Schola cordis
(1629)–Benedictus van Haeften– Auteursrechtvrij
[pagina 1]
| ||||||||||||||||
Lectio Prima.
| ||||||||||||||||
[pagina 2]
| ||||||||||||||||
Ga naar margenoot+quàm ipsum Cor nostrum, à quo vitae procedit. Caloris ac spirituum vitalium, sine quibus nec motus, nec sensuum functio obiri potest, officina & scaturigo est Ga naar margenoot+ Cor. Quare Heraclitus, vt asserit Aristoteles sentiebat animam esse calidam exhalationem semper è Corde fluentem. Quam sententiam etiam sacra Scriptura expressit,Ga naar margenoot+ cum ait: Sermo scintilla ad commouendum Cor nostrum, quâ extinctâ cinis erit Corpus nostrum, & Spiritus diffundetur tamquam mollis aër. Quod ita exponit Ianssenius: Vita nostra nihil aliud est, quàm igniculus viuax in Corde nostro, quod cùm mouetur à se emittit iaculaturq́ue scintillas, (verba scilicet quae loquimur) & sumum, nempe spirationem: non secus atque ignis motus eadem euomit. Proinde quemadmodum ignis, cùm scintillae deficiunt, redigitur in cineres: ita vbi desinit in nobis sermo, & Cordis motus; Corpus etiam nostrum in cinerem abit. Totius igitur Corporis conseruatio à Corde pendet. Sed & in Anima eodem modo agitur: habet enim ipsa spirituale quod dam Cor à quo ipsius vita, non minus quàm CorporisGa naar margenoot+ à Corde materiali procedit. Nam Spiritus Sanctus diuini caloris officinam in Corde nostro constituit; vnde ait | ||||||||||||||||
[pagina 3]
| ||||||||||||||||
Apostolus: Charitas Dei diffusa est inGa naar margenoot+Cordibvs nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. Ex hoc autem fonte in omnes humanas actiones deriuatur calor spiritualis; qui tamquam scintilla quaedam emicat in verbis, in factis, in cogitationibus. Extincta verò charitatis scintillâ. Anima prorsus friget, & omnes actiones viuaci calore destituuntur; itaque Anima ipsa, laefo eius Corde, vitâ gratiae priuatur. Quare quod in caelestibus illis orbibus est primum mobile; quod in vniuerso hoc, Sol; quod in plantis, radix quod in circulo, centrum; quod in Paradiso fuit fonsGa naar margenoot+ ille qui irrigabat vniuersam faciem terrae; hoc in homine est Cor, à quo omnis lux, omnis calor, omnis motus, omniumq́ue operationum principium in reliqua membra deriuatur. Ex quibus liquidò iam apparere potest quàm necessaria sit huius Scholae Doctrina; quae omnia illa tradit, & explicat; quibus Cordis vita conseruari, & custodiri queat. Hinc quale vniuscuiusque Cor est, talis & ipse est. Superbus, Cor habet elatum; Humilis, depressum; Durus, lapideum; Compatiens, emollitum; Benignus, mansuetum. Qui fraudes dolosq́ue meditatur, duplici Corde est: Sincerus & verax, simplici. Ambi- | ||||||||||||||||
[pagina 4]
| ||||||||||||||||
tiosi Cor vanum est; Voluptuarij graue: deniq; in brutum homo migrat, si ei Cor bruti inseratur; Pecus in hominem transit, si ei Cor humanum addatur. Optimo id exemplo sacra confirmat Scriptura: Nabuchodonosorem regem voluit Deus fieri beftiam, & inter illas velut vnam ex illisGa naar margenoot+ agere, ideòque iussit: Cor eius ab humano commutetur, & Cor ferae detur ei. Sed voluit bonus Deus vt haec bestia denuò in hominem mutaretur: factum est, & super pedes suos quasi homo stetit, & Cor hominis datum est ei. Ecce mutato Corde, mutatus & homo est. Magna igitur solicitudo Cordi nostro adhibenda est, ne in belluinum fortè degeneret; quotidieq́ue haec Schola frequentanda, quae Cordis directionem docet.Ga naar margenoot+ Cordi, quod à cura sic dictum Isidorus tradit, diligentissima adhibenda est cura, si totos nos saluos velimus. Fuit id Romanis, & AEgyptijs in primis Cordi;apud hos enim bulla è collo in pectus dependere solebat, quo significabant; verba, quae ore proferebant, Cordi respondere oportere. Apud Romanos, vt Pierius exGa naar margenoot+ Macrobio refert, bulla Cordis effigiem habebat, eratq́ue pueritiae; ornamentum; quo indicabatur ingenuis pueris, se tum | ||||||||||||||||
[pagina 5]
| ||||||||||||||||
demùm homines futuros cogitarent, si Corde praestarent. Quòd si Gentiles hae nationes tantam Cordis curam habendam putauerint, vt eam externo symbolo ab ipsa infantia pueris commendare voluerint; quid non deceat Christianos, qui certissimâ fide credunt Christum Dominum eâ gratiâ de caelis in terram descendisse, hominem assumpsisse, vt ijs Cordis Scholam aperiret, in qua ab eo discerent mites esse, & humiles Corde?Ga naar margenoot+Quinimmò ideò Sanguinem suum fudisse, vt illo Corda nostra lauaret, atque emundaret? Ideò vt cum S. Iob loquar, viriGa naar margenoot+ Cordati audite me; & nolite abijcere Doctrinam Scholae huius: sed diligenter auscultantes, ponite eam in Cordibvs vestris. | ||||||||||||||||
Lectio II
| ||||||||||||||||
[pagina 6]
| ||||||||||||||||
nihil de eius syntaxi, methodo, ac scopo praefari: ne quid Lectorem remorari possit. Et primus quidem hic Cardiogogiae nostrae Liber, apparatum quemdam ad reliquos, & Prolegomena exhibet; quibus de ipso Corde, eiusq́ue, vt vocant, Principali, de Scholae Cordis Magistro, Discipulis, excellentiâ, amplitudine, pręrogatiuis, similibusq́ue; tractatur. Sequentibus deinde tribus Libris Doctrinam eam, quae ad Cordis directionem pertinet, expendimus: in qua explicanda primùm varias, quae de humano Corde in Sacris litteris habentur sententias, in certas Classes ac titulos Ordine quodam digessimus: singula deinde lemmata copiosiùs expendentes, SS. in primis Patrum, aliorumq́ue cuiuscumque ordinis Scriptorum verbis illustramus. Cùm enim vix quidquam dici possit, quin dictum iam illud sit priùs; placuit ipsos Auctores suis verbis loquentes potiùs audire, quàm rudi nostro stylo eorum conceptus Lectoribus repraesentare. Habent enim SS.Patres, veteresq́ue Scriptores plurimum roboris, auctoritatis, atque elegantiae, quibus animus hominis efficacissimè conuincitur. Secvndo, tametsi ea quae ad singulos titulos attulimus, per modum considera- | ||||||||||||||||
[pagina 7]
| ||||||||||||||||
tionum ferè tradiderimus; placuit tamen Lectionum potiùs, quàm Meditationum nomine insignire: cùm quòd Scholae nomine id magis congruere videretur: tum vt varij Auctores, (qui passim in hoc Opusculo citantur, interq́ue illos subinde etiam Poëtae, Ethniciq́ue Scriptores) meliùs suâ phrasi loquerentur: quod Meditationum forma non ita commodè forsitan admisisset. Lectionibvs porrò singulis Distichon vnum praefiximus: vt ita rei summam breuissimè, & non sine aliquâ voluptate exhiberemus. Ipse enim carminum flexus & numerus, vt animum allicit, sic memoriae firmiùs haeret, variâque iucunditate mentem permulcens, facit ne penè vmquam ea, quae rectè percipit, obliuiscatur. Quare non malè quidam censuerunt, Poësin adolescentis animi nutricem & alumnam vocandam. Cùm verò ea sit inter PoësinGa naar margenoot+ & Picturam socletas, vt quod illa verbis, tropis, alijsq́ue dictionum luminibus praestat; haec coloribus, lineamentis, atque vmbris repreaesentare conetur: vtraque item, quidquid in quouis genere praestantissimum reperit, id è multis in vnum, quod sibi proposuerit, transferat; vt non tam à Personis, aut à natura discere, quàm potiùs his leges praescribere videatur: | ||||||||||||||||
[pagina 8]
| ||||||||||||||||
Non leue operae pretium me facturum arbitratus sum, si geminas has sorores in hoc Opusculo vtcumque coniungerem: & quae breuibus istis, Distichis comprehenduntur, eadem etiam Iconibus expressa oculis obiicerem. Vt ita vtilitati sancta quaedam ac salutaris voluptas, quae ex Imaginum aspectu capi posset, sociaretur. Habent siquidem pictae Imagines, praeter delectationem quam adferunt, quamdam energiam ad hominum Corda suauiter permouenda. Verissimum enim est quod Venusinus vates olim cecinit: Ga naar margenoot+Segniùs irritant animos demissa per aurem, Quàm quae sunt oculis subiecta fidelibus, & quae Ipse sibi tradet spectator. Ga naar margenoot+Cui quidem consentiens Hipponensis Praesul, ait: quòd ipse animi motus, quàm diu rebus adhuc terrenis implicatur, pigriùs inflammatur; si verò feratur ad similitudines corporales, & inde ad spiritualia, quae illis similitudinibus figurantur, ipso quasi transitu vegetatur; & tamquam in facula ignis agitatus accenditur, & ardentiore dilectione rapitur ad requiem & quietem. Haec Augustinus. Vtigitur compendio dicam, Scopus mihi in hoc Opere non alius fuit; quàm Imaginibus, oculos; versibus, aures; ipsis | ||||||||||||||||
[pagina 9]
| ||||||||||||||||
denique Lectionibus, animum & Cor oblectare, instruere, & permouere. Id verò aslecutusne sim, aliorum esto iudicium. Equidem affirmare non verebor, me afflictâ ferè valetudine hoc, quidquid est Libri, vni Confratrum meorum properè admodum, ideoq́ue (vt ingenuè agnosco) minus prosperè, dictasse; & iam exaratum vix ipse mihi satisfacere potuisse: vt proinde leuiùs omninò laturus sim, si aliorum exactissimo iudicio non vsquequaque probetur. Stylo enim hîc vsus sum planè vulgari ac obuio, & verè cum S. Prospero dicere mihi licebit: DeGa naar margenoot+ accuratione dictionis elaboratae non satago; nec mihi pudori est, si disputatio mea, quae fortè probatur in rebus, aliquos inanium verborum sectatores horrore incomptae Orationis offendat. Nam si Demosthenes clarissimus Oratorum, negauit in eo positas esse fortunas Graeciae hoc an illo verbo vsus esset: quantò magis nos verba negligere debemus, qui sermonis vtilitatem potissimùm spectamus? Neque admodum erubesco, quòd ex varijs Auctorum, quos adfero, verbis, polymita existat Orationis nostrae vestis: quia praesens Opus (vt de suo aiebat Macrobius) non eloquentiaeGa naar margenoot+ ostentationem; sed noscendorum & | ||||||||||||||||
[pagina 10]
| ||||||||||||||||
agendorum congeriem pollicetur. Et boni consulat Lector oportet, si praecepta morum, modò meis non obscurè, modò ipsis antiquorum & recentium verbis recognoscat, prout quaeque se vel enarranda, vel referenda suggesserint. | ||||||||||||||||
Lectio III.
