis praegrauarent, easq́ue si posset omninò praescinderet; sin minùs in parte minueret.Ga naar margenoot+ Ita typicè legimus Absalonem grauantem caesariem capitis semel in Anno totondisse, & ponderasse pondere publico. Quid enim hoc in Arcano sensu significat, nisi vt temporalium rerum voluptates, quae Cor nostrum praegrauant, quantum licet abscindamus, easq́ue iam praeteritas non nostro affectu, non currupto Cordis iudicio, sed publico Sanctorum, & ipsius Dei pondere appendamus; easq́ue vt verè sunt nihili, ac pili faciamus. | |
[pagina 116]
| |
CORDIS AVARITIA.
Diuitiae si affluant, nolite COR apponere. Psal. 61. 11.
Cor vbi sit, quęris vaga et excors? scilicet hîc est
Est ubi, quod proprio plus tibi corde placet.
4. | |
[pagina 117]
| |
Lectio IV.
| |
[pagina 118]
| |
iustitiae, qui non nisi à mundo oculo videriGa naar margenoot+ potest, sicut scriptum est: Beati mundo Corde, quoniam ipsi Deum videbunt. At si diuitiarum pondera oculos nostros obstringant, radios diuini huius Solis, velut interiectum Corpus, impediunt, ne in Animum nosturm illabantur; non secus atque vmbra terrae Solem & Lunam intercurrens, atrâ caligine Lunam obumbrat, eiusq́ue Eclipsim facit. Hinc qui diuitijs student, non tam diuitiarum domini, quàm veri serui sunt; non tam opes habent, quàm ab ijs habeanturGa naar margenoot+ Multò crebriores inuenias, ait Petrarcha, quos propheticus sermo notat viros diuitiarum, quàm diuitias virorum: sic nimirùm caeca cupiditas, vilitasq́ue Animi deGa naar margenoot+ dominis, seruos facit. Dormierunt somnum suum, ait Regius Vates, & nihil inuenerunt viri diuitiarum in manibus suis. Infelices prorsus sunt hi viri diuitiarum, vera potiùs ipsarum mancipia, Ditis, Plutonis, & Mammonae seruituti addicti, qui caelestem hereditatem negligunt, diuersi abGa naar margenoot+ Ethnico Poëta, qui dicebat:
Et mihi res, non me rebus, submittere conor.
Ga naar margenoot+Tolerabiliorem, ait Ambrosius, esse conditionem seruulorum: quia seruiunt hominibus, diuites Diti, & peccato, semper in vinculis & compedibus. | |
[pagina 119]
| |
Considera Secvndo, Non in facultatibus crimen haerere, nec malas esse diuitias: sed malam esse earum cupiditatem. Quare optimè admonet Psalmista dicens: Diuitiae si affluant, nolite Cor apponere.Ga naar margenoot+ Iubet Basilius in homiliâ, cum admiratione hanc suspicere vocem, & animaduertere, quòd suos diuitiae possessores torrente prerapido ocyùs praeter currunt, & alios alio modo mutant in dominos; sicut ex alto ruens loco fluuius accedit subitò, mox recedit; magis possibile esse vt aquam manu comprehensam contineas, quàm vt diuitias durabiliter conserues. Quemadmodum fieriGa naar margenoot+ non potest, ait Nazianzeni Scholiastes, Elias; vit qui aquam manu ceperit, eam constringendo retineat (per medios enim digitos elabetur) eodem modo fluxae diuitiae, si retinere tentes, effluent. Atque haec est ratio cur diuitijs Cor non sit apponendum, ne cùm fluxae sint, simul Cor effluat. Non vides,Ga naar margenoot+ ait Augustinus, quia si ibi Cor posueris, & tu flues? Sicut enim flumina curruntGa naar margenoot+ in mare: sic cupidi homines in amaritudinem huius saeculi prolabuntur. Quare optimè ait Apostolus: Eos, qui volunt diuites fieri, incidereGa naar margenoot+ in tentationem, & in laqueum diaboli, & desideria multa inutilia, & nociua, quae mergunt homines in interitum, & per- | |
[pagina 120]
| |
ditionem. Quis igitur non vehementer timebit, ne Cor diuitijs appositum, ab illis, velut à molari lapide, in profundum abyssi detrahatur, prorsusq́ue submergatur? Expende verò quid phrasis illa velit, apponere Cor; idem enim est, ac magni facere, & valdè curare, vt ex alijs Scripturae locis satis constat. Ita namq; Iob Domino dicebat:Ga naar margenoot+Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga eum Cor tuum? Ita SapiensGa naar margenoot+ monebat: Appone Cor ad Doctrinam meam. Et ipse de se Salomon ait: ApposuiGa naar margenoot+ Cor meum vt scirem Sapientiam. Contrà verò de obdurato Pharaone Moysis & Aaronis, aut potiùs ipsius Dei minas, plagasq́ue;Ga naar margenoot+ contemnente dicitur: Auertitq́ue se, & ingressus est domum suam, nec apposuit Cor etiam hac vice. Quod idem est, ac si dixisset; non anima duertit, non curauit, sed prorsus contempsit. Diuitiae igitur si habeantur, non ijs Cor apponendum est: nec magni faciendae, aut curandae sunt. VtGa naar margenoot+ enim Cicero ait: Nihil tam angusti, tamq́ue parui Animi est, quàm amare diuitias: nihil honestius, magnificentiusq́ue, quàm pecuniam contemnere. Considera Tertio, Quam ob causam Cor diuitijs non sit apponendum. Hanc autem tradens Augustinus, ita ad Probam | |
[pagina 121]
| |
viduam scribit: Pertinet ad vidualem cutamGa naar margenoot+ tuam, diuitiae si affluant, ne apponas Cor, ne in eis putrescendo moriatur, quod sursum esse debet, vt viuat. Te in illorum numero deputa, de quibus scriptum est: ViuentGa naar margenoot+ Corda eorum in saeculum saeculi. Moritur ergo Cor, quod diuitijs apponitur. Quomodo enim illud viueret à Corpore & Anima tam longè separatum? Non enim in Corpore esse putandum est, quod opibus nimiùm adhaeret: Vbi enim est thesaurusGa naar margenoot+ tuus, ait Christus, ibi Cor tuum erit. Quod manifesto exemplo S. Antonius de PaduaGa naar margenoot+ comprobauit: Cùm enim in exequijs cuiusdam vsurarij praedicta Christi verba pro Concione tractaret, inter cetera ait: Mortuus est hic diues, & sepulus est in inferno;Ga naar margenoot+ ite ad thesaurum eius, & in illius medio inuenietis Cor eius. Corpore iam humato, abierunt homines, parentes & amici, & Cor adhuc calidum in medio nummorum eius inuenerunt. Assine huic est quod ex Auctore de dono timoris refert Gabriel IachinoGa naar margenoot+ de Auaro quodam, post plurimas diuitias coaceruates, subitaneâ morte extincto: cuius Corpus cùm amici, vt quo genere mortis sublatus esset intelligerent, dissecari curauissent; Cor eius minimè repererunt. Quamobrem attoniti, ac stupefacti, | |
[pagina 122]
| |
ad cistam, in qua thesauri illius asseruabantur, cucurrerunt, eaq́ue reseratâ, Cor illius ibidem inuenerunt; sed inter vngues diaboli, qui in specie draconis thesauris illis incumbens, articulis, & vnguibus suis miserum Cor Auari illius discerpebat, atque dilaniabat; his verbis eos alloquens: Amicus vester propter aurum & argentum hoc Cor suum mihi vendidit, atque idcircò iure optimo meum illud est; non ipsius, mihiq́ue inde licet facere quidquid mihi collibitum fuerit. Permisit Deus id ita fieri, vt omnibus ad oculum ostenderet, verissimam esse sententiam illam Euangelicam:Ga naar margenoot+Vbi est thesaurus tuus, ibi est Cor tuum. Considera Qvarto, Alias rationes cur diuitijs Cor apponi non debeat; quasGa naar margenoot+ Christus Dominus indicauit, cùm eas spinis, verbum Dei suffocantibus, similes esseGa naar margenoot+ dixit. Spina enim primò & dolorem creat, cùm infigitur, & cùm infixa manet, & cùm extrahitur: sic diuitiae magno labore acquiruntur, maiore timore conseruantur, & maximo dolore amittuntur, iuxta illud.Ga naar margenoot+B. Bernardi: Diuitiarum, inquit, amor longè ampliùs desiderio torquet Animam, quàm refrigeret vsu; vtpote quarum acquisitio quidem laboris, possessio verò timoris, amissio plena doloris inuenitur. Secun- | |
[pagina 123]
| |
dò, vt colligi spinae non possunt, quin manum laedant: sic comparari diuitiae vix possunt, quin Anima laedatur. Tertiò, quemadmodum spinae non nisi in extremitate pungunt, cùm reliquum Corpus planum, & tractabile sit: ita diuitiae nunc quidem videntur dulces; sed in morte horribiliter pungunt, vt sanguinem Cordis eliciant. Nemo moriens tanto dolore afficitur, quanto Auarus. Vnde Sapiens: O Mors, quàmGa naar margenoot+ amara est memoria tua homini habenti pacem in substantia sua! Quartò, qui spinas laxâ, & apertâ manu tenet, illarum non pungitur aculeis: sin verò manum contrahat, quò magis contrahit, eò magis sauciatur. Sic diuitiae, si expansâ & liberali manu ferantur, noxiae non sunt, sed causa meriti; si verò arctiùs eas comprimis, si auidè constringis, & tenes, si difficulter eas à te, perinde ac si viscera tua essent, auelli sinas iam Animum tuum mortiferis aculeis cruentant. Disce ergo illis Cor non apponere; sed potiùs cum Sanctis illas contemnere, & nudum Christum nudus sequi: aut saltem, à nimio diuitiarum amore expeditus, signata ab eo vestigia vel à longe subsequere. | |
[pagina 124]
| |
CORDIS DVRITIES.
COR suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem. Zach. 7. 12.
Nec te verba mouent, nec verbera, nec mea dona,
Ferrea pręduri COR adamantis habens.
5. | |
[pagina 125]
| |
Lectio V.
| |
[pagina 126]
| |
si dura sit, formas respuit, nec sibi sinit imprimi: sin autem sit obsequens, aut mediocriter facilis, profundè sigilla recipit. Itaq́ue durum Cor omnes Dei impressiones, inspirationes, admonitiones reijcit, quibus Cor molle acquiescit. Quare optimèGa naar margenoot+ dixit Bernardus: Nemo duri Cordis salutem vmquam est adeptus: nisi quem fortè miserans Deus abstulit ab eoGa naar margenoot+ (iuxta Prophetam) Cor lapideum, & dedit illi Cor carneum. Pergit verò ipse Cordis duritiem Graphicè describere: Quid igitur, inquit, Cor durum? ipsum est quod nec compunctione scinditur, nec pietate mollitur, nec mouetur precibus; minis non cedit, flagellis duratur. Ingratum est ad beneficia, ad consilia infidum, ad rudicia faeuum, inuerecundum ad turpia, impauidum ad pericula, inhumanum ad humana, temerarium ad diuina, praeteritorum obliuiscens, praesentium negligens, futura non prouidens. Ipsum est cui praeteritorum, praeter solas iniurias, nihil omninò non praeterit, praesentium nihil non perit, futurorum nulla, nisi fortè ad vlciscendum, prospectio, seu praeparatio est: & vt in breui cuncta horribilis mali mala complectar, ipsum est quod nec Deum timet, nec hominem reueretur. | |
[pagina 127]
| |
Considera Secvndo, Eam esse Cordis humani duritiem, vt rigidissimis omninò rebus, & quae vix arte domari possunt, comparetur. Sanctus Gregorius ait: AEre, ac lapidibus insensibilium hominumGa naar margenoot+ Corda signantur; qui saepè & supernos ictus accipiunt, & tamen nullâ disciplinae percussione mollescunt. Sed & ipsa sacra Scriptura easdem adfert comparationes, durum Cor vocans lapideum; hominesGa naar margenoot+ verò hoc Corde praeditos, Deus vocat populum durae ceruicis, filios durâGa naar margenoot+ facie, & indomabili Corde. Sic Isaias ait: Scio quia durus es tu, & neruus ferreusGa naar margenoot+ ceruix tua, & frons tua aerea. nec dissimiliter Ieremias ait: Indurauerunt faciesGa naar margenoot+ suas supra petram, & noluerunt reuerti. Quorsum autem dicit supra petram? nisi vt designet maiorem esse Cordis duritiem quàm lapidis, ferri, & aeris. Constat sanè metalla, etiam durissima, igne liquefieri, & à fabro edomari. At filij hominum indomabili sunt Corde, quod nec igne diuini amoris liquescit, nec ictibus diuinarum comminationum emollitur. MalleusGa naar margenoot+ conterit petras, & gutta excauat lapidem. In Christi Passione petrae quoqueGa naar margenoot+ scissae sunt, & monumenta aperta, sola autem hominum Corda, proGa naar margenoot+ | |
[pagina 128]
| |
quibus solis Deus patiebatur, nullo pietatis sensu permouentur, aut ad poenitentiam scinduntur. Vnde haec dura, & obdurata Corda adamanti à ProphetaGa naar margenoot+ comparantur: Noluerunt attendere, & auerterunt scapulam recedentes, & aures suas aggrauauerunt ne audirent, & Cor suum posuerunt vt adamantem, ne audirent legem. In rerum vniuersitate nihil adamante durius esse multi scribunt; idq́ue nomine suo Graeco praefert. Αδαμας enim idem quod indomabilis dicitur, de quo tamen, vt Rupertus ait, illud mirandum,Ga naar margenoot+ quòd cùm tantae sit duritiae, solo perfusus sanguine hirci, statim dissoluitur. Verùm superat adamantem durities Cordis humani, illud enim nec sanguine hirci mollescit & sedatur, nec Sanguine illius Agni immaculati, qui se pro nobis in Crucis ara hostiam constituit, & Sanguinem profudit, vt Animos nostros pertubationum callo efferatos mitigaret, viamq́ue muniretad vitam immortalem consequendam. Hoc intuens D. Bernardus exclamat: O duri & indurati filij Adam, quos non emollit tanta vis amoris! Miratur & nostro tempore hanc Cordis duritiem Bernardus alter, eamq́ue his versibus perstringit: | |
[pagina 129]
| |
Caucaseae rupes durae, sunt robora dura,Ga naar margenoot+
Duraq́ue tardipedum cornua torua boum;
Dura silex, vitreumq́ue gelu, dens durus aratri,
Duraq́ue de parijs marmora scissa iugis;
Duraq́ue, quae Siculis restant incudibus aera,
Ignibus ingenium vix domitura suum;
Et lassi quondam Brontes, Steropesque satentur
Durius aeterno nil adamante dari
Dura haec: sed qui oculis siccis te, Christe tuetur
Pandentem teneras ad duo ligna manus;
Et tua purpureo rorantia membra cruore,
Diaq́ue vulnisico tempora cincta rubo,
Qui videt haec lentus, celeri neque carpitur igne,
Nec se Magdaleas eliquat in lacrymas,
Robore, rubipus, & silice hic, cornuq́ue, geluq́ue,
Ferro, adamante, aere, & marmore durior est.
Considera Tertio, Multiplicia mala, & maxima damna quae Cordis durities adfert. Primò enim deseruntur à Deo, qui durum Cor habent; vnde Apostolus ait: Tradidit eos Deus in desideriaGa naar margenoot+ Cordis eorum, in immunditiam. Et ipse Deus per Psalmistam: Non audiuit populusGa naar margenoot+ meus vocem meam, & Israël non intendit mihi. Dimisi eos secundùm desideria Cordis eorum, ibunt in adinuentionibus suis. Hi sunt qui transierunt in affectumGa naar margenoot+ Cordis. Quidquid enim Corde affectarunt, & concupierunt, hoc assecuti sunt, | |
[pagina 130]
| |
omniaq́ue eis ex voto successerunt. Secundò,Ga naar margenoot+ tales, vt ait Sapiens, laetantur cùm malè fecerint, & exultant in rebus pessimis, quorum viae sunt peruersae, & infamesGa naar margenoot+ gressus eorum. Et iterùm: Quasi per risum stultus operatur scelus. Tertiò, quod ex hoc sequitur, fiunt impudentes adGa naar margenoot+ peccandum, vnde Ezechiel ait: Omnis domus Israël attritâ fronte est, & duroGa naar margenoot+ Corde. Frontem, inquit Gregorius, Cordis in impudentiam, atterit culpa frequens, vt quò crebriùs committitur, eò de illa committentis Animus minùs verecundetur. Atque ideò ad tantam Cordis duritiam quandoque peccator peruenit, vt iam in correptione sensibilis non sit, quia qui vsu peccandi induruit, nullo modo corripientis verbum, id est, manum palpantis sentit; sicut Iudaeae crebriùsGa naar margenoot+ delinquenti dicitur: Frons meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Hinc Quartò ad omnes Dei monitiones, & increpationes, aures, oculos, & CorGa naar margenoot+ clausum habent: Incrassatum est, inquit Christus, Cor populi huius, & auribus grauiter audierunt, & oculos suos clauserunt, ne quando videant oculis, & auribus audiant, & Corde intelligant, & conuertantur, & sanem eos. Hinc sen- | |
[pagina 131]
| |
sim demerguntur in profundùm, vt non tantùm contemnant remedia salutis, sed omninò insensibiles fiant, vt medijs etiam periculis indormiant. Audi Scripturam: Eris sicut dormiens in medio Mari:Ga naar margenoot+ & quasi sopitus Gubernator amisso clauo, & dices: Verberauerunt me, sed non dolui: traxerunt me, & ego non sensi. Quid verò malorum hanc iliadem consequitur, nise quòd, Quintò, fiant omninò incorrigibeles; vnde de ijs ait Sapiens: Considera opera Dei, quòdGa naar margenoot+ nemo possit corrigere quem ille despexerit. Et Sapientiae: Nequam est natio eorum,Ga naar margenoot+ & naturalis malitia ipsorum, & non poterat mutari cogitatio eorum in perpetuum. Malum porrò hoc excipit malorum omnium maximum, finalis nempe impoenitentia, & vindices Dei ira. Benignitas Dei (inquit Apostolus) adGa naar margenoot+ poenitentiam te adducit, secundùm autem duritiam tuam & impoenitens. Cor thesaurizas iram in die irae. Quàm meritò ergo dicit Scriptura: Cor durum malè habebit in nouissimo. Etenim sicut AEgyptij, cum suò Pharaone obdurati,Ga naar margenoot+ cum abeuntes Israëlitas persequuntur, fluctibus Maris rubri inuoluti descenderunt in profundum quasi lapis: ita dura, & | |
[pagina 132]
| |
obdurata Corda, instar molaris lapidis, magno impetu ruunt in barathrum abyssi infernalis. Considera Qvarto, Quantopere timere debeas, ne sensim spirituali priueris, patiarisq́ue te paulatim trahi,Ga naar margenoot+ & duci ad Cor durum. Nec pergas quaerere, ait Bernardus, quid illud sit, si non expauisti, tuum hoc est. Solum est Cor durum, quod semetipsum non exhorret; quia nec sentit. Expauesce ergo, Anima fidelis, & audi Psalmistam praeclarè adhortantem:Ga naar margenoot+ Hodie si vocem Domini audieritis, nolite obdurare Corda vestra.Ga naar margenoot+ Audi & diuinum Paulum: Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur; vt non obduretur quis ex vobis fallaciâ peccati. Caue peccatorum fallaciam, quae in duri Cordis scopulum, velut Syrenes fallaces, petrahit. Dum enim peccato non resistitur, ad aliud mox prolabitur: atque ita in consuetudinem peccandi, & quamdam velut necessitatem homo adducitur. VulneriGa naar margenoot+ vetusto, ait Bernardus, & neglecto callus obducitur; & eò insanabile, quò insensibile fit. Enimuerò nisi peccatrix Anima citò de remedio consolationem recipiat, de assiduitate contrahit stupo- | |
[pagina 133]
| |
rem: ita nimirùm in Cordis duritiam itur, & ex illa, in auersionem. Quod à Corde nostro Deus Cordis nostri auertat. | |
[pagina 134]
| |
CORDIS DIVISIO.
Diuisum est COR eorum, nunc interibunt. Osae. 10. 2.
Me tibi cum totum dederim, vanissima, CORDIS,
Cur mihi, virgo, tui pars aliquanta datur.
6. | |
[pagina 135]
| |
Lectio VI.
| |
[pagina 136]
| |
Ga naar margenoot+Quid enim petit Dominus Deus tuus, ô Israël, à te, nisi vt timeas Dominum Deum tuum, ac seruias ei in toto Corde tuo? Amari vult toto Corde; scriptum estGa naar margenoot+ enim: Diliges Dominum Deum tuum, ex toto Corde tuo, & ex tota Anima tua, &Ga naar margenoot+ in tota mente tua. Laudantur quoque qui ambulant coram Deo toto Corde suo.Ga naar margenoot+Et qui toto Corde sequuntur Deum. Et qui custodiunt praecepta & testimonia,Ga naar margenoot+ & iustificationes Dei in toto Corde suo. Et qui orant Deum toto Corde suo.Ga naar margenoot+Monemur quoque habere fiduciam in Domino ex tot Corde nostro. Nullam igitur partem Cordis abesse vult, qui toties totum Cor postulat. Meritò proindeGa naar margenoot+ minatur Augustinus: Vae duplici Corde! de suo partem faciunt Deo, & partem faciunt diabolo. Iratus Deus, quia sit ibi pars diabolo, discedit, & totum diabolus possidet. Quare mirandum minimè estGa naar margenoot+ si dixerit Propheta: Diuisum est Cor eorum, nunc interibunt. Quis enim viuat Corde, vel Corpore diuiso? Iure proindeGa naar margenoot+ reprobi erant, & à populo Dei segregati Samaritani, eò quòd & Dominum colebant, & pariter dijs Assyriorum seruiebant.Ga naar margenoot+ Iure quoque Deus per Prophetam maledicit eis, qui iurant in Domino, | |
[pagina 137]
| |
& iurant in Melchon, Idolo sic dicto. Quàm grauiter verò Elias increpat: VtGa naar margenoot+ quid claudicatis in duas partes? si Dominus est Deus, sequimini illum; si autem Baal, sequimini illum. Sic etiam Samuel monebat: Si in toto Corde vestro reuertiminiGa naar margenoot+ ad Dominum, auferte deos alienos. Quinam autem sunt dij alieni, nisi ea quae homines relicto Deo diligunt, ac colunt? atque hinc existit Cordis diuisio, cùm fieri non possit vt Deum eodem Corde diligamus, quo diligimus mundum, & Deo contraria. Hinc Apostolus dicebat: Qui cum vxore est, sollicitus estGa naar margenoot+ quae sunt mundi, quomodo placeat vxori, & diuisus est. Quomodo verò diuisus? in multas nimirùm curas distractus, vt vni Domino vacare non possit; sed partem Deus, partem, & potiorem vxor, & filij sibi vendicent. Ita quoque in alijs quae amamus accidit: Cor enim hominis, vt HugoGa naar margenoot+ ait, quod priùs diuino amori fixum, stabile perstitit, & vnum amando vnum permansit, postquam per desideria terrena defluere coepit, quasi in tot diuisum est, quot ea sunt, quae concupiscit. Considera Secvndo, Plurimis typicis figuris Deum nos instruxisse, vt illi totum Cork offeramus. Non potuit stareGa naar margenoot+ | |
[pagina 138]
| |
Idolum Dagon in eodem Altari cumGa naar margenoot+ Arca Dei. Coangustatum est stratum, ita vt alter decidat, & pallium breue vtrumque operire non potest. Quae enim haec Ara? quis hic lectulus duos non admittens, nisi Cor nostrum, geminosGa naar margenoot+ non capiens amores. Noluit Dominus agrum vnum semine conseri diuerso:Ga naar margenoot+ noluit arari in boue, & asino iugo iugatis vno: noluit vestes lanâ linoq́ue mixtim contexi, vel Iudaeos ijs indui. Quae omnia nihil aliud significant, quàm diuersos affectus, sibiq́ue dissimiles in eodem Corde existere non posse.Ga naar margenoot+ Et quod Christus dixit: Neminem posse duobus Dominis simul seruire: aut enim vnum odio habebit, & alterum diliget; aut vnum sustinebit, & alterum contemnet. Prorsus enim ita est, non potest homo duos fines contrarios simul intendere; non potest ad oppositos terminos currere, & qui duos sectatur lepores, neutrum capit. SapienterGa naar margenoot+ Sanctus Anselmus. Sic est de Corde hominis & amore Dei, quomodo de vase & oleo. Nam sicut vas, quantò magis habet aquam, aut alium similem liquorem, tantò minùs capit oleum: ita Cor in quantum occupatur alio | |
[pagina 139]
| |
amore, excludit diuinum. Alia similitudine id exponit Nazianzenus:
Namque duplex veluti cernens caput, oraq́ueGa naar margenoot+ bina,
Aut etiam geminas spectans in codice chartas,
Non totam verè poterit comprendere formam,
Id licet obnixè studeat, sed parte retentâ,
Effugiet sparsum, tenuem pars altera visum:
Sic Christo & mundo quisquis partitur amorem,
Huius amor planè leuis est & frigidus: At qui
Totam Animi flammam penitus defixit in vno,
Ille procul dubio constans, & certus Amator.
