Den lust-hof der Christelycke leeringhe
(1622)–Benedictus van Haeften– Auteursrechtvrij
[pagina 253]
| |
Expostvlatio Iesv Christi, cum homine suapte sponte pereunte.
FOns cùm sim felicitatis,
Auctor omnis bonitatis,
Deus ipse; cur me gratis
Vermis homo despicit?
Dicite, Quid sit Mortales
Vani nimis, & carnales,
Quo ad riuos & canales
Mens, heu! vestra respicit?
Quidquid Orbis habet charum,
Admirandum, pulchrum, rarum;
Mihi comparatum parum,
Vel nil esse ducitur.
Quidquid gratum, vel decorum,
Quidquid vsquam est bonorum;
In me fonte plus eorum,
Quàm in cunctis cernitur.
Forma capit vos venusta?
Vel progenies verusta?
Trutinate lance iusta
Me quid sit illustrius?
Genitore Deo satus,
Matre virgine sum natus,
Rex pro vobis immolatus;
Quid me quaeso dulcius?
Sum voluptas sine felle,
Quouis dulcior sum melle;
Quid est hoc, quòd me rebelle
Temnit genus hominum?
Via sum; me nemo terit:Ga naar margenoot+
Veritas; me nemo quaerit:
Vita sum; cur morte perit
Magna pars mortalium?
Amor sum; non amplectuntur:
Si dux ego; quin sequuntur?
Si lux; cur huc non vertuntur
Excoecata lumina?
| |
[pagina 254]
| |
Deus sum; me quis adorat?
Summus Rex, me quis honorat?
Diues sum; nullus implorat
Cui sunt auri flumina.
O cor saxeum, quod dirae
Terror mortis impedire,
Sed nec vllus emollire
Amor vnquam potuit?
Benefactis respondere
Si leones, canes, ferae,
Aquilaeq́ue didicere;
Homo cur non diligit?
Ga naar margenoot+Bos agnoscit possessorem,
Nouit asinus altorem,
Brutus homo Conditorem,
Nec nouit, nec redamat.
Cui totum me donaui,
Morte quem viuificaui,
Sanguineq́ue meo laui,
Hic de me nil cogitat.
Ecquid potui praestare,
Ampliúsve tibi dare?
Vltra quid desiderareGa naar margenoot+
Rogo posset quispiam?
Si vocaui? renuisti:Ga naar margenoot+
Manum praebui? resisti:
Consulentem despexisti:
Dixisti; Non seruiam.Ga naar margenoot+
Quamuis scelus istud feram,
Et vindictam sumam seram,
Pergis tamen, & hanc meram
Despicis clementiam.
Quòd si sponte vis peccare,
Et aeternùm te damnare;
Renitentem te saluare
Nec volo, nec potero.
Ergo si sic lubet peri,
Inuitum nolo tueri:
De me tamen noli queri
Nolens, si permisero.
|
|