| ||||||||||||||||
[pagina 11]
| ||||||||||||||||
Secvndo, desumptâ hinc similitudine, Cor medium locum significat; sic Cor Maris, est profunditas illius: & Cor terrae, centrum. Ita Ionas ad Dominum clamat: Et proiecisti me in profundum in CordeGa naar margenoot+ Maris. Et Christus Dominus: Sicut fuit Ionas in ventre Ceti; sic erit Filius hominis in Corde terrae tribus diebus, & tribus noctibus. Vbi Cor terrae pro limbo Patrum accipitur, in quem Christus post mortem descendit. Is autem est circa infernum & circa centrum mundi, de quo D. Hieronymus ait: Sicut Cor est in medioGa naar margenoot+ animalis; ita infernus in medio terrae esse perhibetur. Tertio, significat Cor omnia interiora Corporis, id est viscera; vt Psalmo 21.Ga naar margenoot+ Factum est Cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. Et: GladiusGa naar margenoot+ eorum intret in Corda ipsorum. Et Oseae 13. vbi nos legimus, dirumpam interioraGa naar margenoot+ iecoris eorum; in Hebraeo est, interiora Cordis eorum. Qvarto, Cor ipsam Animam significat, vnde Psalmista ait: Cor meum, &Ga naar margenoot+ caro mea exultauerunt in Deum viuum; id est, Anima & Corpus gaudio gestierunt in Deo suo. Sic etiam accipitur illud Ieremiae: Laua à malitia Cor tuum.Ga naar margenoot+ | ||||||||||||||||
[pagina 12]
| ||||||||||||||||
Qvinto, mentem quoque significat,Ga naar margenoot+ vt apud Prophetam: Et factus est Ephrem quasi columba seducta non habens Cor; id est, factus est demens, stolidus & amcns. EtGa naar margenoot+ alius Propheta: Audi popule stulte, qui non habes Cor. Sic etiam intelligitur illudGa naar margenoot+ in Oratione Salomonis: Dabis ergo seruo tuo Cor docile, vt populum tuum iudicare possit. Similiter illud SaluatorisGa naar margenoot+ intelligi potest: Beati mundo Corde,, quoniam ipsi Deum videbunt. Atque illudGa naar margenoot+ Psalmistae: Innocens manibus, & mundo Corde. Et à Corde pro mente dicti sunt vecordes socordes, & excordes. EtGa naar margenoot+ contrà, Cordati, vt Auctor est Cicero. Et Nasica ille Sapiens dictus est Corcvlvm. Et S. Hieronymus in Matth. scribens nomen Lebbaei quod à Cordededucitur, Corcvlum interpretatur. Sexto, accipitur aliquando pro iudicio & intellectu; vt apud eumdem Psalmographum:Ga naar margenoot+ Cor meum dereliquit me. EtGa naar margenoot+ apud D. Paulum Obscuratum est insipiensGa naar margenoot+ Cor eorum. Iterumq́ue: Deus det vobis illuminatos oculos Cordis vestri, vt sciatis quae sit spes vocationis vestrae. Cui affinis est significatio ea, quâ Cor sententiam significat. Cor enim conuertiGa naar margenoot+ dicitur, cùm sententia mutatur: Conuertit | ||||||||||||||||
[pagina 13]
| ||||||||||||||||
Cor eorum, vt odirent populum eius. Et 3.Regum l8. Et tu conuertisti Cor eorumGa naar margenoot+ iterùm. Vnde de non mutaturo sententiam dicitur: Confirmatum est CorGa naar margenoot+ eius, non commouebitur. Ponere autem Cor in aliqua re, vel ponere aliquid in Corde, aut superGa naar margenoot+ Cor, idem est quòd diligenter metitari, considerare, & recogitare Isaiae 47. Non posuisti haec super Cor tuum. nec recordata es novissimi tui. Et Ezechielis 40. Fili hominis videGa naar margenoot+ oculis tuis, auribus tuis audi, & pone Cor tuum in omnia quae ostendam tibi. Et Aggaei I. Ponite Corda vestra superGa naar margenoot+ vias vestras. Septimo, Cor pro voluntate saepissimè ponitur, vnde dicimus desideria Cordis: atque ita accipitur cùm Dauid ait:Ga naar margenoot+ Paratum Cor meum Deus. Et cùm de Dauide Dominus ait: Inueni Dauid filiumGa naar margenoot+ Iesse, virum secundùm Cor meum. Et Samuel: Quaesiuit Dominus virumGa naar margenoot+ iuxta Cor suum. Ita intelligendum est praeceptum Domini: Diliges DominumGa naar margenoot+ Deum tuum ex toto Corde tuo. Atque ita intelligendus est Christus, cùm dixit: Quòd omne extrinsecus introiens in hominem, non possit eum coinquinare: quia non intrat in Cor eius. Nihil enim ho- | ||||||||||||||||
[pagina 14]
| ||||||||||||||||
minem coram Deo abominabilem & coinquinatum facit, nisi peccatum. Peccatum autem nisi sit voluntarium, peccati rationem non habet. Sic quoque accipitur illud Ecclesiastici: Cor ingrediens duas vias, non habebit successus; hoc est, voluntas propensa ad vitia, eaq́ue amplectens, virtutem singens, & scelera honestatis specie tegens, ambulans coram Deo per viam flagitiorum, & coram hominibus per viam virtutum infelicem habebit successum. Externi quoque Scriptores in eadem significatione Cor accipiunt, cùm aiunt aliquid alicui Cordi esse, vt Virgilius:
cui carmina semper
Et cytharae Cordi numerisq́ue intendere neruos.
Atqve hae sunt potissimae Cordis significationes in sensu literali: Mysticas enim hîc praeterimus, quas magnâ copiâ haurire licet ex Silua Allegoriarum nostri Hieronymi Laureti. | ||||||||||||||||
[pagina 15]
| ||||||||||||||||
Lectio IV.
| ||||||||||||||||
[pagina 16]
| ||||||||||||||||
Sancto eâdem voce vtitur, quam etiam Adytum Cordis appellat Respondendum inquit, ad id quod scriptum est: Quare impleuit Satanas Cor tuum? quòd Satanas mentem alicuius, & Principale Cordis impleat, non ingrediens in eum, & in sensum eius; atque vt ita dicam, Adytum Cordis introiens; (siquidem haec potestas solius est Trinitatis) sed quasi callidus quidam, & nequam, ac fallax, fraudulentusq́ue deceptor, in eos animam humanam malitiae affectus trahit per cogitationes & incentiua vitiorum, quibus ipse plenus est. Ita Didymus. Quem imitatusGa naar margenoot+ videtur Sanctus Bernardus, qui Principale Pectoris, & Adytum Pectoris interpretatur id, quod Sponsa dicit: Inter vbera mea commorabitur. Cassianus quoque ita loquitur cùm Domini verba, quibus Diabolo praecepit, vt animam Sancti lob custodiret ita explicat Tantum modò eum amentem non facias, debilitato animae domicilio, & intellectu inuafo, aut rationis organo, per quam eum tibi resistere necesse est, sauciato: neque obruas intellectum ac sapientiam resistentis, Principale scilicet Cordis eius tuo pondere praesocans. Quid autem sit Cordis Principale explicat Origenes: Potest, | ||||||||||||||||
[pagina 17]
| ||||||||||||||||
inquit, intra se agere pars illa, quae in eoGa naar margenoot+ est pretiosissima omnium, quod quidam Principale Cordis appellant, alij rationalem sensum, aut intellectualem substantiam vel quomodocumque appellari potest in nobis, portio nostri illa, per quam capaces esse possimus Dei. Et S. AugustinusGa naar margenoot+ ait: Principale nostrum, nempe partem Animae rationalem Spiritum dici. Mensigitur ac Spiritus, Principale Cordis appellatur. Verùm vlteriùs quaeritur, quo in loco sedem habeat? Philosophi enim hîc in varias & monstrosas opiniones abierunt, quas recenset & explodit Tertullianus: qui & Η'γεμονικὸν esse,Ga naar margenoot+ & certo in Corpus recessu ei locum consecratum, ex compluribus Scripturis probat. Si enim, ait, scrutatorem & DispectoremGa naar margenoot+ CordisDeum legimus: si etiam Prophetes eius occulta Cordis traducendo probatur:Ga naar margenoot+ si Deus ipse recogitatus Cordis inGa naar margenoot+ populo praeuenit. Quid cogitatis in CordibvsGa naar margenoot+ vestris nequam! Si & Dauid Cor mundum conde in me Deus. EtGa naar margenoot+ Paulus Corde, ait, credi in iustitiam.Ga naar margenoot+ Et Ioannes: Corde, ait, suo vnumquemqueGa naar margenoot+ reprehendi. Si Postremò, qui viderit feminam ad concupiscendum, iam adulterauitGa naar margenoot+ in Corde: Simul vtrumque dilu- | ||||||||||||||||
[pagina 18]
| ||||||||||||||||
cet, & esse Principale in Anima, quòd intentio diuina conueniat, id est vim sapientialem atque vitalem: quod enim sapit, viuidum est; & in eo thesauro Corporis haberi, ad quem Deus respicit. EademGa naar margenoot+ docet de resurrectione Carnis: cui etiam confentiunt, vt Pamelius annotauit, Philo Iudaeus, Opusculo de eo quòd deterius potiori insidietur. B. Hieronymus, libro secundo super Matthaeum, capite decimoquarto. Theodoretus, sermone tertio de Prouidentia. Gregorius Nyssenus, Oratione prima de Resurrectione Christi. SolusGa naar margenoot+ Lactantius dubium relinquit, an in Corde, an verò in cerebro sit sedes mentis. Et in posterius hoc magis inclinat. Verùm Sanctus Hieronymus eum refutat; ad Fabiolam enim scribens, ait: Quaeritur vbi sit Animae Principale Plato in cerebro,Ga naar margenoot+ Christus monstrat in Corde Beati mundo Corde quoniam ipsi Deum vide bunt. Et, de Corde procedunt cogitationesGa naar margenoot+ malae. Hinc quoque Sanctus Ambrosius ait: Cor tuum cogitationum tuarum est scaturigo. In eadem sententia est Aristoteles libro de sensu & sensibili,Ga naar margenoot+ vt annotauit quoque Alardus Gazaeus; & Lucretius qui libro tertio ita cecinit: | ||||||||||||||||
[pagina 19]
| ||||||||||||||||
Consilium, quod nos animum, mentemq́ue vocamus;
Idq́ue situm media regione in pectoris haeret.
Atqve haec quidem eâ gratiâ à nobis allata sunt, vt humani Cordis dignitatem, & singularem eam, quâ alijs membris praecellit, eminentiam ostenderemus. Nam etsi Anima sit tota in toto corpore, & tota in singulis eius partibus; in Corde tamen, velut in Arce quadam, & regali Solio, principem locum sibi consecratum habet. Nihil proinde mirum est, si cogitare, reminisci, velle desiderare, aliaq́ue similia, quae superiore capite attullimus, ipsi Cordi tribuantur: licet enim Anima per suas potentias istos actus eliciat; tamen, quia in Corde praecipuè residet ideò Cordi rectè asscribuntur. Ex quo capite & Cor nostrum, & Doctrinam illam, quâ illud ad omnem perfectionem instruitur, magni facere, atque aestimare debemus. | ||||||||||||||||
[pagina 20]
| ||||||||||||||||
Lectio V.
| ||||||||||||||||
[pagina 21]
| ||||||||||||||||
tudo & scientiae causa maneat. Hîc porro docetur anima declinare Cor vanum, graue, insatiabile, durum. Comparare verò Cor contritum & humiliatum, Cor mundum & rectum, in quo Deus velut in tabula legem suam scribat. Traditur hîc etiam Cor nomen esse simplex, non compositum; quia diuide omninò nequit: vult enim Deus totum Cor sibi dari. Optima verò Cordis syntaxis est, si construatur cum his verbis; dare, sacrificare, custodire, vigilare, vnire, & à solo nomine & numine Dei regatur. Qvod Poesin spectat, non malè obseruatum, Cor ideò ancipitem esse syllabam, & modò produci, modò corripi posse, vt denotaretur Cor nostrumad prospera & aduersa indifferens esse debere, aptumq́ue vt quouis loco à Deo collocetur. Siue enim illud in camino tribulationis malleo aduersitatis, velut laminam quamdam, crebris ictibus longiùs producat, cum Dauide respondere debet: Paratum CorGa naar margenoot+ meum Deus: siue illud corripiat & reprehendat; itidem respondere debet: Paratum Cor meum. Qvid verò de Rhetorica & Dialectica dicemus, cùm Cardiogogus noster non in persuasibilibus humanae sa-Ga naar margenoot+ | ||||||||||||||||
[pagina 22]
| ||||||||||||||||
pientiae verbis, sed intùs in Corde sine strepitu verborum multò copiosiùs dicat quouis Demosthene aut Cicerone? multò efficaciùs Cor coniuncat, quàm acutissimi Philosophi syllogismis & argumentis?Ga naar margenoot+ Nam vt rectem dixit Gregorius: Mutum est omne os quod loquitur, si Deus interiùs in Corde non clamet: qui etiam aspirat verba, quae audiuntur. Iam verò vt ad Mathematicas disciplinas descendamus, Arithmetica docet Deum, sicuti vnus est, ita vnicae colombae suae vnum Cor desiderare. DisplicentGa naar margenoot+ enim ei qui in Corde & Corde loquuntur: qui duplices sunt animo, & multicordes. Diligit verò simplicatem, & vnitatem Cordis. Rectem ait Augustinus:Ga naar margenoot+ Sicut omnia ad vno in multa processerunt: sic cuncta quae ad illud vnum redire conantur, necesse est exuere multitudinem: feliciter ergo Anima non diligit, donec ad vnum & summum bonum per amoris desiderium se conuertat. Hanc porrò Cordis monadem adeò Deus amat, vt cùm in amante & amato duo sint Corda velit ea in vnum coïre, & colliquescere. Ternarius verò numerus in litera huius vocabuli Cor apparens, ejusdem perfectionem designat. Perfectissimus enim nume- | ||||||||||||||||
[pagina 23]
| ||||||||||||||||
rorum ternarius censetur; quia in se vnitatem & numerum complectitur: cui & hoc contigit, vt inter duo summa, mediumGa naar margenoot+ quo vinceretur acciperet. In numero enim ternario est principium, medium, & finis: vnde tria sunt omnia. Quamobrem Aristoteles affirmauit: nihil perfectum esse nisi Trinitatem. Quia igitur
Numero Deus impare gaudet;Ga naar margenoot+
Cor humanum, ternis atque imparibus descriptum literis, illi in primis charum est. In eâdem ferè consideratione haeret Geometria; quae Pyramidis formam sua figura Cor referre, ac triangulare esse expendit, atque hinc concludit, non nisi trigono illud impleri posse. Tantam enim nobis Deus Optimus Maximus contulit Cordis latitudinem, vt toto mundo repleri nequeat. Sola enim est sanctissima Trinitas, quae adaequetè totam Cordis amplitudinem suâ maiestate occupet. Omitto alios considerare inueniri in voce Cor
Dimidium spherae, sheram, cum principe
Romae.