Considera Tertio, Eos qui partim mundo, partim Deo Cor suum tradunt, facillimè à diabolo superari. SimilesGa naar margenoot+ enim sunt degeneri cuidam Aquilarum generi, quod in aqua venatur: vnum enim pedem clausum, more anseris, habet, quo natat; alterum aduncum & acutum, quo, more ceterarum Aquilarum, praedam rapit. Tales sunt, qui volunt duobus Dominis seruire; Deo, appetendo caelestia; & diabolo, amando terrena. Habent semper cum pede aquilino, pedem anserinum, cum affectu spirituali effectum terrenum. Ad vtramque ripam volunt pascere, & hîc cum delitiosis natare in fluxis fortunae bonis; & sursum cum viris spiritualibus euolare, vt praedam | |
[pagina 140]
| |
caelestem rapiant. Sed isti degeneres sunt, & à coruo, qui diabolum notare potest, facilè superantur. His accedat quòd qui Deo & mundo frui concupiscunt, omni prorsus voluptate (quam tamen tantopere ambiunt) destituantur. Mundi enim gaudijs se totos tradere reformidant; à spiritualibus verò excluduntur, quia Cor mundanâ fęce infectum, diuini fauoris incapax est: itaq́ue miseri penduli haerent; nec Deo, nec mundo coniuncti. Appositissimè proinde Virginem Nazianzenus hortatur, vt se totam Christo tradat, nullâ parte mundo relictâ:
Ga naar margenoot+Sed te, ait, iunge Deo, procul hostem pelle malignum,
Christi totae manens; tenerae nec subdita carni.
Nec velut in lepidae fieri solet orbe choreae,
Hunc dextrâ, hunc laeuâ teneas, quantumq́ue propinqua
Tantum etiam à Christo sis omnipotente remota,
Et simul addicas Animum carniq́ue, Deoq́ue.
Considera Qvarto, Quàm meritò Animarum nostrarum Sponsus totum Cor nostrum desideret: cùm ille prior seipsum vltrò nobis totum impenderit. Nam, vt canit Ecclesia: | |
[pagina 141]
| |
Se nascens dedit socium,Ga naar margenoot+
Conuescens in edulium,
Se moriens in pretium;
Se regnans dat in praemium.
Quidquid de nostro assumpsit, totum nobis contulit ad salutem. Expende veròGa naar margenoot+ eum qui praecipit se amari ex toto Corde, priùs lanceâ latus suum transuerberari voluisse, vt eo patefacto Cor suum nobis donaret. Eum qui iubet se amari ex tota Anima, primò Animam suam pretiosissimam, moerore & tristitiâ confici, & ad mortem vsque, nostri causâ, coangustari voluisse. Eum qui mandat se ex omnibus viribus amari, nostri amoris gratiâ, omnes vires suas in Cruce consumpsisse; vsque adeò, vt ijs contritis, & exhaustis, in manus Patris Spiritum exhalauerit. Quin igitur totum Cor tradimus Deo, qui se totum nobis, & pro nobis obtulit? Poterat sanè clementissimus Redemptor noster Iesus, vel vnicâ Sanguinis sui guttulâ, immò solo Cordis gemitu, millenos, si fuissent, Mundos redimere: sedGa naar margenoot+ propter nimiam charitatem quàm dilexit nos, voluit totum Sanguinem suum, orbe toto pretiosiorem, pro nobis effundere, Vt quid igitur auari, & parci erimus erga tam liberalem Amatorem, vt ei non | |
[pagina 142]
| |
nisi modicam particulam Cordis nostri largiamur? Quaenam haec ingratitudinis & illiberalitatis species est, vt tantâ dilectione praeuenti, tam exiquâ parte respondeamus? immò ne respondeamus quidem, si adulterinis amoribus Cor nostrumGa naar margenoot+ quoque pateat. Minus enim te, Domine, amat; qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat. Ille quippe singularis amor est, qui soli, non adiungit alterum. Sufficis, ô Anima, Deo; sufficiat & tibi Deus, vt nullum praeter eum Amatorum admittas; nulli partem Cordis tribuas, sed totum da illi, qui se totum tibi dedit. Reuoca omnem Cordis tui affectum ab vniuersis rebus creatis, eumq́ue in vnum coge, & vni Dilecto tuo totum impende, qui se tibi totum impendit.
Ga naar margenoot+Nam veluti latomi solertes, quiq́ue fabrilem
In lignis artem exercent; cùm linea recta
Quaeritur, exactâque operâ captatur amussis,
Ex oculis vnum claudunt, & lamine toto
In socium fuso, visus acieq́ue coactâ
Recta, sequente, tenent, duro, vestigia ferro.
Sic collectus amor, propiùs coniungit amantûm
| |
[pagina 143]
| |
Pectora casta Deo; cupientem qui cupit, atque
Cernentem cernit, sitq́ue obuius aduenienti,
Quem quò quis plusquam cupit, hoc mage cernit eumdem,
Quòque magis cernit, tantò magis expetit illum
Cernere: sicq́ue bonus semper conuoluitur Orbis.
| |
[pagina 144]
| |
CORDIS INSATIABILITAS.
Insatiabilis oculus Cupidi. Eccli. 14. 9.
Non triquetrum toto COR est satiabile mundo,
Solum, quę fecit, COR replet vna trias.
7. | |
[pagina 145]
| |
Lectio VII.
| |
[pagina 146]
| |
satiatur: qui luxuriam diligit, non satiatur: qui gloriam quaerit, non satiatur: denique qui mundum amat, numquam satiatur. Sic fatui filij Adam porcorum vorando siliquas, non esurientes Animas, sed esuriem ipsam pascitis Animarum. Sola nimirùm hoc edulio inaedia vestra nutritur, sola fames alitur cibo innaturali. Non priùs satiabuntur Corda hominum auro, quàm aurâ Corpora satientur, tantum enim
Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.
atque vt canit Seneca:
Ga naar margenoot+Capit hic gazis implere famem,
Nec tamen omnis plaga gemmiseri
Sufficit Istri; nec tota sitim
Lydia vincit, nec quae Zephyro
Subdita tellus, stupet aurato
Fulmine clarum radiare Tagum:
Nec si totus seruiat Hebrus,
Ruraq́ue, diues cingat Hydaspes,
Intraq́ue suos currere fines
Spectet toto flumine Gangem,
Auidis, Auidis natura parum est.
Hinc optimè Auarorum cupiditatem cum febricitantium siti Chrysostomus componit:Ga naar margenoot+ Quemadmodum, inquit, qui acutae bilis ardore febricitant, non solùm | |
[pagina 147]
| |
extinguunt ardorem potu, verumetiam accendunt; sic qui Auaritiâ laborant, cùm huic cupiditati, omni bili acerbiori, pecuniam offerunt, maiori seipsos flammà incendunt. Hinc insatiabile Cor Auari, numquam dicit, Sufficit; nec libidinosus satiatur voluptate;
Nam sibi cuncta petens, numquam saturandaGa naar margenoot+ Cupido,
Quae velut immanes reserat dum bellua rictus,
Expleri, pasciq́ue nequit
Quis verò honorum titulis expleri Cordis cupiditatem credat? cum de his dicat Seneca: Numquam improbae spei,Ga naar margenoot+ quod datur satis est: omnia meruisse se existimat, nec satis pretio aestimatum putat. Maiora enim cupimus, quò maiora venerint, intentioq́ue concitatior est: ambitio enim, siue cupiditas, vt flammae infinita vis, acrior est, quò ex maiori incendio emicuit. Verè sic est: nullo termino clauditur dignitatum ambitus, quantumuis enim Deus
Praeclaris Auidos ornet honoribus,Ga naar margenoot+
Nil iam parta videntur,
Sed quaesita vorans saeua rapacitas
Alios pandit hiatus.
| |
[pagina 148]
| |
Nil ergo in hoc toto terrarum orbe inueniri potest, quod Cordi nostro sufficiat. Quid enim sunt omnia quae mundus continet? Audi Sapientem quemdam: Quomodo autem Nihilum hoc immensumGa naar margenoot+ Cordis nostri sinum replere posset? Nimirùm ad imaginem Dei facta Anima (inquit Bernardus) ceteris omnibus occupari potest, repleri non potest. De se id Augustino loquenti credere possumus:Ga naar margenoot+ Ego, ait, aliud, & aliud sequebar, & à nullo implebar: dum non in me inueniebam te, incommutabile, & singulare indiuisum, vnum bonum, quod consecutus non egeo; quod consecutus, non doleo: quod possidens, satiatur totum desiderium meum. Considera Secvndo, Ipsam Cordis humani figuram insinuare eiusdem immensam capacitatem: habet enim formam Pyramidis, quae, vti sensu clarum est, perfectum efficit triangulum. Nulla autem alia figura triangularem replere potest, nisi ipsa quoque triangularis fuerit. Mundus autem, Caelum, Astra, Elementa, rotundae, siue sphericae sunt figurae: | |
[pagina 149]
| |
non igitur quodlibet horum Cor trigonum adimplere potest. Semper enim in tribus angulis vacuitas apparebit: atque hinc conficitur, totum ne quidem mundum humani Cordis cupiditatem posse satiare. Declarauit id inexplebilis illa Alexandri Magni cupiditas, qui AnaxarchoGa naar margenoot+ comiti suo, ex auctoritate Democriti Praeceptoris innumeros mundos esse referenti; heu me (inquit) miserum, quòd nec vno quidem adhuc sum potitus! Angusta homini (inquit Valerius Maximus) possessio gloriae fuit, quae deorum omnium domicilio sufficit. Hinc Curtius scribit quemdam Alexandro dixisse: Si dij habitum Corporis auiditati Animi tui parem esse voluissent, Orbis te non caperet. Alterâ enim manu Orientem, alterâ contingeres Occidentem. Quare de eo etiam Iuuenalis cecinit:
Vnus Pellaeo Iuueni non sufficit Orbis,Ga naar margenoot+
AEstuat infelix angusto limite mundi,
Vt Gyare clausus scopulis, paruaq́ue Seripho.
Angustior quoq; desiderio illius fuit mundus vniuersus; de quo Petronius cecinit:
Orbem iam totum Victor Romanus habebat,Ga naar margenoot+
Quâ mare, quâ terrae, quâ sydus currit vtrumque,
Nec satiatus erat.
| |
[pagina 150]
| |
Admirare ergo, & obstupesce hanc tantamGa naar margenoot+ Cordis tui immensitatem. O custos Cordis (ait Bernardus) quàm modicum, & cupidum Cor habes; paruum est, & magna capit! Vix ad vnius milui refectionem sufficere posset, & totus mundus ei non sufficit. Solo Corde per totum mundum vago motu discurris, sine pedibus curris, sine manibus operatis, alas non habes, & volare non cessas. Diuitias quotidie congregas, & satiari non potes. Idemq́ue alioGa naar margenoot+ loco ait: Humanum Cor per multa dispergitur, & huc illucq́ue quaerit vbi requiescere possit, & nihil inuenit, quod ei sufficiat, donec ad ipsum redeat. A cogitatione in cogitationem ducitur, & per varias occupationes, & affectiones variatur; vt saltem varietate ipsarum rerum impleatur, quarum qualitate satiari non potest. Sic labitur Cordis miseria, subtractâ diuinâ gratiâ. Contemne ergo, Anima mea, haec omnia, quae Cor tuum implere non possunt. Contemne haec visibilia; quia non satiaturGa naar margenoot+ oculus visu. Contemne narratu iucunda, & curiosis grata mentibus; quia auris auditu non impletur. Contemne omnia, quae etiam possessa vacuam, & | |
[pagina 151]
| |
inquietam te relinquunt. Ad quodcumqueGa naar margenoot+ me conuertero (ait Augustinus) vilescit mihi adeptum, quamuis acciderit desideratum. Quando satiabitur desiderium meum in bonis? non satiabor de mortalibus, non satiabor de temporalibus; aliquid aeternum donet, aliquid aeternum concedat. Bonum tuum quaere, ô Anima mea, nemo bonus nisi vnus Deus; summum bonum, hoc est tuum bonum. Erige spem tuam ad bonum bonorum omnium, ad eum qui satiat in bonis desiderium tuum. Considera Tertio, Solam Sanctissimam Trinitatem triangulare Cor replere, & inhabitare. Anima mea quam creasti, Domine (ait iterùm Augustinus)Ga naar margenoot+ ita facta est capax maiestatis tuae, quòd à te solo, & à nullo alio possit impleri; quando autem te habet, plenum est desiderium eius: & iam nihil aliud quod desideretur exteriùs, restat. Dum autem aliquid exteriùs desiderat, manifestum est, quòd te non habet interiùs: quo habito, nihil est quod vltrà desideret: cùm enim sis summum, & omne bonum, non habet quod desideret ampliùs, sed possidet te omne bonum. Deus Pater enim memoriam, Filius | |
[pagina 152]
| |
intellectum, Spiritus Sanctus voluntatem perfectè replet: & ideò homo dicitur adGa naar margenoot+ imaginem, & similitudinem Dei factus; vt summum bonum intelligeret, intelligendo amaret, amando possideret, possidenda frueretur. Deus quoque in nulla alia creatura quieuisse dicitur, quàm in homine.Ga naar margenoot+ Creauit enim lucem, creauit firmamentum, creauit caelum, creauit terram, creauit Solem, Lunam, stellas, creauit volucres, pisces, bestias terrae; in nullo autem horum quieuisse refertur. Postquam autem creauit hominem ad imaginemGa naar margenoot+ suam, statim dicitur: Requieuit ab vniuerso opere quod patrarat; designans nimirùm se hominis Cor eligisse in habitationem,Ga naar margenoot+ & locum quietis suae. Beata Anima (inquit Bernardus) apud quam Deus requiem inuenit, & in cuius tabernaculo requiescit! Beata, quae dicere potest:Ga naar margenoot+ Et qui creauit me, requieuit in tabernaculo meo: negare siquidem requiem caeli ei non poterit. Ita quoque Sanctus Paulus testatur,Ga naar margenoot+ habitare Christum per fidem in Cordibvs nostris. Quia Christus in fide, fides in mente, mens in Corde est. Hic verò dulcissimus Cordis nostri inquilinus, omnem eius cupiditatem ita explet; vt alteri cuicumque rei nullum omninò locum | |
[pagina 153]
| |
relinquat. Vis igitur, ô Anima mea, Deum intra Cordis sinum tuum possidere, ille priùs Cor tuum possideat, & inhabitet. Rectissimè enim monuit Sanctus Prosper: Quem possidendi delectat ambitio, Deum,Ga naar margenoot+ qui possidet omnia quae creauit, expeditâ mente possideat; & in eo habebit quaecumque habere sanctè desiderat. Sed quoniam nemo possidet Deum, nisi qui possidetur à Deo; sit ipse primitùs Dei possessio, & efficietur ei Deus possessor, & portio. Et quid potest eo esse felicius, cui efficitur suus Conditor census, & hereditas eius dignatur esse ipsa Diuinitas? | |
[pagina 154]
| |
Secvnda Classis.
| |
[pagina 155]
| |
recessit. Nunc vernalis adest temperies, nunc operandi commoditas, nunc frugum, ac fructuum vicinitas. Deinde subdit, vbi, & quid primùm operari oporteat. Tempus, inquiens, putationis aduenit. Ad vineas ergo excolendas ducitur, quae vt possent vberioribus fructibus respondere Colonis, ante omnia necesse est, sarmenta sterilia proijci, succidi noxia, putari superflua. Quid autem hoc est; nisi, vt Honorius AugustodunensisGa naar margenoot+ dixit: Quotidie resecare superfluam foliorum, hoc est, cogitationum & verborum luxuriam. Infructuosi, ait Philo Carpathius, praescidendiGa naar margenoot+ sunt rami, tollenda sunt omnia scelera, & Animae ab omni peccatorum labe purgandae ijs omnibus, qui filij Dei, Sponsae Christi esse volunt. Vitis quippe quae ritè putatur (ait Theophrastus)Ga naar margenoot+ meliùs germen, & fructum adfert, viuereq́ue diutiùs potest. Hinc etiam caelestis Agricola spiritualis vineae palmites non ferentes fructum purgat, vt fructum plus adferant. Ad hancGa naar margenoot+ vineae Cordis nostri putationem, & purgationem omnis ea Doctrina pertinet, quae Lectionibus huius Classis proponitur. | |
[pagina 156]
| |
CORDIS REVERSIO.
Redite praeuaricatores ad COR Isaiae 46. 8.
Quin mihi iam toties reuocata reuerteris ad COR?
Nolle redire, merum velle perire, puta.
8. | |
[pagina 157]
| |
Lectio VIII.
