Den lust-hof der Christelycke leeringhe(1622)–Benedictus van Haeften– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [Folio ***1r] [fol. ***1r] In Paradisvm Catechisticarvm odarvm Reuerendi Viri D. Benedicti van Haeften abbatiae Affligeniensis praepositi. DVm dubitat Samuël quem debeat vngere regem, Pascit adhuc reliquus paruulus vnus oues, Isaï, ait, gregibus vacuum hunc, & suauibus hymnis Impinguat regno, rex quoque psallere amat. Iurgia deme Nathan, totus tu cetera Dauid, Seu pascis, canis, aut iunior eligeris. Pastum, grex vegetus probat; haec sacra carmina, venam, Vbere quae semper gurgitat è scatebra. Nil stridet, nec hiat, sed sunt spontanea cuncta, Gaudet enim metrico limite quidquid agis. Seria, mella, ioci, pietas, instructio, quicquid Eructas faciles gliscit inire modos. Res facit ipsa fidem: lege vatem in versibus istis, Verùm dum dubitas quî moduleris eos, Beinius aurium amor, in quo est euphonia, rhythmum Legittimis statuit quemlibet ire tonis. Sic velut in fuluo radiat carbunculus auro Alter ita alterius nobilitatis opus. Omnia quàm bene! nam Benedictvs, Beinius, & cui Tam bene scripta dicas, optimus & Bonvs est. Nos pro munere quid? bene pangens, & bene dicens Sis Benedictus hîc, & postea semper. Amen. I. MYTENS Nuper Lector monasterij Affligeniensis pangebat. Vorige Volgende