Astrologia verò ad sidera Cor euehens, illud sursum tendere, in caelum scandere, & in Deo quiescere facit. Scalam | ||||||||||||||||
[pagina 24]
| ||||||||||||||||
verò, & ascensiones, quibus gradatim tam sublime nititur in Corde disponit; quinimmò quod in caelo est Sol, hoc in Corpore humano est Cor scilicet, fons lucis & vitae. Vnde Stoïci mundum arbitrantes esse animal magnum, sensu & ratione praeditum, Solem propriè Cor mundi esseGa naar margenoot+ censebant. Hinc Plutarchus ait: Stellae sunt oculi lucentes in facie vniuersi; Sol vi praeditus Cordis, vt hoc sanguinem & Spiritum, sic Sol diffundit ex se vegetantem calorem & lucem. Terrâ & Mari Mundus quasi ventre & vesicâ vtitur. Luna, inter Solem & terram, vt inter Cor & ventrem, velut iecur, aut aliud molle viscusGa naar margenoot+ est. Habet quoque Cor magnam cum ipso caelo similitudinem: vt enim caelum numquam quiescit; ita continuò Cor mouetur: & sicuti cessante motu caelorum, motus generationis & corruptionis, atque etiam alterationis omninò cessaret; ita quoque si Cordis motus intermitteretur, vita animalis desiceret. Eadem quoque est ratio de interiori Corde Animae, siue voluntate; quae itidem quietis est expers, & suo imperio omnes alias potentias mouet: atque ita primo mobili aptè comparari potest. Quemadmodum enim illud suo motu omnes inferiores orbes rapit: ita Cor | ||||||||||||||||
[pagina 25]
| ||||||||||||||||
& voluntas, omnibus alijs facultatibus imperant, easq́ue suo nutu mouent. Qvam suauis verò est ac sonora Cordis Mvsica! quae concordi harmoniâ dulcissimè sonat in auribus diuinae maiestatis. Mutae enim sunt omnes Mvsicorvm voces, nisi Spiritu Cordis animentur. Nam vt quidam dixit:
Non vox, sed votum, non Mvsica chordula,
sed Cor;
Non clamor, sed amor psallit in aure Dei.
Hinc spiritualis Phonascus nos admonet: Impleamini Spiritu Sancto, loquentesGa naar margenoot+ vobismetipsis in Psalmis, & Hymnis, & canticis spiritualibus; cantantes & psallentes in Cordibvs vestris Domino. Fecit id sanctissima Virgo Caecilia, quaeGa naar margenoot+ cantantibus Organis soli Deo decantabat: Fiat Cor meum & Corpus meum immaculatum. Canticum hoc nouum (vt ait ParisiensisGa naar margenoot+ Cancellarius) rationabiliter appellatur Canticordum, id est, Canticum Cordis, vel Cordivm. Suum quippe subiectum, suum instrumentum, sua chorda, quae dicitur à Corde, suus auditus, sua vox, suum os, sua modulatio est introrsùs, vel in Corde mentis, vel in mente Cordis. Has verò Cordis modulationes, etiam tacente voce, solus Deus audit & intelligit; | ||||||||||||||||
[pagina 26]
| ||||||||||||||||
vnde Moysi nulla verba proferenti, dixit:Ga naar margenoot+ Cur clamas ad me. Clamabat enim Corde, qui tacebat ore. Hunc verò clamorem, & incensum Cordis desiderium percipiebat Dominus, de quo PsalmistaGa naar margenoot+ canit: Desiderium pauperum exaudiuit Dominus; praeparationem Cordis eorum audiuit auris tua. Quis melior, quaeso, concentus auribus percipi possit, quàm si Cor & voluntas nostra velut Bassus quidam, aequabili tenore respondeat Superiori; Cordi, scilicet & voluntatiGa naar margenoot+ Dei? Scribit Cardanus: si duae testudines aequali sono temperentur, alteriq́ue earum stramen imponatur, eum dem eam prorsus sonum, sine vllo attactu, edituram, quae in altera manu pulsata resonat. Quid quaeso hoc est aliud, quàm dulcisona illa symphonia diuini & humani Cordis? Hoc enim si cum illo per omnia consentiat, qualemcumque sonum diuinae voluntatis audierit, eumdem statim repraesentabit, & aequali prorsus voce respondebit. Nouerat hanc Musicam IudasGa naar margenoot+ Machabaeus, qui dicebat: Sicut fuerit voluntas in caelo, sic siat. NoueratGa naar margenoot+ & Sanctus Iob, qui aerumnis planè obsitus, laetus decantabat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino pla- | ||||||||||||||||
[pagina 27]
| ||||||||||||||||
cuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. | ||||||||||||||||
Lectio VI.
| ||||||||||||||||
[pagina 28]
| ||||||||||||||||
in voluntatem nostram (quae Animae Corest) aptissimè conuenire demonstrentur?Ga naar margenoot+Sicut enim Cor est officina Spirituum, quos toti Corpori subministrat, per eosq́ue est principium & causa omnis motus, & actionis animalis: ita voluntas est officina virtutis & vitij, meriti & demeriti, omnisq́ue actionis bonae vel malae. Tradvnt Physici quatuor partes esse vitales, quibus maximè vita constat, & conseruatur; Cor, Cerebrum, Hepar, Pulmonem. Cor enim calorem & Spiritus Corpori subministrat; Hepar sanguinem, quo Corpus nutritur; Cerebrum Spiritus animales, quibus sensatio, intellectio, & motio localis conficitur; Pulmo quasi follis, Cordi dat refrigerium. Ita vita spiritalis constat rectâ voluntate, quasi Corde; prudentiâ, quasi cerebro; iustitiâ, quasi Hepate, sanguinis decorisq́ue effectore; continentiâ, quasi pulmone, affectus moderante, & refrigerante. Ne quid verò spiritualis Medicinae desit; Cor graue hîc alleuiatur, durum emollitur, superbum & vanum deprimitur, & compungitur; denique à malis humoribus Cor expurgandum & euacuandumGa naar margenoot+ docetur, cùm velut aqua iubetur effundi. Si quae verò tubera, distorsiones, aut vlce- | ||||||||||||||||
[pagina 29]
| ||||||||||||||||
ra Cordi fortè adnata fuerint, circumcidendum Cor praecipitur, vt sanies effluat. Quid verò pijssimus Animarum nostrarum Medicus Cordinon facit, vt illius valetudinem aut tueatur bonam, aut corrigat malam? In sacro enim sudore suo, aegroto balneum; in Sanguine pretiosissimo, sordido Cordi lauacrum praeparauit. Vino etiam torculari Crucis è sacro latere eius expresso, Cor hominis laetificat: quin & in eodem lateris thalamo, mollissimum Cordis lectulum strauit. Ipse siquidem Medicvs est sanans omnemGa naar margenoot+ languorem & omnem iniquitatem; qui & ad hoc se missum testatur, vt medereturGa naar margenoot+ contritis Corde. Atque haec de Medicinae scientia. Iam verò si Ivrisprvdentiam, & legum cognitionem adire iuuat; inueniemus in hac Schola exactam tradi iustitiae formam, quae est vnicuique ius suum tribuere. Proinde Cor nostrum non mundo, non carni, non diabolo; sed vni Deo, cui solo iure debetur, totum ita dari mandatur, nulla vt pars, quantumcumque parua alteri cedat. Cor verò sic Deo donatum, aequissimâ lance expenditur, an statutum à legibus diuinis pondus habeat. Quid verò de ipsis legibus dicemus, quas aeter- | ||||||||||||||||
[pagina 30]
| ||||||||||||||||
Ga naar margenoot+nus Legislator digito suo in tabulis Cordis carnalibus inscribit? De sacra verò Theologia superuacaneum foret, probare illam hoc quoque Opusculo includi, cùm potissimus eius scopus sit auersum à Deo Cor ad eum reducere, iuxta diuinum eius Cor nostrum rectum facere, facere, diuinae illud maiestati in sacrificium offerre, illi Cor vnire, vt in eo tandem felicissimè quiescat. Diuinus verò amor, Scholae huius Gymnasiarcha, Cor illuminat, accendit, sursumq́ue subleuat, vt diuinas affectiones recipere possit; quae omnia ad Theologiam Mysticam spectant. Lubens autem pertranseo, plurima sacrae Scripturae loca & Theologiae arcana hoc Libello recludi. Neque verò aliae Mechanicae Artes ab hoc Athenaeo prorsus exulant. Agit enim hic caelestis Doctor Negotium Christianum, atque ad spiritualem militiam Cor instruit; siue dum illud instar Fortalitij, & Castri cuiusdam munitissimi, ense diuini amoris tuetur, & velut excubias anteGa naar margenoot+ te illud agit; siue dum scuto laboris sui, & vniuersa Passionis suae panoplia Cor protegit aduersus ignita iacula inimici. Habet & Virtruuius hîc suas partes; vt, tamquam optimus Architectus, Cordis domici- | ||||||||||||||||
[pagina 31]
| ||||||||||||||||
lium construat, quod spatiosissimum fiat Spiritus Sancti habitaculum; in quo, vt Bernardus dixit, spatia & deambulatoriaGa naar margenoot+ distinguat, ad opus diuinae maiestatis. Quin & scalas, & ascensiones in Corde disponit, quibus ad caelum Deumq́ue ipsumGa naar margenoot+ conscendat. Sed & columna Christi labantem Cordis domum, dum opus est, opportunè fulsit, totum denique aedificium, titulo Crucis inscriptum, Deo dedicat, consecratq́ue. Si pictura animum oblectat, ipsum Cor hîc pro tabula est, aut potiùs pro telâ, in qua acu coronae spineae Dilecti facies depingitur. Denique nec de re rusticâ, atque agriculturâ diuinus amor Animam instruere neglexit. Vis spiritualem videre Varronem? attende Scholae huius Magistrum velut hortulanum quemdam, nunc aratro Crucis terram Cordis proscindere, mox semina verbi Dei in Cor iacere, deinde Cor irrigare, ac flores colligere. Aliàs Crucis arborem Cordi inserit, mustum torculari Crucis exprimit, quod Cordis vase recipiatur. Totum denique Cordis hortulum spineae coronae sepe circumdat, atque munit. Ex quibus omnibus liquidò patet, amplissimè sese Academiae Cordis disciplinas extendere, & | ||||||||||||||||
[pagina 32]
| ||||||||||||||||
omnium Artium Encyclopaediam in hoc Gymnasio aliquousque edoceri. | ||||||||||||||||
Lectio VII.