| |
[pagina 158]
| |
dem, & exaudi Sponsum tuum per ProphetamGa naar margenoot+ monentem: Redite praeuaricatores ad Cor. Reuertere, ô praeuaricatrix Anima, ad Cor tuum, nec te itineris poeniteat, etiamsi tibi grandis restet via. Quot enim passibus à Corde tuo recessisti, totidem quoque ad illud redire debes. Si proinde post Idola sensuum tuorumGa naar margenoot+ Cor abijt in regionem loginquam, magna tibi emetienda sunt spatia, vt ad illud reuertaris. Si cum filijs Israël Corde reuersus es in AEgyptum, inde quoque tibi illud repetendum est, ne fortè vicinum tibi arbitreris. Quid vicinius nobis estGa naar margenoot+ (ait Magnus Gregorius) Corde nostro? Quid vicinius nobis est eâ re, quae intra nos est? & tamen cùm per prauas cogitationes spargitur, à nobis Cor longiùs euagatur. Longè ergo Propheta praeuaricatorem mittit, cùm eum ad Cor suum redire compellit: quia quò se exteriùs fudit, eò ad se vnde possit redire,Ga naar margenoot+ vix inuenit. Miserere ergo Animae tuae placens Deo, & congrega Cor tuum in sanctitate. Considera deinde, quid sit reuerti ad Cor, siue ad seipsum? Id verò optimè intelliges, si noueris quid sit exire à se, & recedere à Corde. Vtrumque | |
[pagina 159]
| |
porrò pulchrè explicatur à Sancto Gregorio: Duobus modis, inquit, extra nosGa naar margenoot+ ducimur; quia aut per cogitationis lapsum sub nosmetipsos recidimus; aut per contemplationis gratiam super nosmetipsos leuamur. Vtriusque verò exemplum assignans, ait: Ille (prodigus) qui porcos pauit,Ga naar margenoot+ vagatione mentis & immunditiae sub semetipsum cecidit, qui tamen cùm postmodum coepit cogitare bona quae perdidit, scriptum de illo est: In se reuersus, dixit: Quanti Mercenarij in domo patris mei abundant panibus. Posterioris verò modi exemplum ponit Sanctum Petrum,Ga naar margenoot+ qui de carcere ab Angelo eductus, dicitur ad se posteà reuersus; quia eius mentem in extasin Angelus rapuit, itaq́ue extra se quidem, sed super semetipsum fuit. Vterque ergo ad se redijt, quando & ille ab errore operis se collegit ad Cor, & iste à contemplationis culmine ad hoc redijt, quod in intellectu communi vt priùs fuit. Hîc autem de priori Cordis à nobis digressione agimus, quam idem Gregorius ita delineat: Quoties per cogitationisGa naar margenoot+ motum, nimiùm extra nos ducimur, & nos sumus, & nobiscum non sumus: quia nosmetipsos minimè videntes, per alia vagamur. Hinc iam facilè apparet quid | |
[pagina 160]
| |
sit reuerti ad Cor, vel semetipsum. Quod Richardus de Sancto Victore explicans,Ga naar margenoot+ ait: Ab egressu, quasi ad conuersationis nostrae habitaculum reuertimur, quando post mundana negotia, ad circumspectionem morum nostrorum mentis nostrae oculos reducimus, & intima nostra discutientes, quales ipsi simus studiosâ retractationeGa naar margenoot+ perscrutamur. Vis iam redire ad Cor (ait recentior Doctor) cognosce teipsum: cogita, & tecum ipse reuolue, & interroga haec omnia teipsum: Ego vbi sum? quomodo viuo? quid ago? quid spero? quid desidero quid erit si sic moriar? quò ibo? & quas tandem poenas meorum scelerum persoluam? Ecce hae sunt semitae quae ad amussim Cor te adducent. His enim considerationibus TimorGa naar margenoot+ Domini in mente generatur: Qui autem timet Dominum, conuertetur ad Cor suum. Considera Tertio, Viuam Idaeam, & exemplar, cùm abitus à Corde; tum ad illud reditus, à Christo Domino tibiGa naar margenoot+ proponi in parabolâ filij prodigi. Hic enim accepto patrimonio peregrè profectus in regionem longinquam, ibi dessipauit substantiam suam viuendo luxuriosè. Et vrgente fame adhaesit vni ciuium regio- | |
[pagina 161]
| |
nis illius, qui misit illum in villam suam. Hic prodigi à Corde suo abitus: haec à seipso peregrinatio, quam peccator imitatur. Primò enim à Deo Patre suo recedens, abit in regionem longinquam. RegioGa naar margenoot+ haec longinqua, ait Augustinus, obliuio Dei est. Quantò enim quisque plus in prauo opere delinquit, inquit Beda, tantòGa naar margenoot+ à Dei gratia longiùs recedit, adeoq́ue etiam à seipso. Quid verò longinquius,Ga naar margenoot+ interrogat Ambrosius, quàm à se recedere, nec regionibus, sed moribus separari, stadijs discretum esse, non terris, & quasi interfuso luxuriae saecularis aestu, diuortia habere Sanctorum? Etenim qui se à Christo separat, exul est patriae, ciuis est mundi. In hac verò ciuitate quid agit? dissipat substantiam suam viuendo luxuriosè. Nam quando egreditur homo à Deo, vtGa naar margenoot+ Theophylactus interpretatur, & se à timore Dei elongat, omnia diuina dona expendit. Propinqui enim Deo existentes; nihil tale, quod interitu sit dignum, facimus, iuxta id quad dicitur: Prouidebam DominumGa naar margenoot+ in conspectu meo semper, quoniam à dextris est mihi ne commouear. Illo autem longè à nobis absente, efficimur Apostatae; facientes, & ferentes pessima quaeque, iuxta illud: Ecce qui elongant se à te peribunt.Ga naar margenoot+ | |
[pagina 162]
| |
At non hîc stat miseria Peccatoris; ad haeret enim vni ciuium, pascitq́ue porcos.Ga naar margenoot+In terrâ enim obliuionis, & regione vmbrae mortis cacodaemoni peccator seruit, qui illum porcorum ministerio mancipat.Ga naar margenoot+Vnde Titus Bostrorum Episcopus: In turpitudinis, inquit, coeno, vltrò citròque aliquantisper volutans, meritò inter procos, censetur. Tandem in eiusmodi vitae obscoenitate diu multumq́ue perstans, alijs quoque perditionis forma efficitur; lasciuiae, luxuriaeq́ue dogmatis certâ quadam ratione illos pascens, & nutriens. Vel porciGa naar margenoot+ sunt ipsi daemones, qui Corporum vitijs saginantur & sordibus, vt loquitur Chrysologus.Ga naar margenoot+ Et Hieronymus: Daemonum cibus est ebrietas, luxuria, fornicatio, & vniuersa vitia. Augetur porrò deincept miseria, quòd cùm fame propè pereat, cupiatq́ue implere ventrem suum porcorum siliquis, nemo tamen eas ille det. Cupit quidem Peccator vitiorum delectatione repleri; sed insatiabilis est peccandi libido.Ga naar margenoot+ Huiusmodi enim daemones, inquit Euthymius, neminem sinunt satiari voluptatibus, ne citiùs à peccato quiescat. Semper enim excitant appetitum: atque haec est Prodigi, & Peccatoris à Deo Auersio. | |
[pagina 163]
| |
Iam verò eiusdem conuersionem, & reditum ad Patrem Considera. In se autem reuersus dixit: Quanti mercenarijGa naar margenoot+ in domo patris mei abundant panibus? Ego autem hîc fame pereo. Benè in se reuertitur,Ga naar margenoot+ ait Mediolanensis Praesul, qui à se recessit. Etenim qui ad Dominum regreditur, se sibi reddit; & qui recedit à Christo, se sibi abdicat. Attende verò duabus potissimùm rationibus eum ad reditum impelli. Prima est consideratio pristinae felicitatis, & abundantiae, quam habuit apud patrem; in cuius domo etiam Mercenarij abundant panibus; hoc est, vbi illi qui retributionis & mercedis intuitu Deo seruiunt, plurimis affluunt spiritualibus beneficijs. Altera ratio est, expensio egestatis & famis, quae ad necem vsque eum opprimebat; dedit haec vexatio intellectum vt ad Cor suum rediret, & ad patrem properaret, vnde ait: Surgam, & ibo ad patrem meum. Surrexit, iuit, peccatum agnouit, veniam petijt, & consecutus est. Quòd si & tu Anima mea, per huius vestigia longè á Corde tuo recesseris, & in peccatorum voraginem incideris, noli in regione longinquâ diutiùs permanere; secuta es errantem, sequere poenitentem; secuta es abeuntem, sequere reuertentem. Considerauit ille patriae | |
[pagina 164]
| |
felicitatem, seruitutis miseriam, & his seGa naar margenoot+ stimulis ad redeundum incitauit. Vade iam, & tu fac similiter. Consideravlteriùs, tam benignam super aliquos esse Dei misericordiam, vt eos quasi inuitos, & vocanti Deo repugnantes, ad Cor tamen efficacissimâ suâ gratiâ redire compellat. QuemadmodumGa naar margenoot+ enim cùm Loth eiusq́ue liberi ab Angelis admoniti de Sodomâ exire dissimularent, apprehenderunt Angeli manus corum, eduxeruntq́ue de ciuitate: ita quoque cùm Ga naar margenoot+ aliqui rebelles sunt lumini, & ad omnes Dei voces obsurdescunt, Deus eos quasi manu apprehendens, potentissimo gratiae auxilio tandem reducit ad Cor. Euenit id Sancto Augustino, qui cùm Dei inspiratione quasi colluctans per multas ambages, & anfractus, tandem ad Cor reuersus est. Sed ipsum certamen hoc explicantem audiamus: Tu autem Domine, interGa naar margenoot+ verba eius (Pontitiani) retorquebas me ad meipsum, auferens me à dorso meo, vbi me posueram, dum nollem me attendere; & constituebas me ante faciem meam, vt viderem quàm turpis essem, & quàm distortus, & sordidus, & maculosus, & vlcerosus. Et videbam, & horrebam; & quò à me fugerem, non erat. Et si conabar à me | |
[pagina 165]
| |
auertere aspectum, narrabat ille, quod narrabat. Et tu me rursus opponebas mihi, & impingebas me in oculos meos, vt inuenirem iniquitatem meam; sed dissimulabam, en conueniebam, & obliuiscebar. Quae non in me dixi? quibus sententiarum verberibus non flagellaui Animam meam, vt sequeretur me conantem post te ire; & renitebatur? Recusabat, & se non excusabat. Consumpta erant, en conuicta argumenta omnia. Haec Augustinus. Vtinam, benignissime Deus, ita quoque reducas me ad Cor meum, & ad te meam rebellem compellas voluntatem. Vehementer enim reformido, ne serò forsitan, vel in die ob itus mei, vel in extremo illo Iudicio arguas me, & statuas me contraGa naar margenoot+ faciem meam. Quid enim tum faciam, cùm tempus faciendi elapsum fuerit? quomodo reuertar ad Cor cùm aequissimo tribunali tuo Cor sistetur, & nullum reuertendi supererit tempus? Seriùs de reuersione cogitat, qui vitae periodum absoluit, & aeternitatis terminum iam attigit. Intelligite haec qui obliuisciminiGa naar margenoot+ Deum, ne quando rapiat & non sit qui eripiat. Considera denique, fructum reuersionis ad Cor: praeterquam enim quòd | |
[pagina 166]
| |
erodem motu quo ad Cor homo redit, etiam ad Deum reuertatur (quod sine dubio maximi omninò emolumenti est) hoc insuper homo consequitur, vt veram & stabilem pacem, atque Animi tranquillitatem nanciscatur. Testatur id Regius Vates,Ga naar margenoot+ cùm ait: Dominus Deus loquetur pacem in plebem suam, & super sanctos suos,Ga naar margenoot+ & in eos qui conuertuntur ad Cor. Pacem vtique quam mundus dare non potest: pacem,Ga naar margenoot+ quae exuperat omnem sensum, quae custodit Cor & intelligentiam nostram: quam Deus Cordis nostri, Princeps pacis tribuit diligentibus se. Quisquis enim frequenter, & feruenter per accuratum conscientiae examen ad Cor suum reuertitur, magnâ in interiori homine pace perfruetur. Experti id sunt Sanctorum plurimi, atque in primis Beatissimus Pater noster Benedictus; de quo Sanctus Gregorius scribens, eum dissolutorum Fratrum, qui oblato veneno eum interimere studuerant, fugisse consortium, ita ait: Tunc ad locum dilectae solitudinis redijt; & solus in superni Spectatoris oculis habitauit Secvm. Exponens verò quid sit secumGa naar margenoot+ habitare, ait: Si sanctus vir contra se vnanimiter conspirantes, suaeq́ue conuersationi longè dissimiles, coactos diu | |
[pagina 167]
| |
sub se tenere voluisset, fortassè sui vigoris vsum, & modum tranquillitatis abscinderet, atque à contermplationis lumine suae mentis oculum declinasset. Dumq́ue quotidie illorum correptione fatigatus minùs curaret sua, & se forsitan relinqueret, & illos non inueniret. Hunc ergo venerabilem virum Secvm habitasse dixerim, quia in sua semper custodia circumspectus, ante oculos Conditoris se semper adspiciens, se semper examinans, extra se mentis suae oculum non diuulgauit. Imitare Anima mea exemplum hoc, & ad Cor tuum reuersa, Tecum habita semper, net te quaesiueris extra. | |
[pagina 168]
| |
CORDIS EFFVSIO.
Effunde, sicut aquam COR tuum ante conspectum Domini. Thren. 2. 19.
Vota quid occluso, quid vulnera pectore celas,
Ante Deum fusę COR natet, instar aquę.
9. | |
[pagina 169]
| |
Lectio IX.
| |
[pagina 170]
| |
Effunde Cor tuum, exponitur, omnesq́ue ad nostrum institutum faciunt. Primò enim intelligitur Cor euacuandum esse peccatis & vitijs: vnde Chaldaeus Paraphrastes vertit citatum ex Threnis locum: Effunde sicut aquam peruersitatem Cordis tui; illudq́ue ad poenitentiam reducito. Et quod lib. I. Regum cap. 7.Ga naar margenoot+ dicitur: Conuenerunt (filij Israël) in Maspha, hauseruntq́ue aquam, & effuderunt in conspectu Domini, & ieiunauerunt in die illa, atque dixerunt ibi, Peccauimus Domino. Idem exponit: Et effuderunt Cor eorum in poenitentia, tamquam aqua coram Domino. Eodem modo S. AmbrosiusGa naar margenoot+ ait: Euacuari Cor omni labe malitiae debet, vt capax fiat gratiae spiritalis, ideoq́ueGa naar margenoot+ Apostolus ait: Renouamini Spiritu mentis vestrae. Cùm enim effunditur vetus malitia, noua sumitur gratia, quâ vnusquisque renouatur. Ita Medici non priùs salutaria pharmaca exhibent, quàm vomitu materiam peccantem euacuauerint. Vas graueolente odore imbutum, odorati vnguenti influxum non recipiet, nisi diligenter priùs eluatur: nec Cor nostrum diuinae gratiae capax erit, nisi pestilens vitiorum odor ex eo effundatur. Si igitur, ô Animal, bono impleri desideras, effunde | |
[pagina 171]
| |
malum: melle te Deus implere vult, absynthium euome. Vinum in lagenam Cordis infundere paratus est, si acetum effuderis. Expende verò moneri vt Cor effundatur sicut aqua, non autem sicut oleum, cuius pars aliqua semper vasi adhaeret: aqua verò ita tota effunditur, vt nihil in vase remaneat. Ita omnia peccata è Corde prorsus effundenda sunt, vt nec remaneat (inquit HugoGa naar margenoot+ Cardinalis) in signis exterioribus color, nec in verbis odor, nec sapor in affectu. Debet porrò haec Cordis effusio fieri non coram hominibus, vt ab illis videamur; nec alio quoquam sinistro respectu, sed ante conspectum Domini, cui nimirùm peccauimus. Effundebat ita Cor suum Poenitens Dauid, cùm Domino diceret: DelictumGa naar margenoot+ meum cognitum tibi feci, & iniustitiam meam non abscondi. Dixi, confitebor aduersum me iniustitiam meam Domino, & tu remisisti impietatem peccati mei. Tu igitur Anima, quae secuta es Dauidem errantem, sequere etiam hoc modo poenitentem. Considera Secvndo, Es modò dictâ Cordis effusione, aliam quoq; subsequi, quam Prophetae verbis designari Rabanus, Rupertus, & Paschasius intellexerunt, qui ait: Ille ergo effundit sicut aquam Cor suum ante conspectum Domini, qui ex | |
[pagina 172]
| |
intimo affectu Cordis producit lacrymas compunctionis, quia sacrificium DeoGa naar margenoot+ Spiritus contribulatus: Cor contritum & humiliatum Deus non spernit. Huc facit expositio Gasparis Sanchez, quae talis est: Ne cesses à lacrymis & precibus, donec exhaustis alijs lacrymarum fontibus, Cor ipsum extabescat, & per stillantes oculos liquefactum emanet. ExemplumGa naar margenoot+ nobis huius effusionis peccatrix illa Mulier exhibuit, quae in domo Pharisaei, Domini, ad prandium sedentis, pedes copiosissimis lacrymis rigabat: quas non solùm ex compunctie Cordis dolore emisit, sed inter ipsas quoque eliquatum Cor suum, velut aquam, ante conspectum Domini effudit. Ignis enim diuini amoris, quo intùs ardebat, Cor eius adeò liquifecerat, vt illud in beatos Domini pedes effundere posset, unde de ea scriptum est:Ga naar margenoot+ Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multùm. Sit quoque Anna illaGa naar margenoot+ Phenennae aemula, cùm esset amaro Animo, & largiter flens oraret, multiplicaretq́ue preces coram Domino, cùm eam Eli temulentam aestimaret; respondit: Nequequam Domine mi, sed effudi Animam meam in conspectu Domini. Imitare par hoc mulierum poenitens Anima, & è | |
[pagina 173]
| |
Cordis fonte deduc riuos aquarum, & lacrymarum flumina, vt inter illa fluat, & natet Cor tuum ante Dominum: Cordis enim lacrymae omnes maculas delent. Sordentem Animae vestem lacrymae lauant,Ga naar margenoot+ & dant illis remissionis candorem, ait Augustinus. Et Cassiodorus: FletusGa naar margenoot+ compunctionis est cibus Animarum, solatium peccatorum, laua crumq́ue culparum. Sicut enim post vehementes imbres, mundus aër & purus efficitur: ita & post lacrymarum pluuias, serenitas mentis sequitur, atque tranquillitas. Quid verò lacrymae in Oratione valeant, optimè explicauit Climachus: Moestitia, inquit, & gemitus adGa naar margenoot+ Dominum clamant, timoris autem lacrymae legatione funguntur. Porrò illae quas sancta charitas fundit, susceptas atque exauditas esse preces nostras indicant nobis. Considera Tertio, Cordis effusionem maximè fieri in Oratione, quae per hanc effusionem designatur; vnde Dauid dicebat: Effundite coram illo Corda vestra,Ga naar margenoot+ & dicite: Deus adiutor noster in aeternum. Similiq́ue loquendi formulâ dicimur, effundere preces, vel Orationem. Sic populus in libro Iudith scribitur communiGa naar margenoot+ lamentatione & fletu, vnanimes pre- | |
[pagina 174]
| |
ces suas Domino effudisse. Et titulus Psalmi centesimi primi inscribitur: Oratio pauperis, cùm anxius fuerit, & in conspectu Domini effuderit precem suam.Ga naar margenoot+ Sic ipse Dauid dicebat: Effundo in conspectu eius Orationem meam, & tribulationem meam ante ipsum pronuntio. Effundere ergo Cor in Oratione, est velut aperto vase omnes Cordis affectus, omnes dolores, omnia sensa Animi, omnia vota & desideria coram Deo exponere, & in eius sinum ac prouidentiam transfundere, vt ipse ijs succurrat, & prouideat. Ilustrissimum porrò huius rei exemplum Christus Dominus exhibuit, qui instante Passione suâ orauit ad Patrem in horto, & tribulationem Cordis ante ipsumGa naar margenoot+ pronuntiabat. Et factus in agoniâ prolixiùs orabat: & factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram, ita vt simul preces funderet, & sanguinem. Obserua verò quintuplicem affectumGa naar margenoot+ verbo isto, Effunde Cor tuum, insinuari; qui omnes à poenitentibus in Oratione vsurpari possunt. Primus est ingentis doloris; sic enim valdè afflicti, per lacrymas, gemitus, & quaerimonias, solent suos dolores effundere in aures Amicorum, & audientium. Secundus humilitatis, | |
[pagina 175]
| |
quòd Cor suum, instar aquae in terram, coram Deo quasi profundat. Tertius sinceritatis, quòd omnes affectus coram Deo effundat, nil celet, nil reseruet. Quartus resignationis, quòd omnia sua in Dei prouidentiam profundat & resignet. Quintus spei & fiduciae, quòd omnes suos affectus, & vota à se quasi alienando, & abijciendo, vni Deo credat & committat. Disce affectus hos inter orandum excitare. Conuertere,Ga naar margenoot+ Anima fidelis, ad Dominum Deum tuum, & per quinque hos canalesGa naar margenoot+ effunde velut aquam Cor tuum ante conspectum Domini Dei tui. | |
[pagina 176]
| |
CORDIS CIRCVMCISIO.
Circumcidite praeputium CORDIS uestri. Deuteron. 10. 16.
Crux capulum, chalybem cultro dat lancea, claui
Ferrum, hoc COR circum-cide deoqs sacra.
10. | |
[pagina 177]
| |
Lectio X.
| |
[pagina 178]
| |
etiam minoratus sit ab alijs, cùm non solùmGa naar margenoot+ formam hominis, vt ait Bernardus, sed formam habet peccatoris, & infigitur quasi quodam cauterio latronis. Quid est enim circumcisio, nisi superfluitatis, & peccati indicium? Hanc autem non pro se, sed pro nobis membris suis suscipere dignatus est; pro quo infinitas ei gratias agere dedebus. Verùm in hac carnali circumcisione, id nobis Christianis agendum incumbit, quod mysticè in DeuteronomioGa naar margenoot+ praeceptum est: Si ambulans per viam, in arbore, vel in terra, nidum auis inueneris, & matrem pullis vel ouis desuper incubantem, non tenebis eam cum filijs, sed abire patieris, captos tenens filios, vt benè sit tibi. Quid autem est matrem dimittere, & pullos retinere, nisi quòd dimittenda sit litteralis obseruantia quasi mater, & spirituales sensus quasi filij retinendi, vtGa naar margenoot+ Angelicus Doctor exposuit. Inuenimus modò in procerâ sacrae Scriputrae arbore circumcisionis nidum, matrem, hoc est, carnalem mortiferamq́ue circumcisionis obseruantiam dimittamus; pullos verò, hoc est, spiritales sensus, spiritalemq́ue circumcisionem retineamus. Haec autem spiritalis, Christianorum circumcisio est, Iudaeorum illa carnalis erat. | |
[pagina 179]
| |
Considera igitur Secvndo, Corporali circumcisione Christum Dominum spiritualem, & interiorem Cordis circumcisionem nos docuisse: quemadmodum enim mortuus est propter delicta nostra,Ga naar margenoot+ & resurrexit propter iusificationem nostram; ita quoque asseuerare licet, circumcisus est propter circumcisionem nostram. Ideò, inquit Eusebius Emyssenus,Ga naar margenoot+ circumcisus est Christus, vt eius nobis significationem commendaret, vt sicut occultum illud membrum per carnis circumcisionem pelliculâ exspoliatur, sic Cor nostrum illicitis desiderijs intus exspolietur. Hinc toties nobis spiritualis Cordis circumcisio in sacra Scriptura commendatur; de qua S. Paulus ait: Circumcisio CordisGa naar margenoot+ in Spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est. Et Moyses: CircumciditeGa naar margenoot+ praeputium Cordis vestri. Et: Circumcidet Dominus Deus tuus CorGa naar margenoot+ tuum, & Cor feminis tui, vt diligas Dominum Deum tuum in toto Corde tuo. Et Ieremias ait: Circumcidimini Domini,Ga naar margenoot+ & auferte praeputia Cordivm vestrorum viri Iuda. Contrà verò Corde incircumcisi in Scriptura reprobantur; conqueritur enim Dominus apud Prophetam: OmnisGa naar margenoot+ domus Israël incircumcisi sunt Corde. | |
[pagina 180]
| |
Et apud Ezechielem; ad exasperantemGa naar margenoot+ domum Israël dici iubet: Sufficiant vobis omnia seelera vestra domus Israël, eò quòd inducitis filios alienos incircumcisos Corde. Sanctus quoque StephanusGa naar margenoot+ Iudaeis exprobrans, dicebat: Dura ceruice, & incircumcisis Cordibvs, vos semper Spiritui Sancto resistitis. Necessaria proinde est haec Cordis circumcisio; illa verò Corporis in Christo mortua, ac mortifera facta est. Et sicuti de hac Sanctus PaulusGa naar margenoot+ dixit: Si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Ita de illâ meritò dicemus: Nisi circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Quis igitur non libenter admittat, immò etiam summis votis exoptet, hanc spiritualem circumcisionem, sine qua à Christi consortio alieni sumus? Considera Tertio, Non vnum aliquod membrum, sed totum hominem spiritualiter circumcidi debere: Oculos oportet circumcidere, manus, pedes, lingaum, memoriam, intellectum, voluntatem. Ab oculis vani, fallaces, turpesq́ue aspectus; à manibus tactus; à pedibus itinera; à lingua iuramenta, mendacia, detrectationes, obscoena verba: denique à memoria, intellctu, & voluntate quidquidGa naar margenoot+ Deo displicet resecandum est. Etsi autem | |
[pagina 181]
| |
omnem tam membrorum, quàm affectionum petulantiam, vt Cyprianus ait, gladioGa naar margenoot+ Spiritus resecari immutabili decreto Deus mandauerit, tota tamen illa perficitur circumcisio, si solum Cor circumcidatur. Vt enim excisâ Arboris radice, omnes rami facillimè exarescunt; ita circumciso Corde, omnes Animi affectiones, quae ab eo, ceu rami, pullulant, facilè amputabuntur. Quare videndum est, quid sit Cordis circumcisio. Cor, ait Sanctus Hieronymus,Ga naar margenoot+ circumcidimus cultello Dei, & aufertur de Corde nostro praeputium, quando turpes cogitationes nequaquam exeunt de Corde nostro, nec de nobis dicitur: Impinguatum est Cor populiGa naar margenoot+ huius, & auribus suis grauiter audierunt. Vanae igitur cogitationes, inutiles sollicitudines, & quidquid mentem inquinare potest, à Corde abscindendum est. Non admodum dissimiliter hanc Cordis circumcisionem Bernardus exposuit: Quis inGa naar margenoot+ vobis est, cuius voluntas circa vnum aliquid solet obstinatior inueniri? scindat Cor suum gladio Spiritus, quod est verbum Dei: scindat illud, & in multas minutias festinet dispartiri, alioquin non est conuerti ad Dominum in toto Corde, nisi scisso Corde. Potest tamen & aliter | |
[pagina 182]
| |
haec scissio Cordis intelligi, vt si quidem prauum fuerit, scindatur ad confessionem; si durum, ad compassionem. Quid ni scindatur Corvt visceribus effluat pietatis? Quid ni scindatur vlcus, vt sanies effluet? Quo verò cultro? non alio quàm petrino,Ga naar margenoot+ vt illa olim à Iosue peracta fuit circumcisio;Ga naar margenoot+ petra autem erat Christus, ait Paulus. Christi ergo circumcisi exemplum, petrinus est culter, quo suauissimè Christianus Cor suum circumcidit. Quisquis enim Verbum caro factum cogitauerit octauo die pro peccatoribus circumcisum, & primitias sanguinis sui pro ipsis Deo Patri obtulisse, non difficulter à Corde rescindet omnes noxias voluptates. Pudeat enim Christianum sub capite circumciso Cor gerere incircumcisum. Cùm autem ferreo cultroGa naar margenoot+ Iudaeos in circumcisione vsos fuisse scribat S. Iustinus Martyr, etiam hunc nobis ex Christi Passione contemperauit CardinalisGa naar margenoot+ Vitriacus. Christus, ait, in Cruce positus in quinque locis vulneratus fuit, nos autem pro ipso spiritualiter circumcidamur cultello, cuius manubrium sit de ligno Crucis, ferrum de clauis eius, chalybs de lancea, qua apertum est latus eius; vt omnem peccati sanguinem ab anima nostra abstrahamus. Pugione enim Crucis debemus sen- | |
[pagina 183]
| |
sualitatem nostram transfigere, vt crucifigamur cum vitiis & concupiscentiis. VerèGa naar margenoot+ namque circumcidimur, cùm omnem à nobis superfluitatem pro virili nostra resecamus. Considera Qvarto, Spiritualis circumcisionisGa naar margenoot+ vtilitates, & expende quaeso quid vineae contingat, si non putetur? quid febre laboranti ardentissimâ, si vena non scindatur? quid capillos numquam tondenti? vngues numquam resecanti? id spiritualiter homini illi, qui vitia cupiditatesq́ue minimè rescindit, reperies euenire. InGa naar margenoot+ atriis templi virgulta nata viderunt prisci illi viri, sicut in saltu, vel in montibus. Eodem pacto in ipsis Corporis nostri membris, enimaeq́ue facultatibus spinas, vepres, vitiorumq́ue dumeta nata cernes, si circumcisionis falce non rescindantur. Etenim in obscuras rediguntur siluas, & aspera nemora, in quibus leones, lupi, tygrides, id est, varia peccatorum monstra, odia, periuria, libido, auaritia, ambitio, aliaeq́ue huiusmodi ferae pascuntur. Si capillos AbsalonGa naar margenoot+ circumcidisset, ex illis quasi ex fune suspensus non periisset. Capillorum incircumcisio Absaloni interitum attulit, cogitationum, ac cupiditatum incircumcisio nobis perniciem parit. Lapides nisi rescindantur, | |
[pagina 184]
| |
aedificijs terrenis non sunt apti: homines verò nisi spiritualiter circumcidantur, aedificijs caelestibus non sunt accommodati. Non rescissa, nec dolata ligna, ignis sunt pabulum: circumcisione spiritali minimè circumcisi homines, tartareae flammae sunt esca, quae perpetuo editur, numquam absumitur. Eia igitur, Anima, si aeternos ignes euadere desideras, circumcisionem hanc Cordis non detrectes; quàm amas interiorem Cordis sanitatem, tam eius quoque circumcisionem dilige; vis in caelestis aedificij lapidibus connumerari, malleum, sectiones, & tunsiones ne refugias. Arripe potiùs cultrum, & amputa opprobrium AEgypti: postquam enim Hebraei circumcisi essent, dixit DominusGa naar margenoot+ ad Iosue: Hodie abstuli opprobrium AEgypti à vobis. Quaenam haec AEgyptus? nisi mundus. Quodnam verò opprobrium AEgypti? nis ea quae in mundoGa naar margenoot+ sunt, Concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, & superbia vitae, quaeGa naar margenoot+ non est ex patre. Ab his verò circumcidat te verbum Dei, ait Ambrosius, & gladius oris eius; & sic AEgypti carebis opprobrio. | |
[pagina 186]
| |
CORDIS CONTRITIO.
