Schola cordis
(1629)–Benedictus van Haeften– Auteursrechtvrij
[Folio *3r]
| |
[Folio *3v]
| |
inscripsi. Debebam sanè, neque vna ex causa; sed inter varias, illae mihi principes, quae ipsum Cor spectant. Quid enim in arcano sermone Cor, nisi Templum Dei viui, sed à Pontifice dedicandum: Altare diuini amoris igne iugiter ardens, sed à Sacrorum Antistite consecrandum: debitum summo Numini sacrificium, sed à, Sacerdote offerendum? Tu verò, Illvstrissime & Reverendissime Domine, Princeps Pastorum, & Animarum nostrarum Episcope, hiërarchicas has functiones Cordi meo, si dignaberis, impendes. Neque est cur addubitem. Restaurasti iam pridem egregio, regioq́ue animo, mag- | |
[Folio *4r]
| |
nisq́ue impendiis Affligeniense Templum; ipsum, Arasq́ue in eo plures dedicasti solemne Sacrificium gratulantibus nobis, non semel in eo obtulisti: quídni confidam eadem Libello huic meo abs Tuâ benignitate exhibenda? Divina lege ita olim sancitum fuit Tolles de cunctis Ga naar margenoot+ frugibus tuis primitias & pones in cartallo, pergesq́ue ad locum, quem Dominus Deus tuus elegerit, vt ibi inuocetur nomen eius: accedesq́ue ad Sacerdotem, qui fuerit in diebus illis: suscipiensq́ue cartallum de manu tua, ponet ante Altare Domini; & dimittes eas in conspectu Dei tui. Praeceptum hoc, quâ | |
[Folio *4v]
| |
licet, adimplere Cordi mihi est. Primum quod in homine nascitur, primum quod ab homine poscitur, Cor est: primus renouati Affligenii Tui fructus, haec Schola Cordis. Has igitur primitias, Volumine hoc, velut vimineo inclusas calatho, iuxta praeceptum Domini, ad Te, Illvstrissime & Reverendissime Praesvl, adfero; vt eas ante Altare Dei sistas, eidemq́ue pro me offeras. Canistri vilitatem & malè textam orationis structuram ipse ego non parùm erubesco; sed fiduciam suggerit Cor non malum. Illam si despicias, hoc quaeso respice; quod vilissimis etiam rebus pretium | |
[Folio *5r]
| |
conciliat. Euangelica illa viduaGa naar margenoot+ aera minuta duo in gazophylacium misit; at aeterno Christi elogio tenue hoc munus commendatum fuit.Non in victimis (ait Seneca) licet opimae sint, auroq́ueGa naar margenoot+ praesulgeant, Deorum honos est; sed piâ ac rectâ voluntate venerantium. Artaxerxi obequitantiGa naar margenoot+ Paganus, nescio quis, è praeterfluente Cyro flumine cauis manibus lympham obtulit. Donum hoc, exiguum licet, aureâ phialâ exceptum, & in pretiosissimis habitum fuit. Galliarum Regem Ludouicum Vndecimum Conon agricola praegrandiore donauit rapâ: munus fuit & hoc longè gratissimum, auroq́ue repensum. Quis verò vndis, aut | |
[Folio *5v]
| |
rapis hoc pretium posuit, nisi Cor rectum? Et hoc ipso dumtaxat Illvstrissimae Gratiae Tuae foetum meum probari desidero. Lavdvm Tuarum praeconia vt hîc praetermittam, facilè permittes; qui honorifica haec flabella, cum S. Martyre Ignatio flagella arbitraris. Nec Solem ego totâ Belgicâ prudentiae, pietatis, misericordiae, magnanimitatis, aliarumq́ue virtutum radiis longè lateq́ue coruscantem, accensâ faculâ illustrare conabor. Manent caelo reposita, quae celari pro Tuâ modestiâ desideras, innumera amplissimaq́ue merita. Numerabit illa remunerabitq́ue Cordivm inspector Deus. | |
[Folio *6r]
| |
Nos interim in laude quoque Tua gloriamur; & quidquid alij meritissimae cómendationis in Te conferunt, nostrum id arbitramur, quia tanti Parentis, Filij. Sed iniquus beneficiorum Tuorum aestimator iure habear si vnum illud silentio inuoluero, cuius vel sola recordatio nobis est gratissima. Prudenti nempe gubernatione, & industriâ Tuâ, Cordatissime Praesvl, id effecisti; vt non muros tantùm, sed & mores nostros erigeres; & potiorem Cordivm, quàm corporum curam Te habere demonstrares. Te enim cum primis Auctore, Te Directore (ad quod auidè hactenus aspirabamus) primaeua illa Benedictinae Regulae | |
[Folio *6v]
| |
obseruantia Affligento Tuo restituta fuit: quo nomine priscam loci famam, & nos ad pietatem pariter excitasti. Immò bis Tuos fecisti. Patrem enim iam antè exhibueras, nunc etiam Matrem; cùm Filiolos Tuos iterùmGa naar margenoot+ parturis, donec formetur Christus in eis. Macte hac laude Antistes Maxime! & porrò etiam perge Spiritum illum resuscitare, cui B. Benedictvs seruiuit. Id, inquam, consilio, & precum Tuarum, quo vales auxilio effice, vt per Iesvm Christvm, quem similem nobis foris agnouimus, intùs, & in Corde reformari mereamur. Eumdem ego submisissimè ro- | |
[Folio *7r]
| |
go, Illvstrissimam & Reverendissimam Tvam Gratiam efficacissimâ suâ gratiâ ita prosequatur, nulla vt ei, siue in spiritualibus, siue temporalibus desit benedictio; & in extremo illo Iudicij die, cum grege sibi credito audire valeat, Venite Benedicti. Quod Corde, Animoq́ue voueo,
Illustrissimae & Reuerend. D. T. Humilis Filius, & Seruus in Domino, F. BENEDICTVS HAEFTENVS. |
|