| ||||||||||||||||
[pagina 33]
| ||||||||||||||||
tamen luculentiùs per Vnigenitum Dei Filium Iesum Christum in Nouo praestitit Testamento; ita enim olim de eo promiserat Pater: Et feriam vobiscum pactumGa naar margenoot+ sempiternum, misericordias Dauid fideles. Ecce testem populis dedi eum, Ducem ac Praeceptorem gentibus. Quàm sedulò autem hoc Doctoris munus Messias noster obiturus esset, idem Propheta alibi docet, dicens: Erunt oculi tui videntesGa naar margenoot+ Praeceptorem tuum, & aures tuae audient vocem post tergum monentis: haec est via, ambulate in ea. Quis enim non miretur hanc diligentiam? non enim expectat vt Discipuli ad Scholam veniant; sed proteruos & sugitiuos ponè subsequitur, & blandissimè reuocat à via perditionis. Propheticas autem has promissiones in Nouo Testamento adimpletas esse, Apostolus testis est, qui ait: MultifariàmGa naar margenoot+ multisq́ue modis olim Deus loquens Patribus in Prophetis, nouissimè diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem vniuersorum, per quem fecit & saecula. Quid nobilius hoc Doctore? quem caelestis Pater in monte Thabor ad Magisterium promouit, & hoc ei testimonium dedit: Hic est Filius meus dilectus,Ga naar margenoot+ in quo mihi benè complacui, ip- | ||||||||||||||||
[pagina 34]
| ||||||||||||||||
Ga naar margenoot+sum audite? Hic, vt Baruch testatur, adinuenit omnem viam disciplinae, & tradidit illam Iacob puero suo, & Israël dilecto suo. Hic ille est Magister, in quo reconditiGa naar margenoot+ sunt omnes thesauri sapientiae & scientiae Dei. Hic est, qui docuit sapientiamGa naar margenoot+ quamdam caelestem, quam nemo Principum huius saeculi cognouit, quam praedestinauit Deus ante saecula in gloriam nostram.Ga naar margenoot+ Quis igitur non glorietur in Domino, se talem nactum esse Magistrum? NonGa naar margenoot+ enim fecit Deus taliter omni nationi, & iudicia sua non manifestauit eis. Quis hîcGa naar margenoot+ non vsurpet illud: Non est alia natio tam grandis, quae habeat Deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris? Quae est enim alia gens sic inclyta, vt habeat ceremonias, iustaq́ue iudicia, & vniuersam legem? MeritòGa naar margenoot+ igitur hortatur Propheta: Filiae Sion exultate in Domino Deo vestro, qui dedit vobis Doctorem iustitiea. Felices prorsusGa naar margenoot+ Discipuli tali Doctore ac Magistro! Beatus homo, quem tu erudieris Domine. & de lege tua docueris eum! Ex quibus iam facilè videre est, quo honore hic Magister prosequendus, quâ auiditate audiendus, quanto studio & animi propensione illi in omnibus obediendum sit: | ||||||||||||||||
[pagina 35]
| ||||||||||||||||
quantam deinde diligentiam Discipulos adhibere par sit, vt omnes huius Magistri Lectiones, quas non verbis modò, sed & opere docuit, ediscant, & factis sese didieisse ostendant. Hoc enim est quod benignissimus Magister voluit, cùm dixit: DisciteGa naar margenoot+ à me quia mitis sum, & humilis Corde. Itemq́ue: Si ego laui pedes vestros,Ga naar margenoot+ Dominus & Magister, & vos debetis alter alterius lauare pedes. Exemplum enim dedi vobis, vt quemadmodum ego feci vobis, ita & vos faciatis. Iam verò quinam sint huius Scholae Discipuli, non admodum difficile explicatu est: omnes enim qui Cor habent, & quibus sanitas Cordis Cordi est, ad hanc Scholam pertinent, quibus Magister noster illud Iob dicere potest: Viri CordatiGa naar margenoot+ audite me. Sed nec illi omninò exclusi sunt qui indigent Corde, aeterna enim Sapientia volens omnes Doctrinae suae participes facere, mittit praecones suos ad moenia ciuitatis, qui clament: Si quis est paruulus, veniatadGa naar margenoot+ me. Et insipientibus locuta est: Venite, comedite panem meum, & bibite vinum quod miscui vobis. Relinquite infantiam, & viuite; & ambulate per vias prudentiae. Omnis igitur aetas, omnis sexus ad | ||||||||||||||||
[pagina 36]
| ||||||||||||||||
hanc Scholam inuitatur & admittitur;Ga naar margenoot+ Iuuenes, & virgines, senes cum ionioribus, simul in vnum diues & pauper in hocGa naar margenoot+ Gymnasio resident: soli illi ab huius Doctrinae participatione secernuntur, qui rebellesGa naar margenoot+ lumini, nec post terga monentem praecepta audire dignantur, sed sponte in deuia & praecipitia ruunt. | ||||||||||||||||
Lectio VIII.
| ||||||||||||||||
[pagina 37]
| ||||||||||||||||
Viuus est enim sermo Dei, & efficax,Ga naar margenoot+ & penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens vsque ad intima compagnumGa naar margenoot+ & medullarum, conuertens Animas, & intellectum dans paruulis. O quàm magna multitudo dulcedinis est in verbis diuini huius Magistri! lac & mel sub lingua eius, & labia illius lilia stillantia MyrrhamGa naar margenoot+ primam, id est, electam, perfectissimam, insigni odore fragrantem. In lilijs, si colorem spectes, puritatem: si odorem, suauitatem: si aureas intùs virgulas, diuinitatem intellige. Perinde est igitur ac si dicat: Verba quae Sponsus meus profert, omni candore ac puritate conspicua sunt, omnimodis odoribus, ac suauitatibus referta: denique talia, qualia esse decet quae ab homine-Deo proferuntur, simul habentia condorem, & iucunditatem amoenissimam, à lilijs; simul salubritatem mirificam, & vim arcendae corruptionis, à Myrrhâ. Sed quanta gratia diffusa sit inGa naar margenoot+ labijs Magistri nostri, quae verborum ipsius energia, nullus meliùs explicare poterit, quàm qui expertus est. Dilecta Sponsa clamat: Anima mea liquefacta est,Ga naar margenoot+ vt Dilectus locurus est. Duo Discipuli qui cum Magistro ibant Emmaus ignito eloquio accensi, interrogant: Nónne CorGa naar margenoot+ | ||||||||||||||||
[pagina 38]
| ||||||||||||||||
nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via, & aperiret nobis Scripturas? Et qui missi fuerant à Pontificibus & Pharisaeis vt apprehenderent eum, cùm audissentGa naar margenoot+ eius sermones, dixerunt: Hic est verè Propheta. Hic est Christus. Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. Cùm autem in Synagoga doceret en Nazareth,Ga naar margenoot+ omnium oculi erant intendentes in eum. Et omnes testimonium illi dabant, & mirabantur in verbis gratiae, quae procedebantGa naar margenoot+ de ore ipsius. Et cùm in Capharnaum doceret Sabbatis, stupebant in Doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius. Meritò ergo Sanctus Petrus (cùm abeuntibus quibusdam Discipulis interrogassetGa naar margenoot+ Christus: Numquid & vos vultis abire?) respondit omnium nomine: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. Hunc igitur caelestem Magistrum, dulcissimis atque efficacissimis verbis Discipulos suos hauriendam salutatem Doctrinam inuitantem & exhortantemGa naar margenoot+ sedulò audiamus: Venite, inquit, filij, audite me, timorem Domini doceboGa naar margenoot+ vos Audite filij disciplinam Patris, & attendite vt sciatis prudentiam, donum bonum tribuam vobis, legem meam ne derelinquatis. Set pulcherrimam prorsus | ||||||||||||||||
[pagina 39]
| ||||||||||||||||
Concionem, quam Magister noster sub nomine Sapientiae ad Discipulos suos habuit, Salomon in Prouerbijs proponit: Numquid, ait Sapientia clamitat, &Ga naar margenoot+ prudentia dat vocem suam? In summis excelsisq́ue verticibus supra viam, in medijs semitis stans, iuxta portas ciuitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens: O viri, ad vos clamito, & vox mea ad filios hominum. Intelligite paruuli astutiam, & insipientes animaduertite. Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum: & aperientur labia mea, vt recta praedicent. Vertitatem meditabitur guttur meum, & labia mea detestabuntur impium. Iusti sunt omnes sermones mei, non est in eis prauum quid, neque peruersum, recti sunt intelligentibus, & aequi inuenientibus scientiam. Accipite disciplinam meam, & non pecuniam: Doctrinam magis quàm aurum eligite. Melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis: & omne desiderabile ei non potest comparari. Quibus verbis eximia Scholae suae emolumenta, vtilitatesq́ue omninò maximas declarat, quod in suauissima illa conclusione, quâ, nonnulis interiectis, sermonem concludit, magis etiam facit, dum ita perorat: Nunc ergo filij audite me: Beati qui custodiunt vias meas. Audite | ||||||||||||||||
[pagina 40]
| ||||||||||||||||
disciplinam, & estote sapientes, & nolite abijcere eam. Beatus homo qui audit me, & qui vigilat ad fores meas quotidie, & obseruat ad postes ostij mei. Qui me inuenerit, inueniet vitam, & hauriet salutem à Domino. Ne autem tantùm vtilem esse Sapientiae Scholam, derelinquentibus illam nullas manere poenas, putaremus; subiungit damna & supplicia, quae desertores Sapientiae incurrunt: Qui autem in me peccauerit, ait, leadet animam suam. Omnes qui me oderunt, diligunt mortem. Hoc autem faciunt vercordes & negligentes Discipuli, qui salutem & vitam aeternam despiciunt, de quibus Ecclesiast. ait:Ga naar margenoot+ Quàm aspera est nimiùm Sapientia indoctis hominibus, & non permanebit in illaGa naar margenoot+ excors. Sed non feret id impunè, populusGa naar margenoot+ enim non intelligens vapulabit. Et, virga in dorso eius qui indiget Corde. Audi igitur quisquis huius Scholae Discipulus, quisquis Cordatvs es audi, & time hanc DominiGa naar margenoot+ comminationem: Erudire Ierusalem, ne fortè recedat Anima mea à te. Quid autem est Animam Praeceptoris nostri recedere à Discipulo suo, nisi eum non ampliùs diligere? Vnde Scriptura dicit:Ga naar margenoot+ Neminem diligit Deus, nisi cum qui cum Sapientia habitat. Vnde infelix & miser | ||||||||||||||||
[pagina 41]
| ||||||||||||||||
est, quisquis talis est, cuius etiam misericorsGa naar margenoot+ & miserator Dominus non vult misereri. Nam vt Isaias ait: Non est populus sapiens,Ga naar margenoot+ proptereà non miserebitur eius qui fecit eum; & qui formauit eum, non parcet ei. Diligentes igitur Discipuli vigilate in Doctrina Cordis; & apprehenditeGa naar margenoot+ disciplinam, ne quando irascatur Dominus, & pereatis de via iusta. | ||||||||||||||||
Lectio IX.
| ||||||||||||||||
[pagina 42]
| ||||||||||||||||
Ga naar margenoot+ad Cor loquitur, illudq́ue virtute diuini verbi sui penetrat, immutat, & ad quodcumqueGa naar margenoot+ voluerit inflectit, Omnia Ecclesiae Magisteria, ait Augustinus, forinsecùs sonant, Cathedram habet in caelo, qui intùs docet in Corde. Nisi hic Magister adsit Cordi audientis, otiosus est sermo cuiuscumqueGa naar margenoot+ Doctoris. Nam, vt Gregorius ait, mutum est os omne quodloquitur, si Deus interiùs in Corde non clamet: qui etiam aspirat verba quae audiuntur. Qualiacumque autem verba exteriùs proferantur, nihil omninò proderunt, nisi Dominus aurem Cordis adaperire dignetur. Quemadmodum autem qui equo aut curru vehitur, vsque ad limen domus tantùm peruenit, nec equo aut curru in conclave ingredi potest, quod qui pedes incedit, & clauem domus habet, facillimè praestat: ita verbum vocale vsque ad aures, scriptum verò vsque ad oculos tantùm pertingit: quod autem Deus loquitur, in ipsum Cor ingreditur, illudq́ue ad omnem Dei voluntatem disponit, & inflectit; cuius virtutem Bernardus expertus, haec ait:Ga naar margenoot+ Viuum & efficax est Dei verbum, moxq́ue vt intùs venit, experge fecit dormitantem Animam, mouit, & molliuit, & vulnerauit Cor meum, quoniam durum, lapideum- | ||||||||||||||||
[pagina 43]
| ||||||||||||||||