COR contritum et humiliatum, Deus non despicies. Psal. 50. 19.
In partes quam mille velim contundere COR hoc
Quad fuit auctori spontè rebelle suo.
11. | |
[pagina 187]
| |
Lectio XI.
| |
[pagina 188]
| |
Annos suos in amaritudine Animae suae, & peccata omnia & singula, quaecumque opere, verbo, vel solâ Cordis cogitatione commisit ita detestatur, vt, si fieri posset, omninò in nihilum ea redacturus esset.Ga naar margenoot+ Mortarium igitur, in quo contundi & conteri Cor debet, est conscientia peccatoris; pistillus verò, dolor de peccatis assumptus; quatenus illa Deo summam iniuriam irrogarunt. Haec autem minutatim conteri & confringi necesse est; vt satanas ea denuò se compacturum desperet; nam dum in duritie veteri sunt solida, periculum instat, nu rursus coalescant: Quod confractum est, ait Propheta, nequaquam sarcietur; quod contritum est, nequaquam resurget.Ga naar margenoot+ Scindite igitur, ô Peccatores, Corda vestra; contritio criminum fiat in tot, ac tam minutas particulas & fragmina, nullum vt satanas idoneum reperiat, vel ad exiguam guttulam noxiae voluptatis; aut ad exiguam scintillulam noxiarum cupiditatum retinendam. Eueniat illiGa naar margenoot+ quod Propheta exoptat: Et comminuetur sicut lagena figuli conteritur contritione perualidâ, & non inuenietur de fragmentis eius testa, in qua portetur igniculus de incendio; aut hauriatur parum aquae de foueâ. Nullum igitur peccatum, quan- | |
[pagina 189]
| |
tumuis paruum, praetermittere debemus, ad quod se Cordis nostri contritio, & intimus Animi dolor non extendat. Considera Secvndo, Quò solidior est lapis, eò difficilior est ad frangendum, adeoq́ue malleo maiore contundi debet. Quò duriora sunt aromatum grana, eò fortiori pistillo comminui, & conteri oportet. Cùm verò humanum Cor peccandi consuetudine instar durissimi faxi, ac rupis cuiusdam obriguerit, magno procul dubio opus erit pistillo, vt illud in minutissimas partes conteratur. Non sufficit, inquit Eusebius Emyssenus,Ga naar margenoot+ summis labijs dicere; Peccaui, parce, remitte. Et Saul dicebat: Peccaui; sed non obtinuit illam veniam, quam Dauid vnâ poenitentiae voce promeruit. Et hoc quare? quia confessionem illam nuda magis verba, quàm gemitus exprimebant; quia non compensabat magnitudinem criminis lenta humiliatio supplicantis. Non leui agendum est contritione, vt delicta illa redimantur, quibus mors aeterna debetur; nec transitoriâ opus est satisfactione; pro malis illis, propter quae paratus est ignis aeternus. Si volumus intelligere quàm graues apud se faciat Iudex noster hominum culpas, respiciamus ad poenas. Simi- | |
[pagina 190]
| |
liter alij Patres loquuntur. Audi Cyprianum:Ga naar margenoot+ Quàm magna deliquimus, tam granditer defleamus. Alto vulneri diligens & longa medicina non desit; poenitentia crimine minor non sit. Putásne tu Dominum citò posse placari, quem verbis perfidis abnuisti? cui patrimonium praeponere maluisti? cuius Templum sacrilegâ contagione violasti: Putas facilè misereri tui, quem tuum non esse dixisti?Ga naar margenoot+ Consonam eidem Ambrosius poenitendi formam praescribit: Audiant qui agunt poenitentiam, quomodo agere debeant, quo studio, quo affectu, quâ mentis intentione, quâ intimorum concussione viscerum, quâ Cordis conuersione. Vide, inquit, Domine, quia tribulor, venter meus turbatus est à fletu meo, conuersum est Cor meum in me. Cognouisti intentionem animi, fidem mentis cognosce, & habitum Corporis.Ga naar margenoot+ Sederunt, inquit, in terra, tacuerunt seniores filiae Sion, & imposuerunt terram super caput suum, praecinxerunt se cilicio virgines Ierusalem, defecerunt in lacrymis, oculi mei caligauerunt.Ga naar margenoot+ Sic fleuit & Niniue populus & denuntiatum excidium ciuitatis euasit. | |
[pagina 191]
| |
Considera Tertio, Tunsionem pectoris, quam poenitentes sacrae Scripturae exemplis instructi vsurpant, designare hanc Cordis contritionem. Pectus enim tundimus tamquam Cor, peccati sedem diuerberantes: Ex Corde enim exeuntGa naar margenoot+ cogitationes malae. Quare Augustinus obtritionem Cordis, ait esse tunsionem pectoris;Ga naar margenoot+ eamq́ue frequentari solitam ad verba illa Orationis Dominicae: Dimitte nobis debita nostra, alibi testatur. Et SanctusGa naar margenoot+ Cyprianus scribit, Publicanum pectusGa naar margenoot+ tundendo, peccata ipsa pulsasse intus inclusa. Sanctus Hieronymus tradit,Ga naar margenoot+ Hilarionem pectus pugnis percussisse, quasi cogitationes caede manus posset excludere. Sed paulô fusiùs Sanctus AugustinusGa naar margenoot+ piam hanc caeremoniam explicat: Tundere pectus, inquit, est arguere & castigare quod latet in pectore, & euidenti pulsu occultum castigare peccatum. Publicanus percussit pectus suum, quòd plagis ipse esset dignus ob peccata. Percuritur etiam pectus, & in eo Cor; vt excitetur quod dormierat; dormit enim in peccatis Cor & conscientia, neque peccati videt turpitudinem, neque suppliciorum aeternitatem. Tunsionibus excitatur, vt aperiat oculos, hostes quibus | |
[pagina 192]
| |
circumseptus est cernat, & summum periculum toto conatu effugiat. Disce igitur, cùm pium hunc ritum in Oratione adhibes, toties eidem hosce affectus, & interiorem contritionis actum adiungere; vt non tam simulachrum quoddam contritionis, quàm ipsammet substantiam & Animam Deo exhibeas. Considera Qvarto, Fructum Contritionis Cordis illum esse, quòd Cor illud Deo maximè placeat; sicutiGa naar margenoot+ Dauid ait: Cor contritum & humiliatum Deus non despiciet. Quomodo autemGa naar margenoot+ despiceret ille, qui sanat contritos Corde, & alligat contritiones eorum?Ga naar margenoot+ Quomodo despiceret, qui habitat cum contrito & humili Spiritu, vt viuificet Spiritum humilium, & viuificet Cor contritorum?Ga naar margenoot+ Quomodo despiciat, qui non respicit nisi ad pauperculum, & contritum Spiritu, & trementem sermones suos? Respexit ita contritum Cor Petri flentis amarè, immò ipso suo intuitu, & pietatis respectu vehementem illum dolorem in eius Corde excitauit. RespexitGa naar margenoot+ contritionem peccatricis Magdalenae, & superbo Pharisaeo ostendit, dicens: Vides hanc Mulierem? vidésne lacrymas? vides dolorem vides amorem, quo Cor | |
[pagina 193]
| |
eius conteritur & quasi eliquatur? Respexit & Publicanum pectus suum tundentem, & dicentem: Deus propitius esto mihiGa naar margenoot+ peccatori. Respexit hos, aliosq́ue contritos poenitentes ille, qui à regalibus sedibusGa naar margenoot+ venit, vt medeatur contritis Corde, & praedicet captiuis indulgentiam, & clausisGa naar margenoot+ apertionem. Augustinus porrò scribitGa naar margenoot+ etiam impij Regis Achab poenitentiam Domino placuisse: Achab sacrificium contriti & humiliati Cordis Deo offerre non distulit. Non despexit illud Deus, sed maximè respexit, & Heliae ostendit, dicens: Nònne vidisti humiliatum AchabGa naar margenoot+ coram me? Quia igitur humiliatus est mei causâ, non inducam malum in diebus eius. Exclamat hîc Hieronymus: O felixGa naar margenoot+ poenitentia, quae ad se Dei traxit oculos! quae furentem sententiam Dei confesso ertore mutauit. Vlteriùs verò S. GregoriusGa naar margenoot+ hinc colligit, multò gratiorem Deo esse contritionem Cordis in homine prędestinato, si ei reprobandi Achab non displicuerit poenitentia. Pensandum est, ait, quomodo & in electis suis moeror amaritudinis placeat, qui amittere timent Dominum, si sic ei placuit & reprobi Achabi poenitentia, qui timebat perdere praesens saeculum. Aut quomodo ei grata non sit spontanea affli- | |
[pagina 194]
| |
ctio pro culpis, in eis, qui placent; si haec ad tempus placuit, & in eis, qui displicebant. Ga naar margenoot+Considera Qvinto, Quemadmodum putrefacta lintea, & nullis vsibus apta, humanâ arte ita conteruntur, vt ipsâ contusione in candidissimam, maximeq́ue perpolitam chartam conuertantur: ita quoque impurum Cor, ad omnia pietatis officie inutile, ad diuinae gratiae influxumGa naar margenoot+ clausum (vtpote quae non intrat in Corde subdito peccatis) si per poenitentiam, & Animi dolorem conteratur, prorsus candidum efficietur, adeoq́ue politum, vt in eo ipse Deus legem suam inscribat.Ga naar margenoot+ Si fuerint peccata vestra vt coccinum, ait Isaias, quasi nix dealbabuntur; & si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. Quis igitur hanc virtutem non toto Corde amplectatur, quae adeò nobis necessaria est, vt sine ea ab aeternâ salute excidamus?Ga naar margenoot+ Nihil enim coinquinatum intrabit in caelestem illam ciuitatem Ierusalem. Omnia verò inquinamenta Cordis abstergitGa naar margenoot+ & aufert contritio. Nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis, Ga naar margenoot+ ait ipsa Veritas. O poenitentia, exclamat Chrysostomus, quae peccatum miserante Deo remittis, & Paradisum reseras; | |
[pagina 195]
| |
quae contritum sanas hominem, & tristem exhilaras, vitam de interitu reuocas, statum restauras, honorem renouas, fiduciam das, reformas vires, gratiamq́ue abundantiorum refundis. Itaq́ue quàm chara est vnicuique Cordis sanitas, Animae salus, aeterna beatitudo; tam ei displicere non debet salutaris poenitentia, & vera Cordis contritio. Pigeat sanè peccare,Ga naar margenoot+ ait B. Pacianus, sed poenitere non pigeat: pudeat periclitari, sed non pudeat liberari. Quis naufrago tabulam ne euadat eripiet? quis sanandis vulneribus inuidebit? Incumbe ergo exercitio Contritionis poenitens Anima, incumbe Cordis dolori, incumbe poenitentiae; vt eius salutari medicamento bonae valetudini restituaris. | |
[pagina 196]
| |
CORDIS HVMILIATIO.
Deprime COR tuum et sustine. Eccli. 2. 2.
COR, nimis, heu. sese, gaudens sublimibus, effert;
Ni super impositum, deprimat illud, onus.
12. | |
[pagina 197]
| |
Lectio XII.
| |
[pagina 198]
| |
ideoq́ue altitudinem naturali appetimus desidero. Sed vae nobis, si voluerimus eumGa naar margenoot+ sequi, qui ait: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Heu in lateribus Aquilonis! frigidus est mons ille, non te sequimur. Illud enim, ascendere, superbire est, & Cor exaltare, atque eleuare. Sic libro secundo Paralipomenon scribiturGa naar margenoot+ de Oziâ cùm roboratus esset: Eleuatum est Cor eius in interitum suum. Et Alexandri Magni, Nabuchodonozoris, & Ptolomaei Philopatris, qui superbissimi fuerunt, Cor dicitur exaltatum & eleuatum. Ascendere nobis sic non expedit, & ascendendi tamen tenemur concupiscentiâ. Quis docebit nos ascensum salubrem?Ga naar margenoot+ quis, nisi de quo legimus: Quoniam qui descendit, ipse est & qui ascendit? ab ipso demonstranda nobis erat ascensionis via, ne ductoris, immò seductoris iniqui aut vestigium, aut consilium sequeremur. Christus qui descendit, ipse est & qui ascendit, immò in hoc ipso quod descenderit, ascendit. Suo ergo nos exemplo docuit, descensum scalam esse ad ascendendum. Considera igitur Secvndo, Quàm meritò diuinus Praeceptor noster dixerit:Ga naar margenoot+ Discite à me, quia mitis sum, & humilis Corde, & inuenietis requiem Animabus | |
[pagina 199]
| |
vestris. Ad quae verba admirabundus exclamat Augustinus: Huccine redacti suntGa naar margenoot+ omnes thesauri sapientiae, & scientiae absconditi in te, vt hoc pro magno discamus à te, quàm mitis es & humilis Corde Itáne magnum est esse paruum, vt nisi à te, qui tam magnus es fieret, disci omninò non posset? ita planè. Non enim aliter inuenitur requies Animae, nisi inquieto tumore digesto, quo magna sibi erat, quando tibi sana non erat. Quid sit autem humilitas Cordis, exponit Bernardus, geminam distinguensGa naar margenoot+ humilitatem: alteram cognitionis, alteram affectionis, quae hîc dicitur Cordis. Priore, inquit, cognoscimus, quòd nihil simus, & hanc discimus à nobisipsis, & ab infirmitate propriâ. Posteriore calcamus gloriam mundi, & hanc ab illo discimus, qui exinaniuit semetipsum, formamGa naar margenoot+ serui accipiens; qui etiam quaesitus inGa naar margenoot+ regnum fugit, quaesitus ad tanta probra, & ignominiosum supplicium Crucis, spontè obtulit semetipsum. Priorem autem cognitionis non discimus à Christo. Non enim quomodo ego vel tu, ait idem, inuenimus nos in veritate dignos dedecore & contemptu, dignos omni extremitate & inferioritate, dignos etiam suppliciis, dignos plagis, non inquam, ita & ille: quae | |
[pagina 200]
| |
tamen omnia expertus est, quia voluit tamquam humilis Corde. Humilis videlicet illâ humilitate, quam Cordis suasit affectio, non quam extorsit discussio veritatis. Tantò autem diligentiùs imitanda est haec Cordis humilitas, quantò illustriori exemplo nobis commendatur: praesertim verò quòd ipsa veritas contemptu & dedecore nos dignissimos faciat. Considera Tertio, Cùm non vtcumque Christus dixerit, qui humiliatusGa naar margenoot+ fuerit, exaltabitur; sed qui se humiliat, exaltabitur: necesse est, vt ipse te humilies, Cor tuum deprimas, & humiliationemGa naar margenoot+ non exhorrescas. Humiliatio siquidem, Bernardo teste, via est ad humilitatem, sicut patientia ad pacem, sicut lectio ad scientiam. Onera igitur & pondera humiliationis Cordi superponenda sunt, vt posteà subleuetur. Est enim Cor nostrum palmae non dissimile, cuius radix quantò plus opprimitur, tantò altius consurgit.Ga naar margenoot+ Hinc inter Sponsae laudes refertur: Statura tua assimilata est palmae. Et Dauid ait:Ga naar margenoot+ Iustus vt palma florebit. Licet enim iustus hîc conteratur & humilietur; copiosiores tamen, vel propter hoc ipsum fructus proferet. Terram igitur, vnde sumpti sumus, consideremus, & velut pondus graue | |
[pagina 201]
| |
Cordi nostro imponamus; ne vanè sese eleuet. Peccata nostra, quae sicut onus graueGa naar margenoot+ grauata sunt super nos, ad Cor reuocemus; vt eius elationem comprimant. SicutGa naar margenoot+ apis, inquit Ambrosius, cùm aëris motus suspectos habet, lapillis saepè sublatis, per inania se librat nubila, ne leue alarum remigium praecipitent flabra ventorum: sic si quis à vanae gloriae vento sibi timet, ne eius impulsu in transuersum rapiatur; suarum culparum & imperfectionum consideratione assumptâ, mentis suae cogitationes libret, vt quantum vana laus attollere potuit, tantum alia deprimat. Sanctus veròGa naar margenoot+ Chrysostomus ait: Si vel vnius diei peccata in memoriam reuoces, faciet illa recordatio, vt facilè cristas demittas. Qui cymbam contis per fluuium ducunt, currunt per eam à prora ad puppim deorsum, vt ascendat sursum; reuertuntur, vt vltrò progrediantur: sic si ascendere voluerimus sursum, descendamus deorsum per Cordis submissionem, & humilem sui existimationem. Regrediamur retrò per nostrae fragilitatis considerationem, vt in sublime progrediamur. HumiliemurGa naar margenoot+ ergo sub potenti manu Dei, vt nos exaltet in tempore visitationis. Quemadmodum enim in aqua fit vt tantò altius ascendat, | |
[pagina 202]
| |
quantò illam quisquam ad ima deduxerit: sic quò Animus humilior, eò altiùs atque sublimiùs eleuabitur. Considera Qvarto, Hanc Cordis humiliationem ac depressionem tantam esse debere, vt illius etiam signa in exterioriGa naar margenoot+ conuersatione appareant. Vnde Sanctus Pater noster Benedictus, erigens Religiosis Discipulis suis caelestem quamdam scalam ad caelum, duodecim humilitatis gradibus distinctam; vltimo loco hunc gradum posuit: Si non solùm Corde Monachus, sed etiam Corpore humilitatem videntibus se semper indicet, id est, in opere, in Oratorio, in Monasterio, in horto, in via, in agro, vel vbicumque sedens, ambulans, vel stans, inclinato sit semper capite, defixis in terram aspectibus, reum se omni horâ de peccatis suis existimans, iam se tremendo Iudicio Dei praesentari existimet: dicens sibi in Corde semper illud, quod Publicanus ille Euangelicus, fixis inGa naar margenoot+ terram oculis dixit: Domine, non sum dignus, ego peccator, leuare oculos meos ad caelum. Et iterùm cum Propheta: Incuruatus & humiliatus sum vsquequaque. Ita enim coniungenda est humilitati Cordis humilitas Corporis, quae externo illo rituGa naar margenoot+ designatur. Sic Achab humiliatus am- | |
[pagina 203]
| |
bulauit demisso capite. Sic Esdras pro populo orans, dicebat: Deus meus confundor,Ga naar margenoot+ & erubesco leuare faciem meam ad te; quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput nostrum. Et Manasses Rex: Non sum dignus intueri, & aspicereGa naar margenoot+ altitudinem caeli prae multitudine iniquitatum mearum. Iunge igitur, ô Anima, vtramque hanc humilitatem; vt humilitatis Magistro non displiceas. Formam tibi in hoc praebuit Hebręus Rex, qui Deo supplicans, dicebat: Domine, non est exaltatumGa naar margenoot+ Cor meum, neque elati sunt oculi mei. Neque ambulaui in magnis, neque in mirabilibus super me. Sed quid? si non humiliter sentiebam, sed exaltaui Animam meam: sicut ablactatus est super matre sua; ita retributio in Anima mea. Id es, sicut InfansGa naar margenoot+ recens ablactatus manet in sinu, vel super genua matris suae, moestus & plorans, quia priuatus est dulcedine lactis, quae pro illo tempore summae delitiae ipsius erant; sic Anima mea priuetur dulcedine consolationis diuinae, quae meae potissimae ac penè solae delitiae sunt. Considera Qvinto, Potissimos humilitatis fructus esse, primò, quòd Deus humilium preces exaudiat: Respexit, inquit Ga naar margenoot+ Dauid, in Orationem humilium, | |
[pagina 204]
| |
& non spreuit precem eorum. Et Ecclesiasticus:Ga naar margenoot+ Oratio humiliantis se penetrabit nubes. Secundò, humilibus Deus in hac vita gratiam, in altera gloriam confert. VndeGa naar margenoot+ S. Iacobus ait: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. De gloriâ veròGa naar margenoot+ Psalmographus canit: Tu populum humilem saluum facies, & oculos superborumGa naar margenoot+ humiliabis. Et Sanctus Iob: Qui humiliatus fuerit, erit in gloriâ; & qui inclinauerit oculos, ipse saluabitur. Tertiò, praecipuus, & qui ex prioribus consurgit fructus est; quòd per Cordis humilitatem homo Deo appropinquet, & ipse Deus propior ei fiat. Quad pulchrè declaratGa naar margenoot+ Augustinus: Quisquis itaque poenitentiae recusat humilitatem, Deo propinquare non cogitat. Aliud est enim leuare se ad Deum: aliud est leuare se contra Deum. Qui ante illum se proiicit, ab illoGa naar margenoot+ erigitur. Qui aduersus illum se erigit, ab illo proiicitur. Certè altus est Deus, non cum attingit elatus. Omnia sublimia vt contingamus, attollimus nos: & si attingere non possumus, machinamenta aliqua, vel scalas quaerimus; vt sulbimati sublimia contingamus. Contrâ, Deus & altus est, & ab humilibus contingitur. Schriptum enim est: Propè est Dominus | |
[pagina 205]
| |
his qui obtriuerunt Cor. Tritura Cordis, pietas, humilitas. Qui se conterit, irascitur sibi: se habeat iratum, vt illum habeat propitium: se habeat Iudicem, vt illum habeat defensorem. Humilia ergoGa naar margenoot+ valdè Spiritum tuum. Deprime Cor tuum, & sustine; vt Deo coniungaris, & crescatGa naar margenoot+ in nouissimo vita tua. | |
[pagina 206]
| |
Cordis emollitio.
Deus molliuit Cor meum. Iob. 23. 16.
Cor, marmor glaciale, Deus, ceu cera, liquescet,
Vrere cum tuus hoc cęperit ignis amor.
