Den lust-hof der Christelycke leeringhe(1622)–Benedictus van Haeften– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [Folio ***1v] [fol. ***1v] In hortvm doctrinae Christianae, Spiritvalibvs canticis compositvm a Reverendo Domino Benedicto van Haeften, monasterii Affligeniensis praeposito. IN Pandionio diuinae Palladis horto Arbor erat viridi semper onusta coma, Hanc tamen immissus Vulcanius abstulit ignis, Et penitus tenues induit in cineres. At tuus hic Benedicte sacris qui floribus hortus Vernat, & excultas diues adoptat opes, Ille tuus cantu resonans, & amoenior hortus Non metuet cineres, non metuetq́ue rogos. Stabit, & aduersos ridebit floriger imbres, Excutiet nitidas nulla pruina comas. Ingenui huc pueri venient, & grandior aetas, Omnis ad hos modulos excita turba ruet. Nam tua sic animos rapiunt pia carmina nostros, Ut quisque aethereos iudicet esse sonos. Quid mirum toto si sic celebreris in orbe, Cui fauet & Paean, Pegasidumq́ue chorus? Non poterat Christi meliùs doctrina doceri, Nil poterat pueris aptius esse piis. Quare age rumpe moras, & apertas profer in auras Praeposite ingenij pignora rara tui. Da videant pia scripta viri pietatis amantes, Sunt pia Lectori grata futura pio. Utq́ue piis placuisse bonum ac laudabile, quid ni Pangendo credam te placuisse Deo? I. Beinivs cecinit. Vorige Volgende