q́ue erat, & malè sanum; coepit quoque euellere, & destruere, aedificare, & plantare, rigare arida, tenebrosa illuminare, clausa reserare, frigida inflammare, nec non & mittere praua in directa, & asperaGa naar margenoot+ in vias planas, ita vt benediceret animaGa naar margenoot+ mea Domino, & omnia quae intra me sunt nomini sancto eius. Haec Bernardus. Sed lubet particulariùs expendere sublimem illum, & internum docendi modum, quo caelestis Magister noster vtitur, quem non ab alterius, sed ex ipso sacro eius ore depromemus: ipse enim de fideli Anima ita apud Prophetam loquitur: EcceGa naar margenoot+ ego lactabo eam, & ducam eam in solitudinem: & Loqvar ad Cor eius. Ac si dicat: suauissimo modo suadebo, & alliciam Animam mihi desponsatam, & ducam eam in solitudinem, vbi separata ab huius saeculi tumultu, & hominum ac negotiorum turba, solum me audiet loquentem: amat enim secretum & secessum diuinus Sponsus, nec in publica arcana sua communicat. Quare Sponsam ita mellifluus Doctor admonendam censuit: O sanctaGa naar margenoot+ Anima sola esto, vt soli omnium serues teipsam, quem ex omnibus elegisti. Fuge publicum, fuge & ipsos domesticos. An nescis te verecundum habere Sponsum, & | ||||||||||||||||
[pagina 44]
| ||||||||||||||||
qui nequaquam suam velit tibi indulgere praesentiam, praesentibus ceteris? Verùm, modum quo ad Cor loquitur Sponsus Cordis, alibi magis explicat, cùm ait:Ga naar margenoot+ Ecce ego sto ad ostium, & pulso: si quis audierit vocem meam, & aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum, & coenabo cum illo, & ipse mecum. Quanta verò haec est benignitas & clementia, quòd ipse Dominus inueniens ostia Cordis nostri clausa, foris stet, & perseueret pulsans, & expectans donec aperiatur illi. Quis autem hic pulsus sit, ipse Dominus aperit cùm ait: Si quis audierit vocem meam, significans se internâ allocutione, & voce ostium Cordis pulsare. Quod explicatiùs etiam Sponsa declarauit, cùm pùlsum hunc, & vocem explicans, ita ait:Ga naar margenoot+ Vox Delicti mei pulsantis: Aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea: quia caput meum plenum est rore, & cincinni mei guttis noctium. Quasi dixisset: dum ego dormio, vigilante tamen Corde, en Dilectus meus pulsat ad ostium, & clamat: Aperi mihi soror mea, rogans & exhortans, vt omnibus intermissis ianuam Cordis illi pandam. Hic autem animaduertendum est, singula Sponsi verba totidem esse ratio- | ||||||||||||||||
[pagina 45]
| ||||||||||||||||
nes, quibus Animam vrget, vt portam Cordis aperire velit. Primo ergo ait: Aperi mihi. Ac si dicat:Ga naar margenoot+ aperuisti ianuam Cordis tui diabolo, qui tuum sitiebat interitum, & aeternam condemnationem: cur ergo non aperies mihi Creatori, Redemptori ac Protectori tuo, qui tuam cupio salutem, & aeternam quaero saluationem? Aperuisti tyranno & adultero, aperi legitimo Domino & Sponso. Aperuisti lupo, qui intrauit vt perderet & mactaret, aperi proprio Pastori, qui intrare cupit, vt te pascat & tueatur Secvndo, valdè intromitti postulat, ex eo quòd Sponsam quartò Svam appellat, dicens: Soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea. Quasi sic loqueretur: mille titulis Mea es, & non aliorum, ideoq́ue aperire mihi meritò teneris: non enim pulso ad ianuam alienae domus, sed propriae, quam ego creaui, feci, refeci, & plurimùm exornaui. Tertio, singula haec nomina apertionem vrgent. Aperire mihi debes, quia de Incarnatione mihi Soror es; de Passione, Amica; de missione Spiritus Sancti, Columba; de Sacramentorum perceptione, Immaculata. Immò in ipsa iustificatione, quae per Baptismum & Poenitentiam sit, | ||||||||||||||||
[pagina 46]
| ||||||||||||||||
per gratiam, quâ diuinae efficeris particeps naturae, Soror mea es: per charitatem, quâ mutua inter nos initur familiaritas, Amica: per infusionem Sancti Spiritus qui requieuit super te, Columba: per expurgationem ab omni peccato, Immaculata. Qvarto, clariores causas ipse Sponsus adducit, dicens: Quia caput meum plenum est rore, & cincinni capitis mei guttis noctium. Indicans se per multas noctis horas stetisse ad fores pulsando, adeò vt ex morâ tam longâ caput repletum fuerit rore, & cincinni guttis pluuiae; cùm tamen ad primum pulsum aperiendum fuisset, si non quia frater & amicus eram; saltem propter improbitatem, quia diu perseueraui pulsans, ita vt totus immaduerim. O mira Dei benignitas! ô stupenda charitas! non suo, sed nostro commodo ostium Cordis pulsat, nec illius interest aperiamus, nec ne, sed nostra: &Ga naar margenoot+ tamen patiens & multae misericordiae Dominus perstat ante ostium pulsans, & longanimiter expectans donec tandem aperiamus ei. Qvinto denique valdè hîc ponderandum est, quòd Sponsus hic insinuet, se nudo capite ad ostium Cordis stetisse, nul- | ||||||||||||||||
[pagina 47]
| ||||||||||||||||
la hîc tegumenti mentio est, & ros ac guttae in cincinnos decidisse dicuntur. Solent autem captiui nudato capite incedere. Quid igitur est Sponsum ad fores Cordis venire nudato capite, & rore & glacie pleno? nisi venire quasi captiuum, non ab alio quàm ab more ipsius, propter quem immensos pertulit labores. Ac si dicat: En ad ianuas tuas sto tamquam captiuus, & seruus tuus, quia charitas mea erga te, me fecit tuum seruum, vt te à malis & miserijs tuis liberarem. Sic enim ait per Isaiam: Seruire me fecisti in peccatis tuis,Ga naar margenoot+ praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis: nam propter te formam serui accepi, & humiliaui me vsque ad mortem, mortemGa naar margenoot+ autem Crucis. Propter te caput meum spinis coronatum, plenum fuit sanguineo rore, & cincinni mei purpureis guttis mei cruoris. Intuere igitur hoc caput mei erga te amoris summum signum, & aperi mihi Cor tuum. O stupenda diuinae charitatis dignatio! ô incredibilis hominum obduratio! qui tam amanti Sponso aperire renuunt, vel pigrescunt. Vae illis, & millies vae, qui per mentis obstinationem, Cordis fores Deo fotiter occludunt, nec eius pulsationi & inspirationi vllum dant locum. | ||||||||||||||||
[pagina 48]
| ||||||||||||||||
Lectio X.
| ||||||||||||||||
[pagina 49]
| ||||||||||||||||
scipuli huius Scholae, vt nimirùm se subducens à tumultuante vitae huius inquietudine, sedeat solus, & tacens suscipiat venasGa naar margenoot+ diuini susurri. Non enim in turba audite loquentem Dominum poterit; ducit enim Animam ad solitudinem, vt ibi ad Cor illius loquatur. Haec autem locutio ad Cor directa, primùm in aures incidit, ideòque illae diuino verbo aperiendae sunt. Auris enim bona torcular est, vinacea verborum retinens, & vinum spiritualis intelligentiae ad cellarium Cordis transmittens. Quare ad Discipulum spectat, canalem auditus sui diuino eloquio excipiendo apponere, vt ita pretiosus liquor in Cordis vasculum in fluere possit. Secvndo, auditâ primâ Praeceptoris sui voce, quâ intromitti postulat, & veluti audientiam petit; statim exurgere debet, vt pulsantie aperiat. Hoc ab eadem Sullamitide discere poterit, quae ait: Surrexi, vt aperirem Dilecto meo. Ignaui enim est vocem quidem pulsantis audire, sed dissimulare, alijs intendere, aut stertere; nec vel semel se leuare, vt Dilecto aperiat. Excitata itaque Anima diuinâ voce alacriter surgat, & , praecuntis Sponsae vestigia subsequens, tertium quoque officium diligenter impleat, Aperiat, inquam, Magi- | ||||||||||||||||
[pagina 50]
| ||||||||||||||||
Ga naar margenoot+stro: Pessulum ostij mei, ait Sponsa, aperui Dilecto meo. Quid autem hoc est, nisi omnia impedimenta, quae obstabant quò minùs Dilectus ingredi posset, pariter remoui, ita vt ne minimum pessulum reliquerim, quad non abstulerim? Plerumque enim accidit, vt in homine etiam pio aliqua passio, aut praua effectio praedominetur, quae instar pessuli obicem praestet venienti Sponso, quam proinde auferre necesse sit. Benè ad hanc rem dixit RichardusGa naar margenoot+ de Sancto Victore: Sera cùm parua sit & angusta, latitudinem tamen ostij concludit; vt, nisi illâ reseratâ, patere non possit: ita haec minima peccata venialia nisi rescindantur, non dignatur Dilectus ita venire ad Animam, vt perfectè ad eam intret, & perfectâ gratiâ eam repleat. Fuisse autem non magnum quid, sed exiguum quod ostium obseratum retinebat; vel inde patet, quòd non dicat se vectemGa naar margenoot+ abstulisse; sed tantùm pessulum. Pessulum autem ostio facimus, vt Magnus Gregorius dixit, cùm per voluptatem carnis aditum Cordis contra Sponsum obseramus. Pestulum verò aperimus, cùm remotis voluptatibus fluxis Cor nostrum in amorem Christi, quod priùs durum fuerat, soluimus, en Sponso pulsanti ad ostium | ||||||||||||||||
[pagina 51]
| ||||||||||||||||
introitum liberum facimus. Quanto autem labore constiterit, ostium Cordis reserare, & pessulum reducere, ipsa Sponsa satis declarauit, cùm ait: Manus meae stillaueruntGa naar margenoot+ Myrrham, & digiti mei pleni Myrrhâ probatissimâ; quod Psello interpreteGa naar margenoot+ ita sonat: Pessulis omnibus reductis, fores aperui; id est, carnis meae membris mortificatis, Animae meae sensus omnes patefeci. Cui Nyssenus GregoriusGa naar margenoot+ consonat, qui ita Sponsam loquentem facit: Accepi vim resurrectionis ex eo, quòd membra mea terrena mortua reddiderim, eamq́ue membrorum mortificationem sponte meâ instituerim: non ab alio Myrrha mibi in manus data, sed defluente illa, certo meo arbitratu. Quid enim per manus, nisi operationes? quid per Myrrham, nisi mortificatio carnis accipitur? Sponsa igitur, vt Ambrosius loquitur, surrexit aperire,Ga naar margenoot+ & opera eius, & facta mortificata sunt mundo: talis enim debet esse Anima, quae verbum est receptura; vt moriatur mundo, & consepeliatur in Christo, sic enim Christus inuenitur, & tale sibi quaerit hospitium. Sed notanda est hîc triplex Discipulorum differentia. Quidam enim stupidi & vecordes, ne quidem auscultant vocem | ||||||||||||||||
[pagina 52]
| ||||||||||||||||
Praeceptoris, parùm curantes loquatur nec ne. Alij audiunt quidem vocem; sed prae desidiâ ad illam non surgunt. Terij & audiunt, & surgunt; sed pessulum non referant, nec ostium aperiunt. Qvemadmodvm enim dum Citharoedi aliqui de nocte per plateas Citharam tangunt, quidam somno pressi non audiunt; alij etsi audiant, non tamen è lecto se proripiunt; alij verò dulcedine cantus illecti, ad ostium vel fenestram accedunt, vt Musicam Harmoniam audiant, sed statim lectum repetunt: ita quoque contingit quosdam Dei vocem non audire; alios verò audire quidem, sed negligere; alios deinde auditu diuini verbi plurimùm delectari, illiq́ue cum voluptate attendere; sed illo nihil ampliùs commoueri, quàm si Musicam quamdam Cantilenam audiuissent, de quibus Dominus conqueriturGa naar margenoot+ apud Ezechielem, cùm ait: Dicunt vnus ad alterum; venite, & audiamus quis sit sermo egrediens à Domino. Et veniuntad te, quasi si ingrediatur populus, & sedent coram te populus meus, & audiunt sermones tuos, & non faciunt eos, quia in Canticum oris sui vertunt illos, & auaritiam suam sequitur Cor eorum. Et es eis quasi Carmen Musicum, quod suaui dulciq́ue | ||||||||||||||||
[pagina 53]
| ||||||||||||||||
sono canitur: audiunt verba tua, & non faciunt ea. Qvartvm Discipulorum genus, est eorum qui auditâ Praeceptoris voce, statim surgunt, pessulum remouent, ostium aperiunt, & Dei praecepta opere exequuntur. De his Barnardus ait: Veram scientiamGa naar margenoot+ soli Christi Discipuli, id est, mundi contemptores, Dei munere assequuntur. Nec enim hanc Lectio docet, sed vnctio; non litera, sed Spiritus; non eruditio, sed exercitatio in mandatis Domini. Discendi igitur cupidus huius Scholae Discipulus, nihil magis desideret, quàm vt omnibus creaturis tacentibus, vnus Deus loquatur secum, ad quem se conuertat & dicat: LoquereGa naar margenoot+ Domine, quia audit seruus tuus. Nec ad ostium eum morari permittat, sed cum Sponsa dicat: Apprehendam te, & ducamGa naar margenoot+ in domum matris meae, ibi me docebis. Quaenam autem haec domus, nisi ipsum Cor, quod diuinus Magister ingressus, Doctoralem sibi Cathedram in eo constituit, & velut in amplissimo Gymnasio sedentem ad pedes suos, eum Magdalena,Ga naar margenoot+ Sponsam erudit atque instruit. Proptereà, vt Bernardus monet, quoties suggestionemGa naar margenoot+ boni senseris in Corde tuo, da honorem Deo; & age reuerentiam Spi- | ||||||||||||||||
[pagina 54]
| ||||||||||||||||
ritui Sancto, cuius vox sonat in auribus tuis. | ||||||||||||||||
Lectio XI.