13. | |
[pagina 207]
| |
Lectio XIII.
| |
[pagina 208]
| |
Ga naar margenoot+re studeat? Quemadmodum namque qui aliquid mollefacere vult, priùs impressum manibus huc illuc versat; si adhuc resistit, adhibet vnctionem, post vnctionem verò in aquam coniicit, posteà in ignem, deinde ad incudem ducit; quòd si nec hoc modo mollire potest, tamquam omninò inutile Corda. Primò enim illa quasi manibus suis contrectans, benignâ Passionis suae, grandiumq́ue beneficiorum memoriâ mulcet.Ga naar margenoot+ Gratulatur sibi de hoc Augustinus, cùm Deo ita loquitur: Deinde paulatim, tu Domine, manu mitissimâ & misericordissima, pertractans composuisti Cor meum. Secundò, illa inungit diuinis auxiliis, & inspirationibus; quibus faciliùs peccati rigorem deponat. Tertiò, bonorum temporalium aquis inundat, vt gratias Auctori agendo, in memoriam veniant delict sui. Quartò, ignibus tribulationum, & infirmitatum vexat. Denique ictibus mortis temporalis committit, vt vel saltem tunc resipiscant, & conuertantur. At verò si nihil istorum potest deperditam reuocare voluntatem, nulla mora est, quin huiusmodi miserrimi peccatores, quorum Corda marmorea vllis non potuerunt mollescere viribus, in infernum | |
[pagina 209]
| |
coniiciantur. Ne verò hoc tibi contingat, Dominum ora vt emolliat Cor tuum; & magno clamore, magni Praesulis hanc vocem vsurpa: Rogo te Domine, per omnesGa naar margenoot+ miserationes tuas, quibus de morte aeterna liberati sumus, mollifica Cor meum durum & lapideum, faxeum & ferreum, tuâ sacratissimâ & potenti vnctione, & fac me per ignem compunctionis, coram te, omni horâ hostiam viuam fieri. Considera Secvndo, Maximam efficaciam habere verbum Dei, ad humani Cordis duritiam emolliendam. De eo siquidem scriptum est: Numquid nonGa naar margenoot+ verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, & quasi malleus conterens petram? Ignis hic aenea hominum Corda liquescere facit: Malleus verò, faxea & lapidea Corda contundit, cumminuit, & conterit. Nouerat huius ignis virtutem regius Vates, cùm diceret: Ignitum eloquium tuumGa naar margenoot+ vehementer, & seruus tuus dilexit illud. Nouerant & Discipuli illi Emmauntem petentes, qui cùm frigidi priùs essent, en Resurrectionem Domini penè desperarent, ab ignoto, & ignito eius eloquio adeò accensi sunt, vt dicerent: NònneGa naar margenoot+ Cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, & aperiret nobis Scri- | |
[pagina 210]
| |
pturas? Et Sponsa nónne disertè protestatur, ad vocem Sponsi Cor penitus liquefactumGa naar margenoot+ fuisse? Anima mea, inquit, liquefacta est, vt Dilectus locutus est. Iam verò quàm efficaciter malleus verbi Dei conterat petras durissimorum Cordivm, vel inde colligere licet, quòd ad solam eius auditionem, vel lectionem, multi subitò ad Christum conuersi sint. Audito hoc verboGa naar margenoot+ Euangelico in Ecclesia: Vade & vende omnia quae habes, & da pauperibus, & veni sequere me; Antonius fit Eremita. Ga naar margenoot+Audito illo verbo: Venite benedicti patris mei, percipite regnum, &c. Apronianus primùm in Christum credit, baptizatur, fit martyr. Auditâ illâ voce: Tolle, lege; tolle, lege; moxq́ue lectis illis verbis Apostoli:Ga naar margenoot+ Non in comessationibus, & ebrietatibus, non in contentione, & aemulatione, non in cubilibus, & impudictitiis, sed induimini Iesum Christum; AugustinusGa naar margenoot+ plenè ad Christum conuertitur. Nicolaus Tolentinas audiens pro Concione explicariGa naar margenoot+ illam Ioannis sententiam: Nolite diligere mundum, neque ea quae inGa naar margenoot+ mundo sunt, transit enim mundus, & concupiscentia eius; subitò in alium virum mutatus, Ordinem fratrum Augustinianorum ingressus est. Quid verò contigit Moneto | |
[pagina 211]
| |
illi, qui de industria Reginaldi Ordinis Praedicatorum celeberrimi Ecclesiastis Gonciones declinabat, ne vel inuitus ad illum Ordinem raperetur? Hic in Sancti Stephani Martyris Natali comitum importunitate tractus, primis statim verbis captus est, cùm illam vocem exponeret: EcceGa naar margenoot+ video caelos apertos. Ita enim disserebat, nunc quidem caeli portas ad beatitudinem patere, ita vt quiuis ingredi possit; qui autem negligentes essent, & qui Deo Cor suum clauderent, iis vicissim caelos claudi, vt deinde intrare non possint. Nec pluribus opus fuit; statim enim Corde immutato, qui ad eam horam tam alienus fuerat à Religione, Religionis voluntatem concepit. Finitâ Concione, Reginaldum adiit, Animum suum exposuit, eumq́ue voti etiam vinculo adiuncto confirmauit. Inclina & tu aurem Cordis tui, ô Anima fidelis, & excipe dulcissima Sponsi eloquia in sacrae Scripturae paginis, & piorum librorum lectione resonantia: haec enim duritiem Cordis tui efficaciâ suâ facilè emolient. Ausculta (ait Gilbertus Abbas) &Ga naar margenoot+ recole, quid locutus Mariae Magdalenae, quid mulieri in adulterio deprehensae, quid Samaritanae, Chananaeae, | |
[pagina 212]
| |
Zacchaeo, Petro, Centurioni? Ad tot pietatis sermones & clementiae, cuius non mollescat affectus, viscera liquescant! Ad tam vehementes flatus Austrinos, etiam de durissimo pectore, quantumlibet annosa poterat glacies dissolui. Considera Tertio, Benigno Christi Domini intuitu, quem eiusdem amor vel subsequi, vel comitari solet, maximèGa naar margenoot+ Corda emolliri. Vide Sanctum Petrum frigidum ad prunas se calefacientem, Dominum negantem, & instar solidissimae petrae obrigescentem: mox verò cùm idem benignissimus Dominus respexit Petrum, lapis solutus est, & profluxerunt aquae, & Petrus fleuit amarè.Ga naar margenoot+ Et vnde, quaeso, Magdalena in lacrymas tam copiosas resoluta, & eliquata est, vtGa naar margenoot+ iis Domini pedes rigaret, nisi ab aspectu clementissimi Iesu? id enim in Hymno asseuerat Ecclesia:
Ga naar margenoot+Pater superni luminis,
Cùm Magdalenam respicis,
Flammas amoris excitas,
Geluq́ue soluis pectoris.
Neque hoc mirum, aut à ratione alienum videri debet: Christus enim, cùm Sol Iustitiae sit, hoc sibi proprium habet, vt radiorum suorum calore, frigore constricta | |
[pagina 213]
| |
Corda, fluidae instar aquae resoluat. Vnde quidam lacrymantem Magdalenam sic loquentem inducit:
Nix ego, Sol Christus; radiorum ardore liquesco:
Nil mirum ex oculis, si fluat vnda, meis.
Cor enim liquefactum (vt ait Paschasius)Ga naar margenoot+ prae amore Dei, quasi glacies ex calore resoluitur, & sicut aqua effunditur. Agnouit diuini huius Solis miram efficaciam Isaias Vates, qui, quasi in Hyeme constitutus, Solis huius ortum ardentibus hisce votis implorabat: Vtinam disrumperes caelos,Ga naar margenoot+ & descenderes: à facie tua montes defluerent! id est, superba mortalium Corda vigratiae tuae ad humilitatem, patientiam, omnemq́ue virtutem liquarentur. Sicut exustio ignis tabescerent, aquea arderent igni, id est, mollia & concupiscentiis humecta, ac viscosa hominum Corda, igne charitatis exsiccata, inflammarentur. Quis non admiretur adeò feruentes Solis huius radios, à quibus etiam saxa, & lapides dissoluantur, & liquescant! In hunc enim sensum Sanctus Gregorius interpretatur illud Iob: Lapis solutus caloreGa naar margenoot+ in aes vertitur. Tunc, ait, lapis solutusGa naar margenoot+ calore, in aes vertitur, cùm Cor durum, & diuini amoris igne frigidum, eodem igne tangitur & liquatur; vt desideriorem | |
[pagina 214]
| |
aestu ardeat, qui priùs insensibilis manebat. Ex quo ardore emollitur ad amorem, & roboratur ad operationem; vt sicut priùs durus fuerat in amore saeculi, ita se postmodum fortem exerat in amoreGa naar margenoot+ Dei. Quid verò congruentius est, quàm amori tribuere hanc liquefactionem, quâ id, quod alioquin durum est, redditur fluens? cùm explortum sit eos esse praecipuos amoris effectus, vt amantem impellat ad amatum, eumdemq́ue cum illo vniat; quae certè vnio tunc fit pulchriùs, cùm amor ipse fit mutuus, atque adeò ambos amantes ad alterutrum fluidos faciat. Nec ignoramus, dilectum piarum AnimarumGa naar margenoot+ Iesum Christum dixisse: Factum est Cor meum tamquam cera liquescens. Vnde si liquefacta Anima fluat ad Iesum, & Iesus liquefactus vt cera, fluat ad ipsam Animam; quid exinde consequitur, nisiGa naar margenoot+ perfecta vnio? Res Corporeae cùm per calorem extrinsecùs liquefiunt, in semetipsas resoluuntur: Animae verò cùm per calorem intimum liquefiunt, non in semetipsas resoluuntur, sed in resoluentem. Resoluuntur à semetipsis, sed non in semetipsas; resoluuntur igne Dei, ab amore sui, in amorem Sponsi caelestis. Hoc Paulus insinuans, qui adhaeret, inquit, Domino, | |
[pagina 215]
| |
vnus Spiritus est. Et suam Animam hocGa naar margenoot+ modo liquefactum incidans: Visuo, inquit, ego, non iam ego, viuit autem in me Christus. O quàm dulcis hora, quandoGa naar margenoot+ Anima, huic igneo torrenti, liquefacta miscetur! quàm subtilis est in illo momento, quàm extenuata, quàm mobilis! Nihil tunc torporis habet, nihil duritiae reliquum, nihil rigoris, tantummodò calens & liquens. | |
[pagina 216]
| |
CORDIS MVNDATIO
Laua a malitiâ COR tuum. Ierem. 4. 14.
fons scaturit lateris transfixi, e vulnere, sponsi.
Hoc cordis maculas ablue sponsa, tui.
14. | |
[pagina 217]
| |
Lectio XIV.
| |
[pagina 218]
| |
prehendi. Munditia, siue Innocentia manuum, operum puritatem designat: Cordis verò munditia, cogitationem & intentionum sinceritatem declarat. Tam interna, quàm externa mundities requiritur, vt ad caelestem beatitudinem quis admittatur. Pharisaei neglectâ interiori puritate, solam externam curabant; in quos grauissimè Saluator noster ita inuectusGa naar margenoot+ est: Vae vobis Scribae & Pharisaei Hypocritae! qui decimatis mentham, & anethum, & cyminum, & reliquistis quae grauiora sunt legis, iudicium, & misericordiam, & fidem. Haec oportuit facere, & illa non omittere. Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. Vae vobis Scribae & Pharisaei Hypocritae! quia mundatis quod deforis est calicis & paropsidis, vt fiat id quod deforis est mundum. Vae vobis Scribae & Pharisaei Hypocritae! quia similes estis Sepulchris dealbatis, quae à foris parent hominibus speciosa, intùs verò plena sunt ossibus mortuorum, & omni spurcitiâ; sic & vos à foris quidem paretis hominibus iusti, intùs autem pleni estis Hypocrisi, & iniquitate. Ex Christi ergo mente priùs interior Cordis munditia quaerenda est, quàm exterior Cor- | |
[pagina 219]
| |
poris. Araneae haec esse industria scribitur,Ga naar margenoot+ vt ruptam à muscis telam, reficere volens, à medio incipiat, eamq́ue ante Solis occasum perficiat. Nos iam inde à suscepto Baptismo, in Cordibvs nostris, velut à centro telam aeternae salutis ordimur; quàm saepè autem eam infernales muscae ruperunt? quàm impetuosè perfregerunt? Si porrò eam reficere velimus, à centro, à Corde eam incipere necesse est, & extrema huic operi manus imponenda, antequam Sol gratiae, & misericordiae Dei nobis occumbat. Clama igitur cum Propheta: Cor mundumGa naar margenoot+ crea in me Deus, & Spiritum rectum innoua in visceribus meis. Iterumq́ue: Fiat Cor meum immaculatumGa naar margenoot+ in iustificationibus tuis, vt non confundar. Considera Secvndo, Si, vt SanctusGa naar margenoot+ Iob dixit, nemo mundus à sorde; & Sapiens:Ga naar margenoot+ Quis potest dicere, mundum est Cor meum, purus sum à peccato! quàm foeda, deformis, & squalida sis, ô Anima, quae hactenus in viam Cordis tui vaga abiisti post greges sodaliumGa naar margenoot+ tuorum? Ambulasti enim in tenebris &Ga naar margenoot+ lubrico, & inquinasti vestimenta tua; quin immò velut sus volutata es in vo- | |
[pagina 220]
| |
Ga naar margenoot+lutabro luti, & maculata es in iniquitateGa naar margenoot+ tuâ. Quàm meritò igitur de mundandâ foeditate tuâ cogitare debes; audi DominumGa naar margenoot+ per Prophetam monentem: Laua à malitia Cor tuum Ierusalem, vt salua fias: vsquequò morabuntur in te cogitationes noxiae? Quamobrem verò Cordis immundi ablutionem omnipotens Deus requirit: nimirùm cùm illud sibi sacrificium offerri velit, planè mundumGa naar margenoot+ esse oportet. Ita enim olim praecepit, vt intestina & pedes hostiae lauarentur aquâ. Quid enim hoc designat, nis quòd affectus Cordis nostri (per pedes designati) & ipsius Cordis interiores cogitationes (quas intestina denotant) ablui & purgari debeant, antequam ipsum Cor offeraturGa naar margenoot+ in sacrificium acceptabile? Sed & templum Dei viui est Cor nostrum, vt proinde etiam hoc nomine magnâ puritate nitereGa naar margenoot+ debeat. Si enim schriptum est, vel pedem esse custodiendum, quo in materiale templum Dei ingredimur, ne quid contaminatum, aut immundum in illud ingrediatur;Ga naar margenoot+ & si Moyses calceamenta deponere iubetur, id est, inuolucra carnalium cogitationum: quantâ tandem puritate debet esse conspicuum Cor nostrum spicituale templum Dei, de quo Apostolus | |
[pagina 221]
| |
ait: Vos enim estis templum Dei viui, SicutGa naar margenoot+ dicit Deus: quoniam inhabitabo in illis, & inambulabo inter eos, & ero illorum Deus, & ipsi erunt mihi populi? Considera Tertio, Ad ablutionem Cordis aquam cum primis esse necessariam; ne verò hanc per varia loca anxiè nimis quaeras, demonstrat tibi Zacharias fontem copiosissimum: In die illa,Ga naar margenoot+ ait, erit fons patens domui Dauid, & habitantibus Ierusalem, in ablutionem peccatoris, & menstruatae. Quis verò hic fons, nisi Christus Dominus; fons & scaturigo gratiae, iustitiae, & salutis? Sic enim hunc locum interpretatur Sanctus Gregorius: Fons quippe occultus est Vnigenitus Patris,Ga naar margenoot+ inuisibilis Deus. Fons verò patens, est idem Deus Incarnatus: qui fons patens rectè domus Dauid dicitur, quia ex Dauidis genere noster ad nos Redemptor processit. Hi autem Ierusalem habitant, qui in visione pacis intimae mentem figunt. Peccator verò, & Menstruata est, vel is qui delinquit in opere, vel mens quae labitur in praua cogitatione. An non fons patens est Christus crucifixus, è quo quinque illi torrentes sanguinis profluxerunt? In terrestri Paradiso fons erat, qui inGa naar margenoot+ quatuor capita diuidebatur, vt ita totam | |
[pagina 222]
| |
terram irrigaret. In Paradiso Ecclesiae Iesus crucifixus fons est, è cuius sacris vulneribus quinque flumina scaturiunt, quibusGa naar margenoot+ abluuntur peccata totius mundi. Christus est probatica illa piscina, quinque vulnerum porticus habens, in quam qui descenderit post motionem aquae, sanusGa naar margenoot+ fit à quacumque detinetur iniquitate. Sanguis enim Iesu Christi emundat conscientiasGa naar margenoot+ nostra ab operibus mortuis peccatorum. Hic Sanguis, ait Chrysostomus,Ga naar margenoot+ effusus, vniuersum abluit orbem terrarum; hic Sanguis Sancta Sanctorum purgat. Quòd si eius figura tantam habuit vim, in Templo Hebraeorum, inGa naar margenoot+ medio AEgypti, liminibus aspersus, dum ab Angelo percutiente seruauit, dum populumGa naar margenoot+ emundauit, dum omnia sanctificauit; quantò magis, veritas ipsa Sanguinis huius? Hic Sanguis aureum Altare sanctificauit; sine hoc Princeps Sacerdotum in penetralia ingredi non audebat. Sanguis Sacerdotes faciebat, hic Sanguis in figura peccata purgabat, hic Sanguis nostrarum Animarum salus est. Hoc lauatur, hoc ornatur Anima, hoc incenditur; hic, igne clariorem reddit mentem nostram, & auro splendidiorem; huius Sanguinis effusio caelum peruium fecit. | |
[pagina 223]
| |
Accipe igitur situlam memoriae, & in eâ hauri cum gaudio de fontibus his SaluatorisGa naar margenoot+ efficacissimam aquam, quâ pollutum Cor tuum abluas. Adhibe, inquam, velut manus, intellectus considerationes, & affectuum excitationes, iisq́ue Cor tuum perfrica, ablue, & emunda: immò verò totum Cor in hoc Sanguineum lauacrum immerge; & sine dubio ascendet inde dealbatum. Beati, qui lauantGa naar margenoot+ stolas suas in Sanguine Agni! Nihil enim tam efficax, ait Bernardus, ad curandaGa naar margenoot+ conscientiae vulnera, nec non ad purgandam mentis aciem, quàm Christi vulnerum sedula meditatio. Recurre ergo ad lauacrum hoc, & dic cum Ecclesia: Dealba me Domine, & mundaGa naar margenoot+ Cor meum; vt in Sanguine Agni dealbatus, gaudiis perfruar sempiternis. Considera Qvarto, Quô pertinaciùs maculae vestibus inhaerent, eò accuratiùs ac saepiùs ablui debent: (Quo semel est imbuta recens, seruabit odorem,Ga naar margenoot+ Testadiu inquiebat ille) frequentiori indiget emundatione vas foedo liquore repletum: atque hinc leprosus mundandus septiesGa naar margenoot+ aspergi sanguine passeris immolati prae- | |
[pagina 224]
| |
cipitur, vt iure purgetur, ac deinde totumGa naar margenoot+ Corpus ablui. Naamanem Principem leprâ infectum septies lauari in Iordane oportuit, vt curaretur. Dauid Rex non ignorans nullam esse lepram peccato foediorem, eamq́ue adeò tenaciter Cordi adhaerere, vt vnâ vice ablui non posset, identidem se lauari supplici voce obsecrat:Ga naar margenoot+ Ampliùs, inquit, laua me ab iniquitate mea, & à peccato meo munda me. Age igitur Anima, vis alterum lauacrum Cordi tuo expurgando praeparare? admisce sanguineis Saluatoris fontibus aquam pluuiam, & largissimos imbres calidarum lacrymarum, ex peccati consideratione distillantium; iisq́ue Cor tuum ablue. Vt enim pluuia ex densâ nube Soli opposità, eiusq́ue calore resolutâ, è mediâ aëris regione decidit: ita prorsus cùm in nubem peccatorum nostrorum (quae Solis Iustitiae radios nobis occultat) diuini amoris flamma inciderit, facilè nubem dissoluit, & abundantissimam lacrymarum pluuiam progignit. Lubétne etiam hisce aquis acre lixiuium adiungere, ad abluendas etiam inueteratissimas maculas vestis nuptialis, quam in Baptismo induisti? Cola lacrymas tuas in vase Cordis, per cineres Mortis, Iudicij, & Inferni; & | |
[pagina 225]
| |
assiduà horum meditione facilè pristinum Animae splendorem recuperabis. Memorare, ait Sapiens, nouissima tua, &Ga naar margenoot+ in aeternum non peccabis. Considera Qvinto, Ingens praemium, quod mundis Corde promissum est: Beati, ait Christus, mundi Corde,Ga naar margenoot+ quoniam ipsi Deum videbunt. Haec autem visio Dei, iis, tum in hoc saeculo, tum in altero conceditur. Hîc quidem per SpeculumGa naar margenoot+ in aenigmate, siue per contemplationem Deus videtur: in altera verò vita perspicuè, & facie ad faciem. Deus autem cùm mundissimus sit, non nisi à mundo Corde videri potest; vt enim ait Plato: Impuro, purum attingere nefasGa naar margenoot+ est. Et Nyisenus: Quo enim modo Animus noster, qui inferiori huic carnis voluptatiGa naar margenoot+ mancipatus est, atque in humanorum affectuum appetitionem totus incumbit, potest cognatum illud lumen, quódve mente ipsa cernitur, vacuo, libero sensu aspicere; cùm is praua quadam atque incrudita anticipatione, ad humiles has res & lutulentas aciem intendat? In aeternâ verò beatitudine felicissimè Deus à mundo Corde videtur, amatur, & possidetur. Ibi, inquit Augustinus, tota virtusGa naar margenoot+ erit videre, ô Anima mea, quod amas; | |
[pagina 226]
| |
& summa felicitas, amare quod vides: & ibi beata vita in suo fonte bibitur, vbi Veritatis visio clarissimè aperitur. Ibi vacabimus & videbimus, videbimus & amabimus, amabimus & laudabimus Esse quod erit in fine, sine fine. Quod enim, ô Deus, praeparasti diligentibus te, fide non capitur, spe non attingitur, charitate non apprehenditur, desideria & vota transgreditur, acquiri potest, aestimari non potest. | |
[pagina 227]
| |
Tertia Classis.
| |
[pagina 228]
| |
stodiae maceriâ, & virentibus gratiae suae sepibus circumdedit, ipsemet visitat, & diligentissimè inspicit, num fructuum spem faciat; an verò conuersa in prauum vinea aliena, igni sit destinanda aeterno. Id verò Sponsae adeò non ingratum est, vt ipsa etiam Sponsum ad hoc inuitet,Ga naar margenoot+ dicens: Veni Dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis. Manè surgamus ad vineas; videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt. Quid enim hoc aliud est, quàm rogare Sponsum, vt diligenter examinet, an vineae labori Coloni respondeant. Atque in hoc examine, via purgatiua finitur. Flores enim vineae ad Incipientes, quemadmodum fructus ad Proficientes pertinent. | |
[pagina 230]
| |
CORDIS DONATIO.
Praebe fili mi, COR tuum mihi. Prou. 23. 26.
Vnice CORDIS amor, timor vnice CORDIS Jesu,
COR tibi dono meum, COR mihi redde tuum.
