Schola cordis
(1629)–Benedictus van Haeften– Auteursrechtvrij
[Folio *7v]
| |
Dico, Consecroq́ue.CVI enim Cor, nisi ei quiGa naar margenoot+ finxit singillatim Corda hominum? qui ea creauit redemit, expurgauit? cui alteri Cor,Ga naar margenoot+ quàm ei, qui tam seriò ait: Praebe fili mi Cor tuum mihi? Haec autem quae de Corde congessi noua & vetera, | |
[Folio *8r]
| |
cuínam offeram, nisi ei qui nouit absconditaGa naar margenoot+ Cordis: & in cuius conspectu meditatio Cordis mei semper? TibiGa naar margenoot+ igitur, ô Deus Cordis mei, & parsGa naar margenoot+ mea Deus in aeternum, Tibi, dixit Cor meum, exquisiuit te facies mea,Ga naar margenoot+ faciem tuam Domine requiram. Ne auertas faciem Tuam à seruo tuo; sed sicut respicere dignatus es ad Abel puerumGa naar margenoot+ tuum, & munera eius: ita, quaeso, respice in me, & suscipe debitum Tibi tributum Cordis mei & hoc, quod cum eo Diuinae Maiestati Tuae dedico Opusculum. Vtrumque, fateor, admodum exile, nec dignum cui apponas Cor Tuum. Illud enim vitiis, eheu! quàm plurimis coinquinatum; istud simplici sermone nimis incultum. Sed scio, Deus meus, quòd probes Corda,Ga naar margenoot+ & simplicitatem diligas; vnde & ego in simplicitate Cordis mei haec | |
[Folio *8v]
| |
qualiacumque lubens meritoq́ue offero. Votum mihi fuit, peccatores (quorûm primus ego sum) reuocare ad Cor suum; & ad Te Deum Cordis sui. Verùm, inanis est sermo meus, nisi Tu Deus, ei tribuas virtuten, quae Corda penetret. Frustrà haec legentur nisi Tu, qui solus habes claues Cordis, illud aperire digneris. Quare rogo Te, ô Dilecte votorum meorum, voto huic benignus aspira; vt dum verba auribus percipiumtur, Tu intùs ad Cor loquaris illudq́ue immutes, & conuertas ad Te Creatorem & Redemptorem suum. Complaceant,Ga naar margenoot+ oro, dulcissimo Cordi tuo, eloquia oris mei, & meditatio Cordis mei, diligereGa naar margenoot+ Te satagentis. Quaecumque verò in hisce Libris dixi de Tuo, agnoscas Tu, agnoscant & tui: si quae de meo, ignoscas Tu, ignoscant & tui; quibus, vt minus valui, prodesse saltem volui. |
|