| ||||||||||||||||
[pagina 55]
| ||||||||||||||||
Praeoccupat qui se concupiscunt, vt his se prior ostendat. Secvndvm Monitum sit, vt qui in hac Schola proficere desiderat, ab omni peccato abstineat, & mandata Dei diligenter custodiat. In maleuolam enim AnimamGa naar margenoot+ non introibit Sapientia, nec habitabit in Corpore subdito peccatis. Audi verò Magistrum praeceptum hoc inculcantem: Fili concupiscens Sapientiam, conseruaGa naar margenoot+ iustitiam, & Deus praebebit illam tibi. Et cogitatum tuum habe in praeceptis Dei,Ga naar margenoot+ & in mandatis illus maximè assiduus esto, & ipse dabit tibi Cor, & concupiscentia Sapientiae dabitur tibi. Tertia Admonitio est, quam tradit Sanctus Iacobus his verbis: Si quis autemGa naar margenoot+ vestrûm indiget Sapientia, postulet à Deo, qui dat omnibus affluenter, & non improperat: & dabitur ei. Meritò autem Orationis studium commendat, quia vt Salomon ait: Si sapientiam inuocaueris, & inclinauerisGa naar margenoot+ Cor tuum prudentiae, intelliges timorem Dei, & Scientiam inuenies. Hinc de studioso & diligente Discipulo scriptum est: Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, & in conspectu Altissimi deprecabitur. Aperiet os suum in Oratione, & pro | ||||||||||||||||
[pagina 56]
| ||||||||||||||||
delictis suis deprecabitur. Si enim Dominus magnus voluerit, Spiritu intelligentiae replebit illum. Neque verò dubitandumGa naar margenoot+ est, an Deus scientiarum Dominus exaudire orantem velit, ipse enim (vt iam audiuimus) dat omnibus affluenter. Et vel testis esse potest Salomon, qui scripsit:Ga naar margenoot+ Optaui, & datus est mihi sensus: & inuocaui, & venit in me Spiritus Sapientiae.Ga naar margenoot+ Vis alterum? audi Siraidem: Cùm adhuc iunior essem, priusquàm obertarem, quaesiui Sapientiam palàm in Oratione mea. Ante Templum postulabam pro illa, & vsque in nouissimis inquiram eam. Et effloruit tamquam praecox vua. Laetatum est Cor meum in ea. His accedat Qvartvm Monitum, vt Orationi coniungat sedulum laborem. Ga naar margenoot+ Fili, inquit Ecclesiasticus, à iuuentute tua excipe Doctrinam, & vsque ad canos inuenies Sapientiam. Quasi qui arat & seminat, accede ad eam, & sustine bonos fructus illius. In opere enim ipsius exiguum laborabis, & cirò edes de generationibus illius. Haec aliaq́ue Monita Spiritus Sanctus passim in Sacro textu tradit; quibus ego tria haec adiunxero. Primvm, vt quicumque haec legerit, Christum Scholae huius Magistrum intùs | ||||||||||||||||
[pagina 57]
| ||||||||||||||||
ad Cor loquentem audire sibi persuadeat: eius enim Doctrina hîc potissimùm traditur, licet Sanctorum Patrum, aliorumq́ue Auctorum sententijs passim illustretur. Secvndvm, vt sedarè admodum legat, & instar mundi animalis lecta ruminet, eaq́ue conseruet, conserat in Corde suo. Tertivm, non in sola Lectione aut Meditatione sistat, sed ad opus quoque se accingat, & factis, quam audiuit Lectionem, exprimere satagat. Praestitit id ParisiensisGa naar margenoot+ quidam Scholasticus, qui Theologicas Scholas ingressus, cùm ex Matthaeo legi audisset: Diliges Dominum Deum tuum extoto Corde tuo, ille cunctis admirantibus subitò surrexit, recedere volens. Cùm verò interrogaretur à Magistro, quid esset sibi dictum vel factum, quare dimitteret Scholas suas? Ille respondit: Nihil; sed antequam plus audiam istud, volo opere complere; & egressus, Religionem intrauit. Dignissimum hoc Scholà exemplum vehementer exopto vt quàmplurimi Discipuli imitentur. Quare mi Lector, vade & tu facGa naar margenoot+ | ||||||||||||||||
[pagina 58]
| ||||||||||||||||
Lectio XII.
| ||||||||||||||||
[pagina 59]
| ||||||||||||||||
gna visa est. Atheniensium & Romanorum affectata eloquentia perijt cum sonitu, & deputati sunt Sapientes eorum cum descendentibusGa naar margenoot+ in infernum, quia dereliquerunt fontem Sapientiae aeternae, & viam disciplinae ignorauerunt, neque intellexerunt semitas eius. Non est audita in terra Chanaan, neque visa est in Theman. Filij quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quae de terra est, negotiatores Merrhae & Theman, & fabulatores, & exquisitores prudentiae & intelligentiae, viam Sapientiae nescierunt, neque commemoratie sunt semitas eius. Solus Vnigenitus Dei Filius, Rex regum, & Dominus dominantium, qui propter nos homines in terris visus, & cum hominibus conuersatus est, hic adinuenit omnem viam disciplinae, & tradidit illam Iacob puero suo, & Israël dilecto suo. Et quis dubitet, quin hic tantus Doctor eximia prorsus Priuilegia Academiae suae indulserit? In hac enim nobilissima Schola non soluuntur tributa grauia dolorum, & afflictionum, quae nascuntur ex desiderijs auaritiae, ambitionis, voluptatis, & innumerabilium cupiditatum, quas à Corde Magister noster resecat, & exterminat. Profectò dum peccatores, quasi diaboli iumenta, portant pondera iniqui- | ||||||||||||||||
[pagina 60]
| ||||||||||||||||
tatum suarum; Auditores Scholae Iesu Christi vinculis peccatorum absoluti, gaudent libertate & immunitate filiorum Dei. Sed agedum Sacrae Scripturae archiua discutiamus, vt inde Authentica Priuilegia Scholae Cordis depromere possimus. Etsi autem plurima inueniri queant, breuitati tamen studentes, quatuor aut quinque, eaq́ue praecipua, enumerabimus. Primvm igitur Priuilegium, sit eximia prorsus huius Scholae vtilitas, quae tanta est, vt meritò propter eam omnia huius mundi bona contemnantur. Hoc autem Priuilegium ipse Dominus, per manum Isaiae Prophetae, Discipulis suis largitus est,Ga naar margenoot+ cùm ait: Haec dicit Dominus Redemptor tuus Sanctus Israël: Ego Dominus Deus tuus docens te vtilia, gubernans te in via qua ambulas. Hîc enim Cor à Deo Opt.Ga naar margenoot+ Max. instruitur in verâ pietate, quae ad omnia vtilis est, promissionem habens vitae, quaeGa naar margenoot+ nunc est, & futurae. Sobrietatem insuper & prudentiam docet, & iustitiam, & virtutem, quibus vtilius nihil est in vita hominibus. Nouerat Priuilegij huius dignitatem aestimare ille, quid de vera Cordis prudentiaGa naar margenoot+ dicebat: Praeposui illam regnis & sedibus, & diuitias nihil esse duxi in comparatione illius. Nec comparaui illi lapidem pretiosum: | ||||||||||||||||
[pagina 61]
| ||||||||||||||||
quoniam omne aurum in comparatione illius, arena est exigua, & tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. Super salutem & speciem dilexi illam: venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, & innumerabilis honestas per manus illius. Secvndvm Priuilegium, est multitudo pacis, quae in Cordis Gymnasio abundat: cùm enim hîc tradatur modus Cor cum Deo & proximo vniendi; perferctissima hinc oritur concordia, ex qua sequitur pax illa, quae exuperat omnem sensum. InGa naar margenoot+ Scholis verò huius saeculi plurima vigent discordia, & quamuis clament: Pax, pax;Ga naar margenoot+ non est pas impijs, dicit Dominus. TurbatiGa naar margenoot+ enim sunt omnes insipientes Corde; &Ga naar margenoot+ viam pacis non cognouerunt. In hac verò Schola pax Christi exultat in CordibvsGa naar margenoot+ Discipulorum, in qua & vocatisunt. Pacificus enim Rex in Cordibvs eorum, velut in Throno Salomonis, residens; efficit,Ga naar margenoot+ vt in pace sint omnia quae possident. Tertivm Priuilegium, titulo rectitudinis Cordis impetratum, est gaudium inGa naar margenoot+ Spiritu Sancto, & inenarrabilis laetitia, quam Praeceptor noster communicat ijs, qui recto sunt Corde. Priuilegij huiusGa naar margenoot+ Authenticas literas expediuit Regius Vates, Calamus scribae velociter scribentis, quiGa naar margenoot+ | ||||||||||||||||
[pagina 62]
| ||||||||||||||||
Ga naar margenoot+saepiùs huius praerogatiuae meminit: Iustitiae, inquit, Domini rectae, laetisicantesGa naar margenoot+ Corda. Et: Laetetur Cor quaerentiumGa naar margenoot+ Dominum. Iterumq́ue: Rectis CordeGa naar margenoot+ laetitia. Ac rursus: Laetamini in Domino, & exultate iusti, & gloriamini omnes recti Corde. Nullus enim facilè explicare potest, quanto gaudio Deus eos repleat, in quorum Corde intùs loquitur, docensGa naar margenoot+ eos viam mandatorum suorum expeditissimè currere, cùm gaudio Corda eorum dilatat. Hinc idem Dauid Domino dicebat:Ga naar margenoot+ Testimonia tua exultatio Cordis mei sunt. Quanta verò gaudij materia est, quòd intùs in Corde habeamus Magistrum, qui iustitiae viam demonstret, qui lumine vultus sui Cor irradiet, & in eo suauissimam legem suam scribat. TestaturGa naar margenoot+ id idem Psalmographus, dicens: Signatum est super nos lumen vultus tui Domine,Ga naar margenoot+ dedisti laetitiam in Corde meo. Nec deest Priuilegio huic debitum Sigillum: Spiritus enim Sanctus per os Dauid locutus est, & sermo eius per linguam ipsius. Qvartvm Priuilegium, est eximius honor Discipulorum Scholae huius, quem consequuntur ex eo quòd huic Magistro subijciantur; sub Christo enim iacere | ||||||||||||||||
[pagina 63]
| ||||||||||||||||
(vt ait Sanctus Paulinus) supra mundumGa naar margenoot+ stare est; propter illum deijci, resurrectio est: qui honori suo implicans suos, propè omnia nobis nomina sua communicauit. Dedit enim potestatem Discipulis suis filiosGa naar margenoot+ Dei fieri; illisq́ue, ad quos sermo eius factus est, ait: Dij estis, & filij excelsi omnes.Ga naar margenoot+ Quantus porrò & ille honor est, qui mundis Corde defertur, cùm summi Regis amici constituuntur? Qui enim diligitGa naar margenoot+ Cordis munditiam, vt Scriptura ait, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum Regem. Illum, inquam, Regem, qui magnificatus est super omnes regesGa naar margenoot+ vniuersae terrae, qui est Rex regum, & Dominus dominantium, Rex magnus superGa naar margenoot+ omnes deos. Quid quaeso honorabilius Sapientia Cordis, quae infinitus thesaurusGa naar margenoot+ est hominibus? quo qui vsi sunt,Ga naar margenoot+ participes facti sunt amicitiae Dei, propter disciplinae dona commendati. Nimis profectòGa naar margenoot+ honorati sunt amici tui Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Qvintvm Priuilegium, ordine quidem hic vltimum, sed excellentiâ summum, est aeterna beatitudo, Auditoribus huius Scholae promissa. Viuae enim vocis oraculo ipse Gymnasiarcha ore suo sacro ac benedicto dixit: Beati mundo Corde,Ga naar margenoot+ | ||||||||||||||||
[pagina 64]
| ||||||||||||||||
quoniam ipsi Deum videbunt. In Dei autem Opt. Max. visione summum hominis bonum, summa creaturae rationalis felicitas constituta est. Et quidem licet consummata beatitudo, Auditoribus Scholae huius, non nisi post hanc vitam praemij loco tribuatur, habent tamen etiam in hac vita initia quaedam, & praelibationes eius felicitatis, quam firmissimâ spe expectant. VtGa naar margenoot+ enim omnis gloria filiae Regis ab intus est, ita etiam regnum Dei intra nos est, & pretiosissimum hunc thesaurum portant Discipuli Christi in vasis fragilibus Corporum suorum. Qui enim mundo sunt Corde in hac vita ad eminentissimam puritatem Cordis passionibus non inquinati, adeò eleuantur, vt quodammodo finitimi esse videantur candori caelestis Ierusalem. Hi purgato oculo per donum intellectus, à Spiritu Sancto infusum, Deum in speculo, & in aenigmate videre dicuntur. Et quidem felicitas videre dicuntur. Et quidem felicitas haec inchoata Discipulorum Christi multò maior est, quàm omnis beatitudo, quam fingunt sibi homines, qui extra Cordis Scholam vagantur. Et tamen haec qualiscumque beatitudinis in choatio perficietur à liberalissimo remuneratoreGa naar margenoot+ Deo cum tanta, & tam inessabili affluentia bonitatis, vt eam nec oculus viderit, nec | ||||||||||||||||
[pagina 65]
| ||||||||||||||||
auris audierit, nec in Cor hominis ascenderit; soli enim eam nouerunt, qui accipiunt. | ||||||||||||||||
Lectio XIII.