15. | |
[pagina 231]
| |
Lectio XV.
| |
[pagina 232]
| |
verbis significatur, Gentilitatem ad Christum conuersam, spiritualibus muneribus eum honoraturam, & deprecaturam; idq́ue non tantùm vilem plebeculam, sed ipsos etiam diuites plebis, immò etiam Reges facturos.Ga naar margenoot+ Vnde in alio Psalmo dicitur: Regis Tharsis, & Insulae munera offerent; Reges Arabum, & Saba dona adducent. id autem in Magis Christi adoratoribus ad litteram adimpletum fuisse, ex communi Sanctorum, & Ecclesiae consensuGa naar margenoot+ constat. Illienim apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera, Arum, Thus, & Myrrham; quibus eum Deum, Regem, & hominem esse confessi sunt. Tu verò, Anima mea, quo dono, quáve oblatione Regem, Deumq́ue tuum honorabis? non aliâ prorsus,Ga naar margenoot+ quàm Cordis tui. In omni namque Creatura, quae sub Sole mundi vanitatibus occupatur, nihil humano Corde sublimius, nihil nobilius, nihil Deo similius reperitur: quapropter nihil aliud quaerit à te, nisi Cor tuum. Hind est quòd per SalomonemGa naar margenoot+ dicit: Praebe fili mi Cor tuum mihi. Quo loquendi modo, pulcherrimè indicat à cuius manu munus suscipere dignetur, quale illud esse debeat, & quo modo sibi praeberi desideret. Singula proinde verba haec attentiùs expendenda sunt. | |
[pagina 233]
| |
Considera ergo Secvndo, CuiusGa naar margenoot+ Cor sibi dari petat, nullius enim nisi filij Corde delectatur, ideoq́ue dicit: Fili praebe mihi Cor tuum. Non alloquitur ergo Iudaeos, Turcas, Etnicos, Publicanos, & qui in peccatis suis obdurati perseuerant: illi enim non filij, sedGa naar margenoot+ inimici Dei sunt, & maledictionis filij. Eorum igitur Corda postulat, quibus dedit potestatem filios Dei fieri, qui creduntGa naar margenoot+ in nomine vnigeniti Filij Dei, qui Spiritum adoptionis filiorum receperunt. Qui Spiritu Dei aguntur (inquit B. Paulus)Ga naar margenoot+ ij sunt filij Dei, coheredes autem Christi: si tamen compatimur, vt & conglorificemur. Vna ergo ex conditionibus filij est, vt cum Christo patiatur & sustineat: Flagellat enim Deus omnem filiumGa naar margenoot+ quem recipit. Deinde eidem Patri filius obedire debet: Patres quidem carnis nostraeGa naar margenoot+ (inquit Apostolus) eruditores habuimus, & reuerebamur eos: non multò magis obtemperabimus Patri Spirituum? Pacem praetereà filius in domo Patris cęlestis colere debet: Beati enim pacifici, quoniam filij Dei vocabuntur. Denique illiGa naar margenoot+ sunt filij, qui Patrem imitantes student esse perfecti, sicut Pater caelestis perfectus Ga naar margenoot+ est. Si ergo Deo vis Cor esse | |
[pagina 234]
| |
gratum, vide ne à numero filiorum excidas; in hoc vnum incumbe, vt has filij proprietates assequaris, vt verè filius Dei nomineris & sis. Considera Tertio, Quo modo sibi dari Cor tuum petat. Non enim vult sibi illud commodari, non vendi; sed liberali donatione praeberi, siue dari. Commodare enim nihil aliud est, quàm alicut alicuius rei vsum gratuitò concedere, ita vt dominium eius maneat circa commodantem. Vendere, est accepto pretio rem aliquam distrahere. Donare verò, est gratuitò & liberaliter rem alteri dare, ac tradere. Qui commodat quidpiam, paulò pòst quod commodauit recipit. Qui vendit quidpiam, pretium illius quod vendidit accipit. Qui verò donat quidpiam, nec vmquam recipit, nec vllum pro eo prestium flagitat. Commodant Deo Cor suum, qui ad aliquod tempus illud diuino cultui tradunt, posteà verò illud rursus mundi vanitatibus implicant; qui in maioribus solemnitatibus pietatem colunt, deinde verò, iis peractis, redeuntGa naar margenoot+ ad ingenium, & bacchanalia viuunt. Hi sunt quos temporales Christus vocat.Ga naar margenoot+ Qui ad tempus credunt, & in tempore tentationis recedunt. Qui autem sunt qui | |
[pagina 235]
| |
Deo Cor vendunt, nisi illi qui ideò Deo seruiunt, vt eis statim pretium seruitutis suae annumeret? tribuens illis diuitias & prosperitates huius saeculi: vel qui se ita Deo tradunt, vt id facturi non essent, nisi mercedem aeternam, & praemium regni caelorum daturum se repromisisset? Illi porrò Cor suum liberâ donatione Deo offerunt, qui nec mercedis, nec praemij intuitu, sed solo illius amore id illi ita tradunt, vt numquam velint id rursus fieri sibi proprium, dicentes cum Propheta: Quid mihi est in caelo, & à te quidGa naar margenoot+ volui super terram? Deus enim gratis vult diligi, gratis sibi seruiri, non quasi propositâ acceptione mercedis, quia ipsa merces tua summa Deus ipse erit, quem gratis diligis. Gratis igitur & liberaliter Deo Cor tribuendeum est, vt Cor nostrum habeat Deum. Expende deinde, quòd dicat Deus Cordis tui: Praebe Mihi Cor tuum.Ga naar margenoot+ Non vult enim illud Mundo, non Carni, non diabolo impendi. Tam enim est Cordis tui amans & cupidus, vt illud totum possidere, nec aliquem in societatem illius admittere velit. Quòd si tamen proximus in Corde nostro locum aliquem inuenit, id illi contrarium non est: vnicus enim | |
[pagina 236]
| |
amor est, que Deus & proximus diligitur; cùm non nisi propter Deum hic diligatur.Ga naar margenoot+ Vbi autem vnum propter alterum, ait Aristoteles, vtrobique tantùm vnum. Quemadmodum dum diligitur sanitas, & potio amara propter sanitatem, non illic duo sunt amores; sed vnus tantùm amor. Vnico igitur & soli Dilecto Cordis nostri Cor largiendum est. Considera Qvarto, Cur immensa illa maiestas partem hominis tam exiguam, quàm est Cor, sibi dari flagitet. Cuius quidem cùm plurimae sint rationes, tum vna haec praecipua est; quòd nemo tam pauper sit, qui illud dare non possit. Quis enim est qui Corde careat? Alia verò si Deus exigat, plurimi se excusare possent. Auras, ad verbum Dei audiendum, non potest exhibere surdus. Oculos, ad peccata deploranda, aut Christum crucifixum intuendum, non habet caecus. Os & linguam, ad preces fundendas, & diuinas laudes celebrandas, non habet mutus. Manibus, ad eleëmosynas largiendas, caret pauper & egenus. Ventrem, ad ieiunandum, non potest exhibere infirmus. Genua, ad orandum, non potest flectere debilis & decrepitus. Crura & pedes, ad peregrinationes faciendas, & Ecclesias frequentandas, | |
[pagina 237]
| |
exhibere non potest claudus, & pedibus destitutus. Nullam proinde harum partium Deus exigit; sed Cor tantrummodò quod quilibet dare potest. Potes mihi dicere,Ga naar margenoot+ Sanctus Augustines, non possum vigilare, non possum ieiunare, non possum peregrinari, non possum eleëmosynam facere, & mortuos suscitare: sed non potes mihi dicere, non possum diligere; quod Corde fit. Adde his, & hanc rationem: quòd etsi Deo omnia Corporis nostri membra offerantur, vnicum tamen Cor absit, non erit ei munus hoc gratum; quod enim olim dixit: Populus hic labiis me honorat,Ga naar margenoot+ Cor autem eorum longè est à me; idipsum de aliis omnibus membris verissimè dicere potuisset. Nulla enim opera Deo grata sunt, quae ex Corde non procedunt. Quod enim in arboribus est radix, id in homine est Cor: vitiatâ radice, rami arboris aresiunt, flores defluunt, frondes pallescunt, fructus putrefiunt: sanâ autem permanente radice, viuaces sunt rami, firmi flores, virentes frondes, & fructus maturi. Ita quoque si Cordis radix integra fuerit, bona erunt opera nostra. Si radix sancta, ait Sanctus Paulus,Ga naar margenoot+ & rami. Si verò malitia Cor infecerit, mala quoque ex eo prodibunt opera. | |
[pagina 238]
| |
Ga naar margenoot+De Corde enim, Christo teste, exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Quin & absque opere externo non rarò Corpeccat, vt Psaltes testatur:Ga naar margenoot+ Etenim in Corde iniquitates operamini in terra. Cùm igitur omnes actus nostri valorem & pretium ex Corde habeant, meritò illud Deus requirit: nec enim vel hominibus grata sunt munera, quae non ex Corde proficiscuntur. Displicet seruus, qui non ex animo, sed ad oculum, Domino seruit. Nihil Sponsus Dilectae suae dedisse censebitur, nisi Cor largiatur: nihil ab eâ vicissim petit, nisi vtGa naar margenoot+ ponat eum sicut signaculum super Cor suum. Considera Qvinto, quorsum Deo Cor tuum tradere debeas, nempe vt illi fiat gratum habitaculum, illudq́ue efficiat conforme imagini diuini Cordis sui. Debitum est ipsi Cor multis omninò titulis, ob beneficia nimirùm creationis, gubernationis, redemptionis, aliaq́ue minimè pauca. Accipitribus dari solet Cor earum auium, quas praedati essent: Christus ad praedam ascendit, dum Crucis lignum conscendit, de quo vaticinatum Iacob multi intelligunt, cùm de Iuda dixit: | |
[pagina 239]
| |
Ad praedam fili mi ascendisti. ChristusGa naar margenoot+ enim ex tribu Iuda prognatus, inter cetera nomina habuit: Accelera spolia detrahere,Ga naar margenoot+ Festina praedari. Hic igitur è Cruce spolians diabolum, praedatus est Cor nostrum: quare meritò etiam illi dandum erit. Noli autem subducere Cor tuum, eò quòd immundum fortè sit; ipse enim qui fons est, emundabit illud. Si prauum & distortum sit, ipse, qui diligit aequitatem, rectum efficiet illud. Si graue sit & pronum in terram, ipse, qui de caelis est, sursum subleuabit. Si variis cupiditatibus, velut luto plenum sit, ipse, qui ignis est, consumet eas. Si durum sit, ipse, qui omnipotens est, emolliet illud. Tantùm tibi tortuositas tua displiceat, & ex tota Anima,Ga naar margenoot+ ex tota mente, ex totis viribus Cor totum illi deuoueas, qui se totum Cordi tuo tanto amore dedit; & sine dubio facilè reformabit deformitates Cordis tui. Cùm Socrati, vt Seneca tradidit, multiGa naar margenoot+ multa, pro suis quisque facultatibus, offerrent; AEschines pauper auditor: Nihil, inquit, dignum te, quod dare tibi possum inuenio, & hoc modo pauperem me esse sentio. Itaque dono tibi, quod vnum habeo, meipsum; hoc munus rogo, qualecumque est, boni consulas, cogi- | |
[pagina 240]
| |
tesq́ue alios cùm multum tibi darent, plus sibi reliquisse. Cui Socrates: Quid ni tu, inquit, magnum munus dederis? nisi fortè paruo te aestimes. Curabo ergo, vt te meliorem tibi reddam, quàm accepi. Tu verò, si AEschinem imiteris, &, non Socrati, sed Deo Cor tuum obtuleris, sine dubio multò melius illud efficiet, tibiq́ue reddet. Set opportunè admodum hîc subiicietur | |
Modus Cor Deo offerendi.Praxim, modumq́ue Deo spiritualiter Cor nostrum, gratissimi instar muneris, offerendi, nobis tradiderunt SS. Gertrudis,Ga naar margenoot+ & Mechtildis, duae sorores, ambae non solùm carne, sed etiam Religione germanae, ambae Domino cohaeserunt, ambae Domino concorditer seruierunt.Ga naar margenoot+ Sancta Mechtildis audiens aliquando in Offertrorio cantari: Reges munera offerent tibi; dixit Saluatori nostro: Ecquid est, ô Dilecte Cordis mei, quod tibi nunc offeram, cùm nihil dignum habeam maiestate tuâ? Respondit Saluator: Quinque modis praebebis mihi Cor tuum, & gratum mihi munus obtuleris. Primò, illud mihi offeres velut arrham desponsa- | |
[pagina 241]
| |
tionis, cum omni fidelitate Cordis tui, incessanter me deprecans, vt igne amoris mei consumam quidquid per infidelitatem deliqueris. Secundò, offeres mihi velut murenulam auream, aut amatorium monile, cum internâ abnegatione omnium voluptatum huius mundi; quae Cor tuum occupare vellent. Tertiò, Cor tuum velut Diadema mihi offeres, cum omni honore, qui tibi siue in hoc, siue in altero saeculo obtingere posset; vt ego solus sim gloria & corona tua. Quartò, mihi offeres instar phialae, ex qua ipse meam bibam dulcedinem. Quintò, mihi offeres vas electum, in quo meipsum reficiam. Ita Mechtildem suam erudiuit Dominus. Sancta Gertrudis verò hanc, offerendi Domino Cor, formulam tradidit, quâ ipsa saepiùs vti consueuerat:
Ecce Domine, Cor meum abstractum ab omniGa naar margenoot+
Creaturâ, integrâ voluntate offero tibi; orans
Vt abluas illud in vituosâ aqua sanctissimi
Lateris tui; & decentissimè exornes illud,
In pretioso Sanguine dulcissimi Cordis rui,
Ac tibi conuenientissimè coapres illud, in
Aromatico vapore diuini amoris tui.
Pulchrum quoque & venustum est carmen, quo pius & Religiosus Poeta Bernardus Bauhusius, Cor suum vni | |
[pagina 242]
| |
Christo dedicat, quod asscribere non verebor:
Ga naar margenoot+Pallentes violas, immortalesque amaranthos,
Et calthae aureolas, Phoebisequasq́ue comas,
Reginasq́ue , rosas, & florum, lilia, Reges,
Albaq́ue , narcissi, flauaq́ue texta croci;
Iridaq́ue & nardum, ferrugineumq́ue hyacinthum,
Et quidquid florum denique Chloris habet,
Christe, tibi pleno meditabar fundere cornu,
Veris opes volucres, deliciasq́ue breues:
Iamq́ue ardens ibam totum tibi spargere Maium
Purpureum, prasinum, coccineum, croceum;
Nam Maij omnigenae plumae, omnigeniq́ue colores,
Et multa in gremio floreamessis erat.
Hanc mihi sed subitò vertisti in pectore mentem,
Et visus tacitâ es sic mihi voce loqui:
Mitte rosas manibus vates mens; altera dona
Poscimus; haec olim Panq́ue , Palesq́ue tulit.
Altera dona Deo vero, sunt altera serta;
Non faciunt capiti talia serta meo.
Cor peto; Io dabitur, dabitur Cor dulcis Iesv!
Mille darem, Iesv, si mihi mille forent.
Eia Cor, egredere: an clausa est via? pectora rumpe,
Rumpe moras, rumpe & viscera, & egredere.
Egreditur. Salue, ô Animae pars optima nostrae!
Vitae delicium, principiumq́ue meae!
Corcvlvm, io gaude, iam felecissima fies
Victima, Tergemino tota litanda Deo.
Ergo nunc viola, i, melior violâ hoc mihi Cor est:
| |
[pagina 243]
| |
I amaranthe, mihi hoc Cor amaranthus erit.
Puniceae ite rosae, melior rosa nam mihi Cor est:
Lilium i, melius liliolum Cor erit.
I narcisse, mihi melior narcissus erit Cor:
I hyacinthe, mihi hoc Cor hyacinthus erit.
I croce, cum nardo, calthaeq́ue ac irides ite,
Cor mihi caltha, crocus, nardus, & iris erit.
Corcvlvm, io Iesv, sume hoc, mi dulcis Iesv;
Deq́ue haustum latere hoc in latus abde tuum.
Viuo ego, non ego iam, viuit Nazareius in me:
Ille mihi solus Corove, animamq́ue facit.
Et vos Adamidae, vos, ô! mecum pia Christo
Corda date. O, qui dat, quàm sine Corde sapit!
| |
[pagina 244]
| |
CORDIS SACRIFICIVM.
Sacrificium Deo, spiritus contribulatus. Psal. 50. 19.
Non vituli caesiue Deo placet hostia tauri:
COR mihi qui dedit, hic COR sibi poscit amor
16. | |
[pagina 245]
| |
Lectio XVI.
| |
[pagina 246]
| |
rarumq́ue animantium primogenita, vtGa naar margenoot+ illa sibi offerri praecipiat? Numquid Deo cura est, de bobus? ait Sanctus Paulus.Ga naar margenoot+ Quin & ipse Deus: Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Cur ergo omnia illa primogenita Deo offerentur? Cur illa iure perpetuo vult esse sua? Si omnium legalium differentias hostiarum, vnâ Corporis & Sanguinis Iesv Christi Filij sui oblatione consummauit, quid adhuc primogenitorum victimas exquirit? Aliud ergo hîc sub litterae cortice latet mysterium, aliaq́ue à nobis primogenita Deus per haec verba exigit. Spirituale est primogenitum, quod hîc Deus postulat; nempe Cor nostrum: illud enim ante alia membra primò formatur, & ab Aristotele primum viuens, & vltimum moriens nuncupatur. Hoc gratum Domino sacrificium, quodq́ue prae omnibusGa naar margenoot+ aliis illi placet. Hoc mysticè in Abrahae Patriarchae nostri sacrificio adumbratum,Ga naar margenoot+ teste Augustino, fuit. Quod Abraham illi dictum est, da mihi vnicum dilectum filium; idipsum dicit tibi Sapientia: Da mihi fili Cor tuum: ipsum est Dilectus & vnicus filius tuus. Quid metuis offerre Cor tuum? offer sacrifi-
| |
[pagina 247]
| |
cium, contritionem Cordis Domino Deo tuo, & dicei cum Propheta: Holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo Spiritus contribulatus, Cor contritumGa naar margenoot+ & humiliatum Deus non spernit. Nihil metuas, tali sacrificio oblato; & illi acceptum erit, & quod obtuleris, integrum tibi permanebit.
Agnouit idipsum & Prudentius, qui Abrahae sacrificio nos instrui docet, vt ea quae nobis sunt gratissima, Deo offeramus. Sic autem ait:
Senex fidelis prima credendi via estGa naar margenoot+
Abram, beati seminis serus Pater,
Adiecta cuius nomen auxit syllaba,
Senile pignus qui dicauit victimae:
Docens ad aram cùm litare quis velit,
Quod dulce Cordi est, quod pium, quod vnicum,
Deo libenter offerendum credito.
Sed nil Cordi gratius est, quàm ipsum sibimet Cor; vnde amantes, Personas eas quas nimio amore depereunt, suum Corcvlvm, Animae suae dimidium vocare soliti sunt, id insinuantes tam illas sibi charas esse, quàm proprium Cor. Si igitur id quod maximè diligimus, Deo offerendum est, nihil dignius illi offerri potest Corde nostro. | |
[pagina 248]
| |
Considera Secvndo, Quâ de causâ Cor Deo sacrificari debeat. Israëlitae enim illi ideò iubebantur primogenita sua offerre, vt haberent iugem memoriam liberationisGa naar margenoot+ suae ex AEgypto. Hanc enim effecit & procurauit Deus per caedem primogenitorum totius AEgypti. Quia ergo tunc cecîdit Deus primogenita Aegypti; vt Hebraeos, quasi primogenitos suos inde liberaret; & quia tunc intacta seruauit primogenita Hebraeorum habitantium in AEgypto: hinc indictâ lege cadem sibi offerri, ac quasi sua, & à se conseruata sibi reddi depoposcit: sed haec in figura contigerunt eis. Nos verò de AEgypto huius mundi, de domo seruitutis, & manuGa naar margenoot+ inimicorum nostrorum per Christum liberati, maiori iure illi primogenita nostra debemus. Ille enim non primogenita AEgypti pro nobis occidit; sed ipse Vnigenitus Dei Patris, primogenitus Virginis Matris, pro nobis immolatus est. Quantis igitur titulis hostiam Cordis nostri sibi vendicat! Aduerte porrò mystici huius sacrificij quemlibet Sacerdotem esse, magnos, paruos, nobiles, ignobiles, diuites, pauperes, Ecclesiasticos, saeculares, feminas, viros. Quodnam verò huius sacrificij Altare? munda conscientia. Quae | |
[pagina 249]
| |
victima? Cor contritum, Spiritus contribulatus, eadem enim haec multorum sensu sunt. Quis culter, quo victima excoriatur? scrutinium Cordis, dolor Animi, confitens lingua. Quis ignis, hostiam absumens? ille, scilicet, quem Filius hominisGa naar margenoot+ venit mittere in terram, & voluit vehementer accendi; diuina, inquam, charitas, quae totum sacrificium exurit. Quae verò huius ignis ligna? attenta bonitatis Dei, & diuinorum beneficiorum consideratio, ex quâ diuinae charitatis flamma indesinenter accenditur; hinc scriptum est: Ignis in Altari semper ardebit,Ga naar margenoot+ quem nutriet Sacerdos, subiiciens ligna manè per singulos dies. Debet enim fidelis quisque (air Gregorius) ne in eoGa naar margenoot+ charitatis flamma deficiat, in excitationem amoris, exempla Patrum, vel praecepta Dominica ministrare. Congruitq́ue hoc fieri manè, quia prima diei pars est. Postpositis ergo cogitationibus vitae praesentis, hoc priori loco quisque fidelium cogitet, vt quibus valeat nisibus, studium charitatis inflammet, atque ita succendatur sacrificium Cordis sui. Considera Tertio, Neminem ab hoc sacrificio excusari posse, quia vt rectè S. Dauid ait: In me sunt Deus votaGa naar margenoot+ | |
[pagina 250]
| |
tua, quae reddam laudationes tibi. Ac si aperte dicat, inquit idem Gregorius:Ga naar margenoot+ Etsi exteriùs munera offerenda non habeo, intra memetipsum tamen inuenio, quod in ara tuae laudis impono; quia qui nostrâ datione non pasceris, oblatione Cordis meliùs placaris. Ante Dei oculos numquam est vacua manus à munere, si fuerit arca Cordis repleta bonâGa naar margenoot+ voluntate. De Cordis igitur arcâ, ait Augustinus, profer laudis incensum, de cellario bonae conscientiae profer sacrificium fidei, quidquid profers accende charitate. In te sint vota, quae reddasGa naar margenoot+ laudes Deo. Idemq́ue alibi: Si congerêris offerre Domino tuo sacrificium gratum illi & acceptum, sicut anteà vouebantur sacrificia in vmbrâ futurorum; fortè non inuenires in grege tuo placitum taurum, in capris hircum, arae Domini dignum, nec in ouili tuo arietem dignum ad victimam Domino tuo: & non inueniens satageres quid faceres, & diceres fortè Deo, volui, & non habui. Numquid potes de laude dicere; volui, & non habui? ipsum voluisse, laudasse est. Non enim verba à te quaerit Deus,Ga naar margenoot+ sed Cor. Eum potes ore confitere ad salutem: cùm non potes Corde crede ad iu- | |
[pagina 251]
| |
stitiam. Corde laudas, Corde benedicis, Corde in aram conscientiae victimas sacras imponis; & respondetur tibi: Pax inGa naar margenoot+ terra hominibus bonae voluntatis. HabebatGa naar margenoot+ hoc sacrificium laudis Zacchaeus in patrimonio suo, habebat vidua in saccello suo, habebat, nescio quis hospes in dolio suo. Sed nec illo caruit Sanctus Iob. dumGa naar margenoot+ omnibus caruit. Quidquid facultatum habueratGa naar margenoot+ diabolus ademit, abstulit. Hereditatem, interfecit filios, ablatis omnibus solus remansit Iob. Sed in illo errant vota laudis, quae redderet Deo, in illo planè erant. Arcam sancti Cordis sui fur diabolus non inuaserat, plenus erat vnde sacrificaret. Audi quae habebat, audi quae protulit: Dominus dedit, DominusGa naar margenoot+ abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. O diuitiae interiores, quò fur non accedit! Has igitur Dominus requirit: has ei lubens offer. Considera Qvarto, Nullum prorsus esse sacrificium, quo diuina illa Maiestas magis placatur, quàm sacrificium Cordis. Apud homines enim (vt BernardusGa naar margenoot+ ait) Cor ex verbis; apud Deum verò verba pensantur ex Corde. Et Gregorius: DeusGa naar margenoot+ non attendit verba deprecantis, sed Cor | |
[pagina 252]
| |
orantis. Ex hoc metitur, & aestimat bona nostra, quae etiamsi parua fuerint, magna erunt, si ex magno Cordis affectu procedant. Quare idem Gregorius rectissimèGa naar margenoot+ inquit: Cor Dominus, non substantiam pensat; nec perpendit quantum in eius sacrificio, sed ex quanto proferatur. Cor est quod Deum nobis propitium reddit, flectit, & quodammodo ad nos inclinat. Nam vt benè quidam cecinit: Ga naar margenoot+ Virga recens, Zephyris, neruo curuabitur arcus, Igne chalybs, adamas sanguine, Corde Deus. Cur verò ita ei prae omnibus Cor placet? quia nimirùm bonam voluntatem significat: vel potiùs ipsum nihil aliud est, quàmGa naar margenoot+ bona & prompta voluntas. Magis autem, Philosopho teste, eligenda est voluntas sine actione, quàm actio sine bona voluntate. Quod Iuculentiùs Poëta effatus est, dicens:
Ga naar margenoot+ Vt desint vires, tamen est laudanda voluntas:
Hac ego contentos, auguror esse, Deos.
