Floridis doctrinae Christianae deliciis A R.do admodum viro D. Benedicto van Haeften, monasterii Affligeniensis praeposito, Belgicae juventuti decantatis.
IUpiter insano Danaës dum carpitur igne
Et via quâ posset fallere, nulla fuit.
Fraude nouâ pluuio coelis descendit in auro
Et ruit in gremium virginis: illa stupet.
Dumq́ue stupet, multumq́ue nouo miratur in auro,
Inscia sit mater, quae modo virgo fuit.
Dissimiles aestu, non astu, Haeftene propinas
Insidias, gratâ seria fraude tegens.
Mentibus in fului stillis illaberis auri,
Et steriles animos fertilitate beas.
Instar Helizaei membris ad membra redactis
AEtati tenerae te duce vita redit.
Optatum ergo diu iam tandem expone libellum,
Quem pius in pueros scribere iussit amor.
Nemo pias fraudes, mellitos, nemo lepôres
Hosce tuos contra bella ciere potest.
Tutus amor tuus est Helizaei vltoribus vrsis,
Et dolus iste Jouis fulmine tutus erit.
Pro suo in Cognatum adfectu accinebat
Cognatus
F. Brvno van Haeften,
Monasterij SS. Cornelij & Cypriani, iuxta Niniuen, Canonicus Praemonstratensis.