| ||||||||||||||||
[pagina 66]
| ||||||||||||||||
Ga naar margenoot+ posset, ita describit: Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, & tradiderit eos Dominus Deus tuus manu tua, captiuosq́ue duxeris, & videris in numero captiuorum mulierem pulchram, & adamaueris eam, voluerisq́ue habere vxorem, introduces eam in domum tuam: quae radet caesariem, & circumcidet vngues, & deponet vestem, in qua capta est: sedensq́ue in domo tua, flebit patrem & matrem suam vno mense. Et posteà intrabis ad eam, dormiesq́ue cum illa, & erit vxor tua. In quibus verbis quintuplicem mulieris illius, (siue Animae, quam illa designat) statum considerare licet. Primus est gentilitatis, quo à veri Dei cultu auersa, seruit dijs alienis. Secundus, quo à Iudaeo capta, à gentilitate expiatur, & ad futuras nuptias praeparatur. Tertius est desponsaionis, quo Iudaeo, futura vxor, despondetur. Quartus status est nuptialis, quo initum matrimonium consummatur. Quintus denique est vitae coniugalis, perpetuam atque indiuiduam vsque ad mortem societatem retinentis. Sed primò omnium dispiciamus quisnam sit iste Iudaeus, qui tanto huius mulieris amore incensus fuit, vt pro ea in praelium descendere non detrectauerit. Hic autem alius non est, quàm Christus Domi- | ||||||||||||||||
[pagina 67]
| ||||||||||||||||
nus Saluator noster, de quo Mysticè olim Iacob prophetauit: Catulus Leonis Iuda,Ga naar margenoot+ ad praedam fili mi ascendisti. Quem namque (vt Gregorius ait) iste leonis catulusGa naar margenoot+ designat, nisi Redemptorem nostrum Iesum, de quo in Apocalypsi legimus: QuoniamGa naar margenoot+ vicit Leo de tribu Iuda? Hic igitur mundum ingressus, vt forem armatum superaret, & vniuersa spoliaeius diriperet;Ga naar margenoot+ inter ceteros captiuos vidit mulierem pulchram, cuius amore captus, eam in vxorem accipere statuit. Quae enim est haec mulier pulchra, nisi quaelibet Anima ad pulcherrimam Dei imaginem & similitudinem creata: habens cum eodem immortalitatem, & constituta super omnia opera manuum eius? minorata paulò minusGa naar margenoot+ ab Angelis, omniq́ue decore ac varietate exornata. Sed prô dolor, haec tam speciosa, & venusta Anima declinans Cor suumGa naar margenoot+ in vanitates & insanias falsas, recessit àGa naar margenoot+ Deo salutari suo: recessit à Corde suo,Ga naar margenoot+ & peregrè profecta in regionem longinquam, adhaesit creaturis; & commixta inter gentes, didicit opera eorum, colensGa naar margenoot+ & adorans simulachra gentium, argentum & aurum opera manuum hominum. QuotGa naar margenoot+ enim sunt ea, quae Anima inordinato amore prosequitur; tot sibi idola fabricat, qui- | ||||||||||||||||
[pagina 68]
| ||||||||||||||||
bus debitum summo Numini cultum sceleratissimè impendit. Hinc Anima, quae abijtGa naar margenoot+ in vanitatem Cordis sui, & nihil nisi honores consectatur, Ioui, & Beelzebub (quod muscae idolum significat) sacrificium offert. Quae verò affluentibus diuitijsGa naar margenoot+ Auarum Cor apponit, Mammonae, Astaroth, & Plutoni litat. Quid enim aliud estGa naar margenoot+ Auaritia, Apostolo teste, quàm idolorumGa naar margenoot+ seruitus? Cuius verò Cor crapula & ebrietate aggrauatum est, is pro Deo Asmodaeum, Bacchum & Venerem deueneratur. QuinimmòGa naar margenoot+ huius Deus, venter est; Altare, mensa; Templum, culina; Sacerdos, coquus. Qvid verò infelix, & praeuaricatrix Anima ab hisce dijs gentium expectat, nisiGa naar margenoot+ vt insatiabile Cor aliquo modo saturare queat? sed nullâ aliâ omninò re infinita Cordis capacitas expleri potest, nisi Deo ipso infinito. Quocumque igitur se verterit, occupari potest; repleri non potest. Hinc miserum Cor in tot partesGa naar margenoot+ diuiditur, quot sunt ea quae colit, & quibus seruit: atque ita tam variè diuisum interire necesse est. Quia cùm omnia salutis media spernat, sensim sine sensu efficitur, & inGa naar margenoot+ durissimum lapidem obrigescit. Et hic est miserandus ille status Animae, dijs gentium seruientis. Videns verò miserator & mise- | ||||||||||||||||
[pagina 69]
| ||||||||||||||||
ricors Dominus decoram hanc filiam Sion, quam alligauerat satanas, & vinctam detinebat; misericordiâ motus super illâ,Ga naar margenoot+ non dubitauit pro eâ bellum suscipere, & in libertatem vindicatam sibi in coniugem assumere. Antequam verò eam ad thalami consortium admittat, vult eam priùs à Gentilitatis erroribus expurgari: quod vt faciat, supradictam illam ex Deuteronomio legem exactè obseruat. Primò enim, introducit eam in domum suam, dum eam monet, vt ad Cor reuertatur: domus enim DeiGa naar margenoot+ Cor nostrum est. Secundò, vult vt radat caesariem suam, id est (vt exponit noster Berchorius) vt per poenitentiam, & confessionem,Ga naar margenoot+ omnem Cordis immundam cogitationem auferat; ideoq́ue iubetur Anima, velut aquam, effundere Cor suum coramGa naar margenoot+ Domino: vt ita omnem peccatorum latentem faecem in confessione Domino aperiat, simulq́ue verae poenitentiae testes lacrymas & preces effundat. Tertiò, praecipitur vt futura haec Sponsa circumcidat vngues, id est, omnem superbiam, & mortuam operationem resecet: quamobrem exacta Cordis circumcisio in hac Schola ei commendatur.Ga naar margenoot+ Quartò, Gentilitatis vestes, quibus induta erat, exuere debet: id est, omnem malam conuersationem, & saeculares mo- | ||||||||||||||||
[pagina 70]
| ||||||||||||||||
res deponere; quod per veram CordisGa naar margenoot+ contritionem, & firmum non ampliùs peccandi propositum fieri docetur. Quintò, requiritur vt sedeat in domo Sponsi, destens vno mense patrem & matrem suam; quod sit dum conscientiae domum ingressa,Ga naar margenoot+ per Cordis humiliationem sedet, considerans, & deflens patrem & matrem; id est, mundum & carnem, & omnem quam exinde contraxit maculam & infectionem,Ga naar margenoot+ dicens cum Propheta: Vae mihi mater mea, quare genuisti me? Hisce porrò suspirijs & gemititbus, accedente diuini amorisGa naar margenoot+ radio, Cordis durities sensim emollitur, ac tandem ab omni maculâ in SanguineGa naar margenoot+ Agni emundatur. His verò expiationis officijs expurgata Anima, digna redditur caelestis Sponsi connubio: quare ad tertium statum transiens, Christo iam desponsandar, ei CorGa naar margenoot+ suum & se totam offert, atque in suauissimiGa naar margenoot+ odoris sacrificium immolat. Sponsus autem,Ga naar margenoot+ qui scrutatur renes & Corda, non sine multiplici examine hanc Cordis oblationem admittit. Primò enim an iustiGa naar margenoot+ ponderis illud sit, ad libram & bilances expendit. Deinde, ne fortè reprobum sit, velutGa naar margenoot+ aurum in fornace illud probat. Tertiò, ne qua in imo Cordis iniquitas delite- | ||||||||||||||||
[pagina 71]
| ||||||||||||||||
scat, profundum eius submissa bolide curiosissimè scrutatur. Quartò, num prauâGa naar margenoot+ intentione distortum fortè Cor sit, illud ad rectitudinem diuini sui Cordis, ceu infallibilem regulam, collineat & exigit.Ga naar margenoot+ Post haec examina, & vitae purgatiuae exercitia, Cor sincerum & sibi dignum Sponsus inueniens, Animam statim ad sublimiorem statum euehit: in quo Cor illuminatur, & in Spiritu proficere edocetur. Atque hic est status quem diximus desponsationis, de quo per Prophetam Dominus promiserat: Et sponsabo te mihiGa naar margenoot+ in sempiternum, & sponsabo te mihi in iustitia, & iudicio, & in miserationibus, & sponsabo te mihi in fide. Vt igitur Sponsam hanc sibi desponset, eiq́ue vicem reddat, quemadmodum illa in arrham desponsationis Cor suum ei obtulit, ita vicissim diuinus hic Sponsus Cor nouum, Cor, inquam,Ga naar margenoot+ suum Sponsae suae tradit. Neque veròGa naar margenoot+ munera, & paraphernalia bona in hac desponsatione desiderantur. Vtenim AssuerusGa naar margenoot+ mundum muliebrem, & omnem ornatum selectis virginibus, è quarum numero Sponsam sibi assumeret, praebebat: ita quoque Rex regum, & Dominus dominantium, ipsemet comit, & ornat Animam, quam matrimonio suo destinauerit. Quare nouum | ||||||||||||||||
[pagina 72]
| ||||||||||||||||
Ga naar margenoot+Cor, quod Sponsae suae dedit, luce suâ illuminat: deinde legem suam, desiderabilemGa naar margenoot+ super aurum & lapidem pretiosum, CordiGa naar margenoot+ inscribit. Ne verò sterilis maneat tam speci osa Sponsa, & optato fructu hoc careat;Ga naar margenoot+ benignissimus Sponsus agrum Cordis aratro proscindit, diuini verbi semine conspergit,Ga naar margenoot+ gratiae fluentis irrigat, & exurgentibus ex hac cultura floribus, candidissimaGa naar margenoot+ Cordis lilia colligit. Ne quis autem eo inuito, hortum hunc subintret, & fructus diripiat;Ga naar margenoot+ ipsemet peruigil excubitor custodit illum: & scuto laboris sui eumdem protegit.Ga naar margenoot+ Docet deinde Cor ad superna eleuare, & ascensiones in eo disponere: illiusq́ue spatia, ad vberiora charismatum dona recipienda,Ga naar margenoot+ dilatat. Ornata monilibus his Sponsa, ingreditur nuptialem thalamum; & Dilecto votorum suorum copulatur, atque vnitur. Beatae prorsus, ac ter beatae nuptiael quibus Epithalamium canens Isaias,Ga naar margenoot+ dicebat: Gaudebit Sponsus super Sponsam, & gaudebit super te Deus tuus, quia complacuit Domino in te, & terra tua inhabitabitur, Habitabit enim Iuuenis cum Virgine, & habitabant in te filij tui. Quare,Ga naar margenoot+ dilatatio iam Cordis aedificio, inhabitatorem ei mittit Spiritum sanctum: aeternum scilicet amorem suum, vt eo Spon- | ||||||||||||||||
[pagina 73]
| ||||||||||||||||
sum redamare discat; eumq́ue, velut signaculumGa naar margenoot+ Cordi suo impressum, semper & vbique circumferat. Hinc porrò nouis amoris sagittis Cor vulneratur: nouo incendio magis ac magis inflammatur; adeòGa naar margenoot+ vt nec nocte, nec die quiescere possit: sed Corpore dormiente, Cor vigilet. Cùm veròGa naar margenoot+ ignis sursum semper tendat, accensum charitatis ardoribus Cor, sursum euolat, caelumq́ueGa naar margenoot+ petit: vt cum Dilecto suo sese vniat;Ga naar margenoot+ & in eo tandem felicissimè quiescat.Ga naar margenoot+ Atqve haec sunt diuini amoris exercitia, quibus Cor in via vnitiua, velut thalamo Sponsi, vacat, & suauissimè fruitur. Quia verò matrimonij vinculum, omnium rerum, tam prosperarum, quàm aduersarum communio consequitur: hinc in Quarto Libro instruitur Cor, communicareGa naar margenoot+ Christi passionibus, & cum eo dulcissimè conuersari. Non enim habet amaritudinemGa naar margenoot+ conuersatio illius. Instituit ergo fidelis Anima cum patiente Sponso peregrinationem, admodum sibi vtilem; eumq́ue sequens ad montem Myrrhae, & adGa naar margenoot+ collem Thuris, ingreditur hortum Gethsemani,Ga naar margenoot+ ad Oliueti montem situm: vbi videns Dilectum suum in agonia prolixiùs orangem, & sanguineo sudore perfusum, balneumGa naar margenoot+ Cordi suo inuenisse sibi gratulans,Ga naar margenoot+ | ||||||||||||||||
[pagina 74]
| ||||||||||||||||
in eodem illud abluit. Conspiciens verò Dilectum suum in exitu horti à truculentissimus Iudaeis capi, ligari, atque huc illuc immanissimè raptari; orat ijsdem funibusGa naar margenoot+ amori suo constringi, & vinculis charitatisGa naar margenoot+ trahi post illum, in odorem vnguentorum suorum. Alligata verò illi, eumdem per compita, & plateas vsque ad praetorium Pilati animosè sequitur. Vbi dum marmoreae columnae illum alligari vidit, eamdem, iam Sacri Corporis illius contactu consecratam,Ga naar margenoot+ sustentaculum & sulcrum labanti Cordi suo supponit. Quid verò ex flagellis,Ga naar margenoot+ & virgis, quibus supra dorsum mitissimi Agni fabricauerunt peccatores, generosa Sponsa facit? His ipsis, seu stimulisGa naar margenoot+ quibusdam, tardum Cor impellit, atque ad Dei seruitutem vrget. Nec spineae coronae consortium abhorret: illam enim, velutGa naar margenoot+ sepem, Cordis sui horto circumdat, & circumplectit; vt à feris, & à furibus tutus esse queat. Comitata deinde SponsumGa naar margenoot+ exeuntem ciuitatem, & baiulantem sibi Crucem: cùm in via anima duertit Dilecti faciem, in oblato à Veronica sudario, ad viuum expressam; quid non ingeniosus amor hîc audet? proponit enim velut prototypon sibi, Veronicae illud velum; & artificiosàGa naar margenoot+ acupicturâ illud in Corde suo expri- | ||||||||||||||||
[pagina 75]
| ||||||||||||||||
mere conatur. Sitientie verò ante ipsam crucifixionem Dilecto, Cor suum, velut phialamGa naar margenoot+ vino compunctionis plenam, offert. Dum verò Saluatoris manus, & pedes clauis perfodi cernit; optat & ipsa clauo timorisGa naar margenoot+ Domini Cor suum configi. Immò & totum Cor incruce extendi, & cum ChristoGa naar margenoot+ crucifigi desiderat. Quanta verò bona in Cruce Domini Iesu Christi inuenit! in qua sola gloriam suam, & honorem constituit. Hinc arborem crucis Cordi suo inserit.Ga naar margenoot+ Hinc Titulo, Christi capiti superposito, Cor suum, in aeternum habitaculum, crucifixoGa naar margenoot+ Iesu dedicat. Hinc vulneravi Longini lanceâ;Ga naar margenoot+ defluente è Crucis torculari musto potari auidissimè concupiscit. Nec satis hoc; sed vltrà ascendens ad Cor altum, ad exaltatum Cor Dei sui, in latere vulnerato azylum Cordis sui constituit. Ne veròGa naar margenoot+ Speculum tam speciosae desit Sponsae, è sacratissimis quinque vulneribus pulcherrimumGa naar margenoot+ ei Speculum proponitur. Sed nec mortuum quidem, ac sepultum deserit: verùm eodem quo amor eius tumulatur monumento, & ipsa Cor suum velut thalamo includit: expectans cum eo gloriosam Resurectionem. Atqve haec est totius Opusculi nostri Synopsis, & Anacephaleosis. | ||||||||||||||||
[pagina 76]
| ||||||||||||||||
Lectio XIV.