Haec facit vt veniat pauper quoq́ue gratus ad aram,
Et placeat caeso, non minus agna, boue.
Quàm placuit Deo sine externo opere seriaGa naar margenoot+ voluntas Abrahami, dum filium suum Isaac immolare voluit? ex quo hoc consecutus est, vt ex semine eius Christus nasceretur. Promptâ igitur voluntate Cor | |
[pagina 253]
| |
tuum mystico Altari conscientiae tuae impone, vt in eo igne charitatis succensum, instar holocausti Deo offeratur in odorem suauitatis. Ora quoque cum Azariâ,Ga naar margenoot+ vt possis inuenire misericordiam, & in Animo contrito, & Spiritu humilitatis Cor tuum suscipiatur. Ora, inquam, & dic: Sicut in holocausto arietum & taurorum, & sicut in millibus agnorum pinguium; sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, vt placeat tibi: quoniam non est confusio confidentibus in te. | |
[pagina 254]
| |
Cordis Ponderatio.
Appendit CORDA Dominus. prouerb. 21. 2.
Quod mihi donasti magno pro munere, non est,
Si neget hoc, iusti ponderis aequa bilanx.
17. | |
[pagina 255]
| |
Lectio XVII.
| |
[pagina 256]
| |
vocatur: quòd non tantùm internas Cordis cogitationes penitus inspiciat; sed etiam appendat, libret, & leuésne sint, an graues, lance suae aestimationis expendat.Ga naar margenoot+ Hinc rursus dicitur: Pondus & slatera iudicia Domini sunt; qui in bilance iudicat operum nostrorum integritatem; atque hoc iudicium iustissimum est, quia à suo aequilibrio numquam deflectit. Seriò prorsus optabat Sanctus Iob ad hanc trutinamGa naar margenoot+ examinari, cùm diceret: Appendat me Deus in staterâ iustâ, & videat simplicitatem meam. Atque alibi ita loquitur:Ga naar margenoot+ Vtinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, & calamitas, quam patior, in staterâ: quasi arena maris, haec grauior appareret. Contrà verò de impioGa naar margenoot+ Baltassar scriptum est: Appensus es in statera, & inuentus es minus habens. Quod idem est, ac si deceret: Appensa sunt in bilance diuinae iustitiae, & examinis, opera tua, bona & mala, ô Baltassar, atque inuentus es habere minus probitatis, & bonorum operum; plurimum verò habere superbiae, crapulae, & iniquitatis: ergo non mereris ampliùs regnare, nec viuere. Diligenter igitur attende, ô pia Anima, ne Cor illud, quod Deo offerre cupis, nimis leue sit, adeoq́ue ab eo reprobetur. | |
[pagina 257]
| |
Considera Secvndo, Non rarò inueniri apud homines pondera duplicia, maius & minus; & stateras iniquas, quibus fraudem fucumq́ue aliis faciant, dum pro arbitrio suo appendunt, prout ipsi volunt: Mendaces enim sunt filij hominum (aitGa naar margenoot+ Psaltes) in stateris, vt decipiant de vanitate in idipsum. Verùm non ita agitur apud iustissimum illum Cordivm scrutatorem, qui non nisi aequâ lance omnia pensat. Statera siquidem dolosa, abominatioGa naar margenoot+ est apud Dominum; pondus aequum, voluntas eius. Hinc fit, vt multa hominibus bona ac recta videantur, quae tamen si ad diuinitatis stateram librentur, reproba apparebunt: Omnis via viri recta sibi videtur,Ga naar margenoot+ ait Sapiens, appendit autem Corda Dominus. Qualecumque enim opus sit in externâ apparentiâ, & hominum aestimatione, Deus illud non ex opere, sed ex Corde & affectu, à quo prodit, pensat. Atque ideò cùm Cain & Abel ei sacrificiaGa naar margenoot+ offerrent, seribitur, respexisse ad Abel, & ad munere eius. Notat verò Gregorius, cur primò dicatur DeusGa naar margenoot+ respexisse ad Abel, quàm ad munera eius: Quia omne quod datur Deo, ex dantis mente pensatur. Idcircò non Abel ex muneribus, sed ex Abel munera oblata pla- | |
[pagina 258]
| |
cuerunt. Ex dantis quippe Corde, idGa naar margenoot+ quod datur accipitur. AEra duo minuta Hebraeae viduae quantilli pretij credebantur, ad illam argenti molem, quae à Pharisaeis iactabatur? & tamen hanc illa longè superabant: vnde ipsius veritatis eloquioGa naar margenoot+ ita commendatur: Verè dico vobis, quia vidua haec pauper plusquam omnes misit. Quare autem plus misit?Ga naar margenoot+ quia de penuriâ suâ, omnia quae habuit misit, quia promptiori Animo, & alacriori voluntate duo minuta dedit. QuareGa naar margenoot+ de ea ita Cyprianus: Dominus non de patrimonio, sed de Animo opus eius examinans, & considerans non quantum, sed ex quanto dedisset, dixit: Vidua ista plus omnibus misit in dona Dei. Nihil enim Deo offertur ditius bonâ voluntate, quam etiam pauperes & inopes exhibere possunt. Haec verò cui deest, quantumuis magna offerat, Deo minimè grata erunt; quia videlicet iusti ponderis non sunt. Magna in oculis hominum videbantur opera Sardicensis Episcopi, non tamen ita erant in oculis Dei; vnde ApocalypticusGa naar margenoot+ Angelus ei ait: Non inuenio opera tua plena coram Deo. Appareant illa hominibus splendida, habeas nomen quod viuas, non tamen mensuram iustam imple- | |
[pagina 259]
| |
sti, quia mortuus es. Adimple ergo ea quae adhuc desunt. Pone ergo, ô Anima mea, Cor tuum in Dei statera, vt quantum tibi ad veram iustitiam etiamnum desit liquidò cognoscas: dic cum Sancto Augustino: Domine ante te est omne desideriumGa naar margenoot+ meum, ante te tota cogitatio mea. Tu omnium Spirituum ponderator, & vtrùm radix sit dulcis an amara, de qua foris pulchra folia emittuntur, tu Iudex interiùs meliùs nosti, & perscrutaris. Considera Tertio, Quódnam sit pondus, ad quod Cor tuum in staterâ expendi debeat: de eo autem ita in veteri lege olim Deus edixit: Omnis aestimatio,Ga naar margenoot+ siclo sanctuarij ponderabitur. Sola enim santcuarij pondera fallaciarum erant expertia. Hinc oblationes, quas PrincipesGa naar margenoot+ Israël, & capita familiarum Domino optulerunt, semper expensa scribuntur iuxta pondus sanctuarij; quasi ingratum Domino foret, aut ab integritate deficeret, quod huius ponderis mensuram non aequaret. Quísnam verò siclus sanctuarij, nisi ipsum Cor Dei nostri, iuxta quod perfectio Cordis nostri exigi debet? Hinc optabat Salomon, vt Cor populi sui esset perfectumGa naar margenoot+ cum Domino Deo, & ambularet | |
[pagina 260]
| |
in decretis eius. Ita Cor Asa scribitur perfectum fuisse cum Domino cunctis diebusGa naar margenoot+ suis. De Abiâ verò contrà asseritur: Nec erat Cor eius perfectum cum Domino Deo suo, sicut Cor Dauid patris eius. Sed quae erat perfectio Cordis Dauid? quod pondus in altera bilance positum fuit, ex quo perfectio Dauidici Cordis colligi deberet? non aliud sanè quàm Cor ipsiusGa naar margenoot+ Dei. De eo enim scriptum est: Quaesiuit sibi Dominus virum iuxta Cor suum. Hinc ergo deducitur illud Cor perfectum esse cum Domino, quod est iuxta Cor Domini; siue secundùm mensuram & aequalitatem (quo ad ea homini est possibilis) Cordis diuini. Quid autem est quod Cor nostrum maximè demonstret diuino Cordi esse conforme, nisi recta intentio? Deus enim rectus est, & diligit eos qui recto sunt Corde. Praua, & distorta intentio à diuino Corde dissidet; nec aequâ lance cum eo componi potest: haec si operi admiscetur, reprobum est munus quod Deo offertur. Quod enimGa naar margenoot+ est Corpus sine vita (ait Richardus de Sancto Victore) hoc est opus sine intentione bonâ. Quaelibet actio quamuis bona videatur, tamen quasi mortua iudicatur, si non per intentionem bonam animatur. Noue- | |
[pagina 261]
| |
rat hanc S. Dauid Deo cum primis charam & acceptam esse; ideoq́ue dicebat: Holocausta medullata offeram tibi. NonGa naar margenoot+ est Deo gratius holocaustum Corde nostro: verumtamen si medullâ careat, iam acceptum non erit Deo. Medulla autem haec est interior Cordis nostri intentio. Nihil enim, vt Augustinus ait, interiusGa naar margenoot+ medullis nostris. Interiora ossa sunt carne, medullae interiores sunt ipsis ossibus. Quisquis ergo in superficie colit Deum, magis placere vult hominibus. Aliud autem intus sentiens, non offert holocausta medullarum, cuius autem medullam inspicit, ipsum totum accipit. Illa igitur opera medullata sunt holocausta, quibus voluntas, seu intentio bona inest: nullo modo vult Deus ossa exsucca, arida, emedullata. Reperias multos qui frequenter orent, Sacris etiam intersint, non rarò inediâ se macerent, stipem dent, sed, heu quàm nihil medullae inest his operibus! sunt haec quidem velut candida, nitidaq́ue ossa; sed deest medulla, Spiritus, recta intentio, pius affectus, qui haec opera subuehat ad Deum. Rectè proinde monet GregoriusGa naar margenoot+ vt omne bonum quod agitur per intentionem, semper ad caelestia leuetur. Hanc enim velut medullam sacrificij sui Deus | |
[pagina 262]
| |
Ga naar margenoot+ ante omnia requirit; cuius sermo viuus & efficax, & penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingit vsque ad diuisionem Animae ac Spiritus, compagum quoque ac medullarum, & discretor cogitationum & intentionum Cordis. Considera Qvarto, Vt Cordis tui sacrificium, & munus non abiiciatur à Deo, tamquam leuioris ponderis, non satis esse, si ei hoc ecaminandum committas; sed consultissimum omninò iudicari, vt ipse ad trutinam respicias, & integritatem Cordis tui priùs ad lancem expendas, quàm illud Domino Deo tuo offeras. Nam vt rectè BasiliusGa naar margenoot+ inquit: Cuilibet nostrûm statera à Conditore omnium apparata, per quam rerum naturam possit probè discernere. Posui ante faciem tuam vitam & mortem, bonum & malum, duas inter se contrarias naturas, has tu examina, & diligenter expende, quid vtilius sit. Tibi namque propria datur libra, quae sufficiens discrimen boni & mali demonstrat; corporea namque pondera in librae lancibus probamus: quae verò ad instituendam vitam eligenda veniunt, per liberum Arbitrium decernimus, quòd momentum aequale ad vtrumlibet possis cape- | |
[pagina 263]
| |
re. In liberi ergo Arbitrij libra rectam constitue intentionem, sinistram verò & praeposteram longiùs abiice. Recta veròGa naar margenoot+ intentio haec est, quae bonum finem in operando respicit; hic autem vt varius esse potest, ita multiplex quoque est intentio bona. Primò enim, occurit intentio seruorum, qui ex timore seruili, ne in aeternum puniantur, Dei mandata custodiunt. Secunda intentio, Mercenariorum est, qui inclinant Cor suumGa naar margenoot+ ad faciendas iustificationes Domini, propter retributionem. Tertia intentio, filiorum est, qui Deo obsequuntur, vt ei placeant, & quia illi, quem verâ charitate diligunt, displicere formidant. Haec autem tres rursum habet gradus: quorum primus, intentio recta dicitur; quae opera non solùm bona, sed etiam media, siue indifferentia purè facit ex amore Dei, vt ipsi placeant. In secundo gradu, simplex intentio ponitur, quâ quis Deo placere, eumq́ue honorare intendit, & in omnibus quae agit Deo, intellectu & affectu inhaerere nititur, eumq́ue prouidetGa naar margenoot+ in conspectu suo semper. Tertius gradus, intentionem Deiformem complectitur, quâ homo ita in Deum fertur, vt non magis consolationem, quàm desolatio- | |
[pagina 264]
| |
nem; non magis prospera, quàm aduersa; non magis honorem, quàm infamiam requirat. Aspira, Anima mea, gradatim ad hanc perfectionem intentionis, vt ita Cor tuum in diuina lance appensum, inueniatur integri & iusti ponderis, iuxta pondus sanctuarij, Cor videlicet Dilecti tui. | |
[pagina 266]
| |
Cordis Probatio.
Sicut igne probatur argentum, et aurum camino ita CORDA probat Dominus. prouerb. 17. 3.
Cor, rutilo, dilecta, tuum pretiosius auro,
Impuram scoriam si prius ignis edat.
18. | |
[pagina 267]
| |
Lectio XVIII.
| |
[pagina 268]
| |
argentum, aes publicum quid indat, néveGa naar margenoot+ immisceat. Et expressiùs lege Corneliâ, vt qui in aurum vitij quid addiderit, qui argenteos nummos adulterinos conflauerit, falsi crimine teneatur. Inde aerosa pecunia dicitur, quae multum aeris admixtum habet. Argentarius autem, vt auri vel argenti puritatem cognoscat, illud in igne conflat. Illud porrò officium in Scripturâ sacrâ Deo ipsi tribuitur, qui eo modo hominum Corda probet, & examinet. Ita enim apud Malachiam scribiturGa naar margenoot+ de Christo: Ipse enim quasi ignis conflans, & quasi herba fullonum: & sedebit conflans & emundans argentum, & purgabit filios Leui, & colabit eos quasi aurum, & quasi argentum. Ignis autem, in quo Deus hominum Corda probat, ex communi Patrum, & sacrae Scripturae sensu, est tribulatio, siue humiliatio. Vnde Ecclesiastici secundo, dicitur:Ga naar margenoot+ In igne probatur argentum, homines verò receptibiles in camino humiliationis. EtGa naar margenoot+ Sapientiae tertio, de Iustis scribitur: In paucis vexati, in multis benè disponentur: quoniam Deus tentauit eos, & inuenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornace probauit illos. Disce ergo, ô Anima mea, aduersa non timere, aut illis immenenti- | |
[pagina 269]
| |
bus, nimio Animo contrahi; haec enim qualis sis probabunt. Considera Secvndo, Sicut ignis liquando aurum ab eo separat alia metalla, ostenditq́ue an etiam verum aurum sit: ita etiam tribulatio ostendit probúmne, an reprobum sit Cor nostrum in conspectu Domini; vt per Ezechielem Dominus dicit: Eò quòd versi estis omnes in scoriam,Ga naar margenoot+ proptereà ecce ego congregabo vos in medio Ierusalem, congregatione argenti, & aeris, & stanni, & ferri, & plumbi in medio fornacis, vt succendam in eâ ignem ad conflandum. Quod eleganter exponens Gregorius, ait: Purgare eos per ignemGa naar margenoot+ tribulationis volui, & argentum illos vel aurum fieri quaesiui; sed in fornace mihi in aes, strannum, & ferrum, & plumbum versi sunt: quia non ad virtutem, sed ad vitia etiam in tribulatione proruperunt. AEs quippe dum percutitur, ampliùs metallis ceteris sonitum reddit. Qui igitur in percussione positus, erumpit ad sonitum murmurationis, in aes versus est in medio fornacis. Stannum verò, cùm ex arte componitur, argenti speciem mentitur. Qui verò simulationis vitio non caret in tribulatione, stannum factus est in fornace. Ferro autem vtitur, qui vitae | |
[pagina 270]
| |
proximi insidiatur. Ferrum itaque in fornace est, qui nocendi malitiam non amittit in tribulatione. Plumbum quoque ceteris metallis est grauius. In fornace ergo plumbum inuenitur, qui sic peccati sui pondere premitur, vt etiam in tribulatione positus, à terrenis desideriis non leuetur.Ga naar margenoot+ Hinc rursum scriptum est: Multo labore sudatum est, & non exiuit de ea nimia rubigo eius, neque per ignem. Ignem quippe nobis tribulationis admouet, vt in nobis rubiginem vitiorum purget: sed nec per ignem rubiginem amittimus, quando & inter flagella vitio non caremus. Hinc Propheta iterùmGa naar margenoot+ dicit: Frustrà conflauit conflator, malitiae eorum non sunt consumptae, argentum reprobum vocate eos. Tribulatio ergo instruet te, an sis plumbum, ferrum, stannum, aes; an verò argentum, an purum aurum: qualis erat S. Dauid, qui de fornaceGa naar margenoot+ probationis egressus, dicebat: Probasti Cor meum, & visitasti nocte: igne me examinasti, & non est inuenta in meGa naar margenoot+ iniquitas. Et S. Iob: Probauit me quasi aurum, quod per ignem transit. Et AngelusGa naar margenoot+ Tobiae dixit: Quia acceptus eras Deo, necesse fuit vt tentatio probaret te.Ga naar margenoot+ Dic ergo & tu cum Propheta: Proba me | |
[pagina 271]
| |
Domine, & tenta me: vre renes meos & Cor meum. Considera Tertio, In fornace ignis aurum purificari, perfici, ac splendescere. Ad hoc autem admisceri solet argento purgando plumbum, vt ex Ieremia patet: Defecit sufflatorium, in igneGa naar margenoot+ consumptum est plumbum, frustrà conflauit conflator. Plumbum, ait Mathiolus,Ga naar margenoot+ miscetur conflationi, quia plumbi adminiculo faciliùs metalla igni cedunt. Eodem hoc modo sicut igne probaturGa naar margenoot+ argentum, ita Corda probat Dominus. Conflator enim Deus est, ignisGa naar margenoot+ autem tribulatio & tentatio, sufflatorium diaboli instigantis afflatus, qui tentationis ignem accendit, Plumbum, quod maximè graue est, & praeter aliorum metallorum morem, terrae infossum crescit; nouissimae mortis memoriamGa naar margenoot+ & metum significare docet Cyrillus Alexandrinus. Mortis sanè memoria accommodatissima est ad Cor praeseruandum, ne à tribulatione laedatur, sed eâ magis expurgetur. Sicut enim aurum, ait Chrysostomus, in caminoGa naar margenoot+ non laeditur; sic stabilem Animam tribulatio non laedit. Quid operatur caminus? aurum mundat: quid operatur | |
[pagina 272]
| |
tribulatio? tolerantiam, amplioremq́ue patientiam: abscindit enim dissidium, & coadunat Animam, & sobriorem reddit.Ga naar margenoot+ Omne igitur gaudium existimare debet pius homo, cùm in tribulationes varias inciderit, cùm per illas purgetur, & ad virtutis perfectionem magnis passibusGa naar margenoot+ prouehatur. Marcet sine aduersario virtus. Tunc apparet quanta sit, quantum valeat, polleatq́ue, cùm quidGa naar margenoot+ possit, patientia ostendit. Nempe, vt cocti lateres, nisi vehementi igne coquantur, mox vbi aquam biberint, dissoluuntur, & in minutissimas micas abeunt; igne autem, quo consumendi viderentur, & in cineres redigendi, ita roborantur & obdurescunt, vt nullâ aquâ dissolui queant, fiantq́ue ad aedificia aptissimi: ita omninò Iusti, quos ingentes tribulationes frangere, & è statu mentis dimouere posse cuipiam videbantur, ex eisdem tantum Animi robur, fortitudinemq́ue tantam concipiunt & acquirunt, vt nullis rerum aduersarum fluctibus laedi queant, sed ad aedificium spirituale maximè idonei reddantur, qui viui & electi lapides in eo fiant. Ga naar margenoot+Considera Qvarto, Tametsi graues & multae sint tribulationes iustorum ne- | |
[pagina 273]
| |
cessarium tamen esse, vt inuictâ patientiâ illas sustineant, hac consideratione muniti, quòd nondum omnis scoria â Cordibvs eorum excocta sit. Potest enim,Ga naar margenoot+ Chrysostomo teste, Deus omnia grauia hodie soluere; sed donec nos purgatos videat, donec videat factam conuersionem, & poenitentiam sirmam, & inconcussam, non dissoluit tribulationem. Etenim Aurifex, donec aurum benè purgatum videt, de conflatorio non extrahit: sic & Deus non abducit tribulationem, donec nos penitus emundauerit. Et S. Augustinus: Numquid lucetGa naar margenoot+ aurum in fornace Aurificis? in monili lucebit, patiatur ergo fornacem vt purgatum à sordibus veniat ad lucem. Fornax mundus, palea iniqui, aurum iusti, ignis tribulatio, Aurifex Deus; quod vult Autifex facio, vbi me ponit tolero. Iubeor ego tolerare, nouit ille purgare, ardeat licet palea ad incendendum me, illa in cinerem vertitur, ego sordibus careo. Quinimmò Cassianus docet, viros sanctissimosGa naar margenoot+ magnis infirmitatibus traditos, pro leuissimis quibusque delictis; cùm in illis, ne tenuissimum quidem naeuum in die ludicij inueniri patiatur diuina clementia, omnem Cordis corum | |
[pagina 274]
| |
scoriam excoquens in praesenti, vt eos, tamquam aurum vel argentum ignitum, ad illam perpetuitatem, nullâ indigentes poenaliGa naar margenoot+ purgatione, transmittat. Et excoquam, inquit, ad purum scoriam tuam: & auseram omne stannum tuum, & post hoc vocaberis ciuitas iusti, vrbs fidelis. Sed & Augustinus:Ga naar margenoot+ Sic etiam, inquit, de puro argento sordidatur aurum, si admiscetur illi: sordescit enim aliquid cùm inferiori miscetur naturae, quamuis in suo genere non sordidae. Sic Animus noster quibusdam sordescit, quae etsi ex suo genere munda sint, tamen inferiora sunt; atque in his etiam expurgandis igne opus est. Saepè enim accidit, vt Deus hominem in labores, molestias, & tribulationes, quasi in ignem coniiciat, vt Animum eius à quibusdam infimis rebus minimè malis, aut turpibus secernat, & ad meliora traducat. Noli ergo abhorrere tribulationem, quae tantum Cordi tuo bonum affert. Consider Qvinto, Quemadmodum aurum etsi durissimum, virtute ignis molle & flexile redditur; vt Aurifabri malleo in certam formam, verbi gratia, calicis, thuribuli, candelabri, phialae, & crateris, efformati queat, immò etiam in laminas tenuissimas, & subtilissima fila subinde | |
[pagina 275]
| |
producatur: ita quoque Cor hominis iusti in camino tribulationis excoctum, & multis velut malleorum ictibus crebrò contusum, magis ac magis dilatatur, vt à Deo optimo Artifice in omnem formam, iuxta sanctissimum eius beneplacitum, facilè redigi possit. Docet id Augustinus, explanans illud Psalmi: In tubis ductilibus, & Ga naar margenoot+ voce tubae corneae: Ductiles, ait, tubae, aereae sunt, quae tundendo producunturGa naar margenoot+ Si tundendo, ergo vapulando eritis tubae ductiles in laudem Dei productae. Sic cùm tribulamur, tribulatio, tunsio; profectus, productio est. Quomodo sonuit, & quàm suauiter tuba ductilis, qui in tribulatione percussus, gratias agit! Ecce, inquit fabricator Deus, illam tubam perficere volo: non perficiam, nisi fundam. Malè sonabat antè quàm produceretur. Nunc productus, & facta tuba ductilis, laudes Dei sonabit, quae anteà blasphemias intonuit. Disce ergo, ô Anima, in aduersis & tribulationibus non obmurmurare, non conqueri de Deo; sed magis lauda Deum, quia ex spina quà pungeris, nascitur rosa quà coroneris. Id enim quod in praesenti estGa naar margenoot+ momentaneum, & leue tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. | |
[pagina 276]
| |
Ga naar margenoot+Quinimmò non sunt condignae passiones huius temporis, ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis. Age igitur Anima, quantumuis in camino probationis Cor tuum diutiùs crucietur, gratias Deo age: & cum tribus pueris in fornace ardenti conclusis lauda, glorifica, & benedic Dominum Deum caeli & terrae. Non enim comburetur Cor tuum in medio flammae ardentis, sed purius, illustrius, & gloriosius inde egredietur. | |
[pagina 278]
| |
CORDIS SCRVTINIVM.