| ||||||||||||||||
[pagina 77]
| ||||||||||||||||
lorum ingenio compositam, atque elaboratam. Primum igitur Compendium, paucis verbis, nobis exhibet Angelicus Doctor Thomas Aquinas, quem quotidie flexis genibus ita, inter cetera, Domino supplicasse accepimus. Da mihi, dulcissime Iesu, Cor peruigil, quod nulla abs te abducat curiosa cogitatio; da immobile, quod nulla deorsum trahat indigna affectio; da inuictum, quod nulla fatiget tribulatio; da liberum, quod nulla sibi vendicet violenta delectatio; & da rectum, quod nulla seorsum obliquet sinistra intentio. Ex quâ precandi formulâ id discimus, sapientissimum hunc Doctorem totam Cordis perfectionem in eo posuisse, vt illud cum Deo Creatore suo quàm intimè esset vnitum. Omnium enim rerumGa naar margenoot+ perfectio (vt idem docuit) in eo sita est, vt suo coniungantur principio. Quare, vt Cordis perfectionem assequeretur, rogandum sibi Omnipotentem Deum putauit, vt omnia illa auferret, quae Cordis cum Deo vnionem impedire possent: qaulia in primis sunt, quinque illa ab eo recensita; videlicet curiositas, peruersa affectio, tribulatio, in creaturis delectatio, & sinistra intentio. Contra quae Cor peruigil, immobile, inuictum, liberum, & rectum | ||||||||||||||||
[pagina 78]
| ||||||||||||||||
sibi dari postulat. Cor enim hiscè qualitatibus praeditum, non potest non esse cum Deo coniunctissimum. Quinimmò si rectè rem expendere voluerimus, quidquid de Cordis bonitate, & perfectione dicere possumus; id totum Cor rectum complectitur: & ideò fortè id vltimo loco Sanctus Thomas expetebat. Quare si vno verbo totam Scholae nostrae Doctrinam exprimere voluerimus; rectè dixerimus, eò omnia spectare, quae hoc Opusculo traduntur, vt Cor hominis sit rectum cum Deo suo: id est, vt humanum Cor, diuino Cordi; humana volutas, diuinae voluntati per omnia, & in omnibus respondeat, atque consentiat. Quod quidem fusiùs explicabitur Lib. 2. Lect. 20. Hortor interim vniuersos huius Scholae Discipulos, vt suprà scriptam illam Sancti Thomae precationem, pro Cordis perfectione adipiscenda, quotidie, atque etiam saepiùs, recitare non negligant. Altervm ex Sancti Dominici Schola Compendium nobis offert pius, atque eruditus Pater Ludouicus Granatensis: qui considerans summam Christianae perfectionis vno Ivstitiae nomine appellari; cuius proprium sit, vnicuique dare quod suum est: Deo nimirùm, Proximo. | ||||||||||||||||
[pagina 79]
| ||||||||||||||||
& sibiipsi; ex eo conficit, hominem qui triplici huic debito satisfecerit, omnem iustitiam & perfectionem, quam profitetur, adimpleuisse. Quòd si, ait, paucissimis verbis,Ga naar margenoot+ & breui collatione velis discere, quomodo id fieri possit, dicam: triplici hac obligatione reddet homo perfectissimè omne suum debitum; hoc est, si erga Deum habeat Cor filij; erga proximum, Cor matris; erga se verò, Cor atq; Spiritum iudicis. Sunt autem hae tres Iustitiae partes, in quibus Propheta docet omnia nostra bona consistere, cùm dicit: Indicabo tibi, ô homo, quid sitGa naar margenoot+ bonum, & quid Dominus requirat à te: vtique facere iudicium, & diligere misericordiam, & sollicitum ambulare cum Deo tuo. Ex his enim tribus officiorum generibus, primum quidem spectat ad nos, nempe facere iudicium, secundum ad proximum, diligere misericordiam; tertium verò ad Deum, quod ipsa Prophetae verba declarant, cùm ait: Sollicitè ambulare cum Deo tuo. Singula verò hęc ita explicat. Cùm ordinata in homine charitas à seipso incipiat, primò omnium attendere oportet officium illud, quod sibi ipse homo debet: id est, facere iudicium, & Cor Iudicis assumere. Boni autem Iudicis est, benè compositam & reformatam habere Prouinciam. Et quia | ||||||||||||||||
[pagina 80]
| ||||||||||||||||
in homine, tamquam in parua Republica, duae partes principales reformandae sunt; Corpus scilicet, cum omnibus membris, & sensibus suis; atque Anima, cum omnibus affectibus, & potentijs: necesse est vt illae partes reformentur, & benè ordinentur secundùm regulam virtutis. Ga naar margenoot+Secvndo, debet homo proximo exhibere misericordiam, & Cor matris erga eum gerere. Considera autem quomodo prudens, & pia mater amans filium, admonet eum, si quod immineat periculum, succurrit illi in necessitate, suffert eius delicta eum patientia, nunc castigans iustitiâ, nunc dissimulans, & tegens prudentiâ. Animaduerte quomodo eadem mater gaudet in bonis, & contristatur in malis sui filij: non aliter atque si propria illius essent; quanto cum zelo vtilitatem & honorem eius affectet; quàm piè, quamq́ue diligenter Deo semper pro illo supplicet; denique quòd magis sollicita sit pro salute filij, quàm pro sua propria; & quòd in se crudelis sit, & seuera; vt clemens sit, & pia erga filium. Si eò itaque peruenire tibi liceat, vt tali Corde diligas proximum, iam ad perfectionem charitatis peruenisti. Si. inquam, haec sex officia charitatis proximo praestiteris: Amare, Consulere, Subue- | ||||||||||||||||
[pagina 81]
| ||||||||||||||||
nire, Sufferre, Ignoscere, Bonis exemplis docere; iam muneri tuo erga illum perfunctus es. Tertio, oportet hominem sollicitumGa naar margenoot+ ambulare cum Deo suo, & Cor filij erga illum gerere, eumq́ue illo Corde diligere, quo filius solet patrem. Est enim vnum ex praecipuis Christi officijs, tale Cor erga Deum homini immittere. Considera itaque nunc diligenter, quale sit Cor filij erga patrem suum: quo sit in illum amore, quo timore, quâ reuerentiâ, quâ obedientiâ, quo zelo honoris illius, quomodo seruiat illi gratis, quantâ cum fiduciâ recurrat ad illum in omni suâ necessitate, quâm patienter ferat correptionem, & castigationem illius, cum reliquis omnibus. Tali quoque & tu esto in Deum Corde & animo; & absoultè partem hanc Iustitiae adimplebis. Ad parandum verò Cor huiusmodi, nouem mihi praecipuè virtutes videntur esse necessariae, quarum prima & principalis est amor: secunda, timor & reuerentia: tertia, fiducia: quarta, zelus honoris Dei: quinta, pura intentio in exercitio diuini cultus: sexa, Oratio & refugium ad Deum in omni periculo, & necessitate: septima, gratiarum actio pro diuinis beneficijs: octaue, obedientia, & | ||||||||||||||||
[pagina 82]
| ||||||||||||||||
conformitas nostrae voluntatis, cum voluntate Dei: nona, humilitas & patientia in omnibus flagellis, & tribulationibus, quae nobis Deus immittit, quae omnia pluribus idem Auctor persequitur. Nobis verò suffecerit pro Epitome huius Libelli ostendisse, opertere vnumquemq; hominem habere
Sed nimis fortassè diu in primo limine haesimus, & discendi auidos Discipulos in hoc vestibulo remorati sumus: quare postremò hoc tantùm adiungendum videtur. Qvemadmodvm domus illa, quam SalomonGa naar margenoot+ scribit Sapientiam sibi aedificasse, in qua Auditoribus suis lautissimum exhiberet conuiuium, septem erat subnixa columnis: ita tota hęc Schola, in qua aeterna Sapientia spirituale epulum Cordatis proponit Discipulis, septem omninò constat Classibvs; quarum singulae plures continent Lectiones, velut diuersa fercula mystici huius conuiuij. Nam vt Sapientia non modò prudentes, & eruditos; sed etiam rudes, & indoctos ad coenam suam inuitabat, dicens: Si quis est paruulus, veniat ad me; & insipientibus locuta est: Venite, comedite panem meum, & bibite vinum quod miscui vobis: ita in sequentibus | ||||||||||||||||
[pagina 83]
| ||||||||||||||||
Classibvs non Perfectorum dumtaxat, sed & Incipientium, & Proficientium Corda cibantur pane vitae & intellectus. Quotquot enim triplicem illam vnius charitatis, siue perfectionis viam decurrunt; omnes ad hanc Scholam pertinent: omnes ad hanc mensam adhibentur. Prouidit siquidem sapientissimus Magister noster, vt singulis, pro diuersa conditione, & palato congruus esser cibus, potus. Prima autem Classis vercordes, vagosq́ue habet Discipulos; qui necdum Scholam ingressi, necdum mensae assidentes, ad vtramque adducendi sunt. In Secvnda Classe viam ingredimur Purgatiuam, in qua Incipientibus subministramus panem subcinericium cognitionis proptiae, panem lacrymarum; & vinum compunctionis. His enim Cor expurgatur, atq; enutritur: quod in Tertia Classe purum, atque emundatum Deo in sacrificium offertur: vbi mox exactissimum subit examen, & an tantâ maiestate dignum sit, diligentie indagine disquiritur. Qvarta Classis Proficientium est, qui Illuminatium viam perambulant: his; ne in via deficiant, panis mundus, candidus, & azymus exhibetur: qui Cordis eorum illuminationem, & profectum in Spiritu Mysticè designat. Qvinta Classis, ad | ||||||||||||||||
[pagina 84]
| ||||||||||||||||
quam Perfectie admittuntur, viae Vnitiuae habet exercitia: in quibus misericors Pater filijs suis panem Angelorum de caelo praestat; manna, inquam, absconditum, quodGa naar margenoot+ nemo nouit, nisi qui accipit. Hoc pane enutriti ad caelum subuolant, Deo vniri, & in eo quiescere cibum sibi gratissimum, & delectabilissimam refectionem reputant. In Sexta & Septima Classe, quaedam Dominicae Passionis exercitia, tribus istis vijs communia, continentur: è quibus nemini non gustare licet. Christus enim passus,Ga naar margenoot+ est frumentum electorum; cibus viatorum in hoc saeculo peregrinantium, donec ad caelestem patriam perueniant. In opiparaGa naar margenoot+ hac Passionis mensa, modò geniti infantes lat inueniunt: in hak, AdolescentibusGa naar margenoot+ panis Cor hominis confirmans exhibetur: in hac, cibus grandium, folidos eibus perfectorum copiosissimè ab illo subministratur, qui omnes inuitans dicebat:Ga naar margenoot+ Venite ad me qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos. Sed haec satis. Ite nunc Lectores, & Condiscipuli mei: quisque vestras ingredimini Clases: & propositas à Magistro Lectiones ordine euoluite, & sedulò memoriae mandate. Finis Libri Primi. |
|