Prauum est cor omnium et inscrutabile
Quis cognoscet illud? Ego Dominus
scrutans cor et renes. Jerem. 17. 9.
Solus ego immensam cordis perscrutor abyssum
Nautica quam potis est haud penetrare bolis.
19. | |
[pagina 279]
| |
Lectio XIX.
| |
[pagina 280]
| |
Ga naar margenoot+cogitationes intrant, & exeunt; vt nescian: homines vnde veniant, aut quò vadant. Hoc benè cognouerat qui dicebat: PrauumGa naar margenoot+ est Cor hominis, & inscrutabile: & quis cognoscet illud? Quòd scrutationem non recipit, nec cognitionem Cor hominis, etiam AugustinoGa naar margenoot+ abyssus est. Si profunditas, inquit, est abyssus, putamus quòd Cor hominis abyssus est. Quid enim est profundius hac abysso? loqui homines possunt, videri possunt per operationem membrorum, audiri in sermone, sed cuius cogitatio penetratur? cuius Cor inspicitur? Quid intus gerat, quid intus possit, quid intus agat, quid intus disponat, quid intus velit, quid intus nolit, quis comprehendet? Hinc Philosophus quidam optabat Corda hominum esse vitrea, vt fundus eorum perspici posset; ne quis in illo dolus, vel fraus resideret. EâdemGa naar margenoot+ de causâ Momus, apud Lucianum in Hermotymo, reprehendit Vulcanum; quòd homini non dederit Cor fenestratum, atque perspicuum. S. MachariusGa naar margenoot+ quoque dixit: Cor esse infinitae profunditatis, in quo sint triclinia, cubicula, fores, vestibula: ad quae nulli hominum pateat accessus. Quare latebrae eius, nulli prorsus perspectae sunt. | |
[pagina 281]
| |
Considera Secvndo, Solius Dei esse, intimas Cordis cogitationes pernoscere: omnia enim Corda scrutatur Dominus,Ga naar margenoot+ & vniuersas mentium cogitationes intelligit. Quinque enim habet Deus thesauros absconditos, quos ita sibi soli asseruat, vt eorum clauem nulli alteri vmquam tribuat. Primus est, creatio ex nihilo; quae ita cuiuscumque creaturae potestatem excedit, vt nemini, praeterquam soli Deo, attribui valeat; vnde solus Creator omnium vocatur. Secundus est, gloria & honor; qui ipsi à creaturis debetur, dicente Apostolo:Ga naar margenoot+ Soli Deo honor & gloria. Et ipse Dominus: Gloriam meam alteri non dabo. TertiusGa naar margenoot+ est, iniuriarum vindicta: Mihi vindictam,Ga naar margenoot+ & ego retribuam, dicit Dominus. Quartus, determinatum tempus extremi Iudicij de quo Christus Dominus: De dieGa naar margenoot+ autem illâ & horâ nemo scit, neque Angeli caelorum, cogitationum Cordis cognitio; vnde Deus apud Prophetam ait: Ego Dominus,Ga naar margenoot+ scrutans Cor & renes. Altissimè proinde Cordi nostro imprimendum est, Deum penitissimos eius recessus intueri: ideoq́ue nihil cogitatione voluendum, quod oculis omnia inspicientis Dei displicere crediderimus. Quamuis enim Domi- | |
[pagina 282]
| |
nus sit in caelo, in aula sancta sua; tamen, vt ex Prudentio canit Ecclesia,
Speculator astat desuper,
Quid nos diebus omnibus,
Actusq́ue nostros prospicit,
A luce prima in vesperum.
Quantâ verò diligentiâ vel vnius solius hominis actiones contempletur, AugustinusGa naar margenoot+ agnouit; qui ita Deum alloquitur: Sic gressus meos semitasq́ue consideras, & die noctuq́ue super custodiam meam vigilas, omnes semitas meas diligenter notans. Speculator perpetuus, veluti si totius creaturae tuae caeli & terrae oblitus, tantùm me solum consideres, & nihil sit tibi curae de aliis. Neque enim tibi crescit lux incommutabilis visionis tuae, si tantùm vnum aspicias; neque minuitur, si innumera videas, & diuersa. Sed perge vlteriùs, Anima mea, cum eodem Augustino considerare, quàm accurato scrutinio intimaGa naar margenoot+ Cordis tui Deus rimetur. Quicquid (inquit) facio, ante te facio; & illud quicquid est quod facio, meliùs tu vides, quàm ego qui facio. Quicquid enim semper operor, tu pariter semper praesens ades; vtpote perpetuus inspector omnium cogitationum, intentionum, delectationum, & operationum mearum. Et non so- | |
[pagina 283]
| |
lùm intentionem, sed radicis eius medullam intimam disertissimâ tuae lucis veritate colligis, numeras, intueris, & consignas; vt reddas vnicuique, non solùm secundùm opera, vel intentionem, sed etiam secundùm ipsam interiorem absconditam medullam radicis, de qua procedit intentio operantis. Hoc est fortè, quod iam dixisti nobis: Considerabo nouissima eorum. EtGa naar margenoot+ quod de te Domine dicitur: Vniuersorum finem ipse considerat, quniam tu quidem in omnibus, quae agimus, finem intentionis magis, quàm actum operationis attendis. Considera Tertio, Impiam prorsus esse malorum hominum persuasionem, qui vt peccatis suis fraena laxent, fingunt Deo incognita esse abscondita Cordis: & quòd praeuaricantes ab eo non videantur. Hos Isaias vocat profundos Corde: VaeGa naar margenoot+ qui profundi estis Corde, vt à Domino abscondatis consilium: quorum sunt in tenebris opera, & dicunt: Quis videt nos, & quis nouit nos? Pluribus porrò eosdem perstringit Ecclesiasticus: Omnis homo quiGa naar margenoot+ transgreditur lectum suum, contemnens in Animam suam, & dicens: Quis me videt, tenebrae circumdant me, & parietes cooperiunt me, & nemo circumspicit me, | |
[pagina 284]
| |
quem vereor? delictorum meorum non memorabitur Altissimus. Et non intelligit quoniam omnia videt oculus illius, & non cognouit quoniam oculi Domini multò plus lucidiores sunt super Solem, circumspicientes omnes vias hominum, & profundum abyssi, & hominum Corda intuentes in absconditas partes. Domino enim Deo antequam crearentur omnia sunt agnita: sic & post perfectum respicit omnia. Quid luculentiùs dici potuisset? sed ne Ethnicos quidem haec veritas latuit.Ga naar margenoot+ Thales enim Milesius percunctatus, an facta hominum Deos fallerent? Ne cogitata, inquit, vt non solùm manus, sed etiam mentes puras habere de beamus: cùm secretis cogitationibus nostris caeleste Numen adesse credimus. Hinc AEgyptij Deum hieroglyphicis notis adumbrare volentes, oculum pingebant sceptro incumbentem, significantes Deum omnia regere, omnia videre. Oculatior enim est ficto PoëtarumGa naar margenoot+ Argo, & symbolicis illis animalibus, quae plena scribuntur oculis antè & retrò. Ille igitur tam perspicax, intima Cordis penetralia diligentissimis oculis scrutatur, videtq́ue quid in illis lateat. Danda igitur opera est, ne quid irrepat in Cor nostrum, quod vel minimam mali speciem habeat. Saepè | |
[pagina 285]
| |
enim Cor nobis rectum videtur, quod tamen Cordis scrutatori Deo prauum, distortum, & malum iudicatur. Considera Qvarto, Non tantùm Deo perspecta esse opera & cogitationes Cordis humani, sed ea etiam publicè reuelanda in extremo Dei Iudicio: TuncGa naar margenoot+ enim illuminabit abscondita tenebrarum, & manifestabit consilia Cordivm. Tunc fundum Cordis omnibus erit perspicuum; tunc in ipso Corde, quasi in conscriptà scedulà, legetur quidquid homo vmquam fecit, dixit, cogitauit. Tunc, secundùmGa naar margenoot+ Danielem, libri conscientiarum aperientur, scripti non atramento, sed flagitiorum inquinamento, inquit Ambrosius. SedGa naar margenoot+ Basilium de his loquentem audiamus: Quę priùs corpore, quasi veste contecti, minimè habere putabamur, ea nudata se omnium oculis ingerent, nullusq́ue iam vel negationi, vel defensioni erit locus; quando ipsa cernentur opera in suo Auctore conspicua. Non enim confusè, sed singula per partes, vt sese habeant, velut in pictura, noscentur. Et Sanctus Ephrem: Vnusquisque cernetGa naar margenoot+ ante faciem suam exposita opera sua, siue bona illa, siue mala preamisit. Formidabiles libri aperientur, in quibus scripta sunt opera nostra, & actus, & verba, & quae- | |
[pagina 286]
| |
cumque egimus in hac vita; nec solùm actus, sed & cogitationes, & intentionesGa naar margenoot+ Cordis. Quid tunc nobis miseris fiet (ait Chrysostomus) cùm omnia orbi vniuerso palàm facta, in tam aperto, tamq́ue illustri theatro denudata, hominum partim nobis cognitorum, partim incognitorum oculis cognitorum, partim inconitorum oculis subiicientur? Vnusquisque, cum Ambrosio,Ga naar margenoot+ dicere posset: Vae mihi, quia latere cupio, & latere non possum! quomodo enim latebo, qui inscripta in pectore meo gero meorum indicia peccatorum? Quòd si tum in libro Cordis nostri bona opera descripta inuenire velimus; saragamus modò, vt semper bonas cogitationes in Corde foueamus, immò Deum, Cordis scrutatorem, supplices inuocemus, vt semperGa naar margenoot+ rationabilia meditantes, eo inspirante, cogitemus quae recta sunt; eodemq́ue gubernante, & illa faciamus. Pro quo hîc subnectitur
Oratio Ecclesiae.
Devs, cui omne Cor patet, & omnis voluntas loquitur, & quem nullum latet secretum; purifica per infusionem Sancti Spiritus, cogitationes Cordis nostri: vt te perfectè diligere, & dignè laudare mereamur. | |
[pagina 288]
| |
CORDIS RECTIFICATIO.
Rectis CORDI Laetitia. Psal. 96. 11.
Ad rectam, persaepe, mei, COR, Cordis, amussim;
Si rectum cupias, exige nata, tuum.
20. | |
[pagina 289]
| |
Lectio XX.
| |
[pagina 290]
| |
Ga naar margenoot+ stentes, neque diffidentes. Et rectum Cor dicitur hominis, qui omnia quae vult Deus, ipse vult. Rectus est enim Deus: & ideò Cor recto adhaerens, tamquam incommutabili regulae, rectum quoque diciturGa naar margenoot+ Distortum verò & prauum Cor vocat, quod non se corrigit ad Deum, &Ga naar margenoot+ Deum vult distorquere ad se. Quomodo distortum lignum, etsi disponas in pauimento aequali, non collocatur, non compaginatur, nec adiungitur; sed semper agitatur & nutat, non quia inaequale est, vbi posuisti; sed quia distortum est quod posuisti: ita & Cor tuum, quàm diu prauum est, & distortum, non potest colliniari rectitudini Dei; & non potest in illo collocari,Ga naar margenoot+ vt haeret illi, & fiat rectum. Qui autem adhaeret Domino, vnus SpiritusGa naar margenoot+ est. Generatio autem praua, quae non direxit Cor suum, non est creditus cum Deo Spiritus eius. De his erat Simon Magus,Ga naar margenoot+ cui Petrus Apostolus dixit: Non est tibi pars, neque sors in sermone isto: Cor enim tuum non est rectum cum Deo. Ibi enim ostendit, quia non potest esse rectum sine Deo. Si ergo subrepserit tibi humana infirmitas, & coeperis aliud velle, quàm Deus vult: videas prauitatem Cordis tui extra regulam; figas illud ad regu- | |
[pagina 291]
| |
lam, & dirigatur in Deum Cor tuum, quod in homine coeperat esse prauum, vt fiat rectum secundùm Deum. Considera Secvndo, Hanc esse in hominibus magnam & vsitatam peruersitatem,Ga naar margenoot+ quia cùm debeant viuere ipsi secundùm voluntatem Dei, Deum volunt viuere secundùm voluntatem suam. Et cùm ipsi nolunt corrigi, illum volunt deprauari: rectum non arbitrantes quod ille vult, sed quod ipsi volunt. VoluntasGa naar margenoot+ Dei est aliquando vt sanus sis: aliquando vt aegrotes. Si quando sanus es, dulcis est voluntas Dei; & quando aegrotas, amara est voluntas Dei: non recto Corde es. Quare? quia non vis voluntatem tuam dirigere ad voluntatem Dei, sed Dei vis curuare ad tuam. Sic agens, eris insulsus puer in domo patris, amans patrem si tibi blanditur; & odio habens, quande te flagellat: quasi non & blandiens, & flagellans hereditatem paret? Quapropter inter rectum Cor, & prauum Cor hoc interest: QuisquisGa naar margenoot+ homo quidquid patitur praeter suam voluntatem, afflictiones, moerores, labores, humiliationes, non tribuit nisi voluntati Dei iustae, non illi dans insipientiam, quòd quasi nesciat quid agat, quia talem | |
[pagina 292]
| |
flagellat, & talibus parcit; ipse est rectus Corde. Peruersi autem Corde sunt, & praui, & distorti, qui omnia quae patiuntur mala, iniquè se pati dicunt, dantes illi iniquitatem, per cuius voluntatem patiuntur: aut quia non audent ei dare iniquitatem, auferunt ei gubernationem. Quia ipse, inquit talis, non potest facere iniquum; iniquum autem est, vt ego patiar, & ille non patiatur: concedo enim vt sim peccator, certè sunt peiores qui laetantur, & ego tribulator: quia ergo hoc iniquum est, vt etiam peiores me laetentur, & ego tribuler, qui aut iustus, aut minus peccator quàm illi sum: & certum est apud me, quia Deus non faciet iniustum. Deus non gubernat res humanas, nec cura est illi de nobis. Ergo praui Corde, id est, distorti Corde, tres habent sententias: aut non est Deus, dixit enim stultus in Corde suo; Non est Deus: aut iniustusGa naar margenoot+ Deus est, cui haec placent, & qui haec facit: aut non gubernat Deus res humanas, nec cura est illi de omnibus. In istis tribus sententiis magna impietas est. Caue ergo Anima, hanc impietatem, ne distorto Corde cum Deo tuo non consentias. Considera Tertio, Quo ad praxim & exercitium huius virtutis, imitari nos | |
[pagina 293]
| |
debere Heliotropium, de quo eleganter Plinius: Heliotropij miraculum, inquit,Ga naar margenoot+ saepiùs diximus, cum Sole circumagentis, etiam nubilo die: tantus sideris amor est. Noctu verò velut eius desiderio contrahit caeruleum florem. Sol noster, voluntasGa naar margenoot+ Dei est, haec nobis non semper extra nubem illucet, serenis turbidi dies miscentur, quos pluuiae, venti, grandines infestant. Nemo Christianorum est, qui non saepiùs sentiat hanc caeli grauitatem & turbulentas tempestates. At nos, instar Heliotropij, cum Sole nostro, cum diuina voluntate, nosipsos circumagamus, diebus etiam nubilis; tantus sit nostri sideris illius amor. Talis fuit Sanctus Iob, qui in mediis aerumnis dicebat: Dominus dedit,Ga naar margenoot+ Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Et: Si bona suscepimus de manuGa naar margenoot+ Dei, mala quare non sustineamus? Ecce rectum Cor, ait Augustinus, namGa naar margenoot+ quia fixum Cor eius erat in Domino, ideò rectum. Quia enim rectus est Deus; quando in illo figis Cor, forma tibi fit, vt sit tibi Cor rectum. Conformauerat se huic formae Sancta Gertrudis, quae grauiGa naar margenoot+ infirmitate detenta, cùm ei Dominus appareret, vnâ manu ferens sanitatem, al- | |
[pagina 294]
| |
terâ infirmitatem, vt vtram mallet, eligeret: illa vtrasque respuens, ac inter vtrasque Domini manus, procedens in feruore Spiritus, accedebat ad Cor illius, ipsus laudabilissimam inquirens voluntatem, ac dicebat: Toto Corde desidero, vt non meam respicias voluntatem; sed tuum in omnibusGa naar margenoot+ beneplacitum circa me perficias. Sed, quod vehementer admireris, Epictetus Ethnicus Philosophus in hoc sensu se fuisse scribit: Appetitum meum, inquit, obedientem prębui Deo: vult ille me febricitare? volo & ipse. Vult me aliquâ re potiri? volo & ipse. Non vult? nolo. Mori me vult? mori igitur volo. Quis adhuc me prohibere potest contra meam sententiam, aut cogere? Vit prudens ita rem considerat, hanc rationem secum init; si Deo se dediderit, se iter tutò confecturum. Quid est istud, dedere se Deo? vt quod ille voluerit, & ipse velit; & quod ille noluerit, & ipse nolit. Quî ergo istud fiet? quomodo fieret aliter, nisi considerandâ Dei voluntateGa naar margenoot+ & administratione. Idemq́ue alibi: Melius, inquit, illud iudico quod Deus vult, quàm quod ego. Adhaereo illi vt Minister & pedissequus: cum illo desidero, cum illo expeto. Denique quod ille vult, idem & ipse volo. Imitemur hanc vocem, vel | |
[pagina 295]
| |
potiùs cum Christo dicamus: Non meaGa naar margenoot+ voluntas, sed tua, ô Deus, fiat. Et meus cibus est, vt faciam voluntatem Dei Patris.Ga naar margenoot+ Considera Qvarto, Quemadmodum in maioribus ciuitatibus, plerumque Horologium quoddam primarium est, ad quod cetera omnia vt plurimum diriguntur: ita prorsus aequissimum est, vt nostra nos horologiola, voluntatem quisque nostram, ad illud supremum, caeleste, magnitudinis infinitae Horologium, hoc est, ad diuinam voluntatem attemperemus. Vt enim Thomas à Kempis ait: Nihil Domine, amatorem tuum,Ga naar margenoot+ & cognitorem beneficiorum tuorum, ita laetificare debet, sicut voluntas tua in eo, & beneplacitum aeternae dispositionis tuae. Nam voluntas tua, & amor honoris tui, omnia excedere debet; & plus eum consolari, magisq́ue placere, quàm omnia beneficia sibi data, vel danda. Idemq́ue Christum ita consulentem inducit: Opta semper, & ora,Ga naar margenoot+ vt voluntas Dei integrè in te siat. Ecce talis homo ingreditur fines pacis & quietis. Quòd si vlteriùs praxim & modum huius conformitatis cum diuinâ voluntate requiras, audi Deum ipsum S. Catha- | |
[pagina 296]
| |
Ga naar margenoot+rinae Senensi ita loquentem: Ad perfectionem si peruenire desideras, tibi est in summâ humilitate perstandum, & ex verâ atque intimâ miseriae & inopiae tuae cognitione, id vnum iugiter, vehementerq́ue affectandum, vt mihi soli pareas, meamq́ue solius voluntatem obserues. Quò autem id praestare queas, necesse est, vt per mentis conceptum, & Animi existimationem, tibi habitaculum circum vndique concameratum, ex solius meae voluntatis materia construas; teq́ue eo includas, & semper inhabites, vt quocumque eas, numquam egrediaris; quocumque prospicias, numquam extra aspicias; sed tuos mentis & Corporis sensus mea semper circumstet voluntas, nec quicquam aliud loquaris, cogites, aut efficias, nisi quod mihi placet, & meae esse voluntatis credas; sisq́ue te quidquid agendum erit, Sanctus Spiritus edocebit. Ga naar margenoot+Considera Qvinto, Quàm bonus Israël Deus his, qui recto sunt Corde! Vt enim taceam immensos fructus diuini huius exercitij, id sanè per illud fideles Dei serui assequuntur, vt maximo in gaudioGa naar margenoot+ perpetuò versentur: Non enim contristabit iustum quidquid acciderit ei.Ga naar margenoot+ Et rectis Corde laetitia. Atque ita San- | |
[pagina 297]
| |
ctus Paulus dicebat: Repletus sum consolatione, Ga naar margenoot+ superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. Quia, vt ait Ambrosius, non frangitur Sapiens doloribus Corporis,Ga naar margenoot+ nec vexatur incommodis; sed etiam in aerumnis beatus manet. Quia non in delectatione Corporis vitae beatitudo, sed in conscientia pura ab omni labe. Haec autem conscientiae securitas, ex eo oritur, quòd voluntas nostra cum Dei voluntate optimè consentiat. Quare Catharina illa Senensis, Virgo sanctissima dicere solebat: Bonae mentis homines esse quàm simillimosGa naar margenoot+ Seruatori nostro, qui, vti beatitudinem Animae in ipsis etiam tormentis numquam amisit; ita nec illos eam perdere: cùm haec consistat in conformatione propriae voluntatis cum diuinâ. Optimè ergo dixit Sanctus Dorotheus: Eum qui diuinamGa naar margenoot+ voluntatem in omnibus sequi conatur, in curru vehi cum omnibus Crucibus ipsi alioqui ferendis; alios qui hanc itineris agendi rationem & compendium ignorant, ponè sequi pedites, & onerosus Cruces aut morosè trahere, aut laboriosè ferre. Itaque expeditus & gaudens homo voluntati Dei conformis, per medias aerumnas ad caelsestem patriam securus pergit: Laetamini ergo in Domino, & exultateGa naar margenoot+ | |
[pagina 298]
| |
iusti: & gloriamini omnes recti Corde. Observet hîc studiosus huius Scholae Discipulus, in omni Oratione, hac resignatione vtendum esse, quam nos Christus Domnius, cùm in horto orans, tùm in Oratione Dominica docuit, praescribens dicendum:Ga naar margenoot+ Fiat voluntas tua, sicut in caelo, & in terra. B. Gertrudis volens omnia Christi membra salutare, trecenties sexagies quinquies dicebat: O benignissime Iesu, fiat voluntas tua, & non mea. Atque hoc Deo sacrificium longè omnium gratissimumGa naar margenoot+ esse intellexit. Narrat Alphonsus Salmeron fuisse hominem, qui Orationis loco, totum ordine Alphabetum recitarit (vtique perplexâ necessitate pressus) & hanc apposuerit clausulam: Domine, iunge tu litteras, & quod tibi magis placet, mihiq́ueGa naar margenoot+ magis expedit, largire. Cùm quidam Fratres, vt Russinus refert, quemadmodum orarent, B. Macharium requisissent, respondit illis dicens: Non sunt nobis necessaria superflua verba, sed extendere tantùm manus, ac dicere debemus: Deus, quomodo vis, & sicut tibi placet, ita fiat. Optimus orandi modus. Nam & Pachomius assiduè precabatur, vt Domini voluntas in omnibus impleretur.
Finis Libri Secvndi. |
|