Den lust-hof der Christelycke leeringhe(1622)–Benedictus van Haeften– Auteursrechtvrij Vorige Volgende Benevolo Lectori. S.D. SCripsimus haec pueris puerilia carmina, Christi Tradentes rudibus dogmata versiculis. Non linguae Veneres, nos sesquipedalia verba Belgiaci splendet nec nitor eloquij, Nostra Sophoclaeos nec ructat musa cothurnos, Rustica Pierio musa lepore carens, Sed faciles tenui versus modulamur auena, Quos possit memori mente tenere puer, Quos legat, & nullo doctore intelligat ipse, Sic fidei discens prima elementa suae. Nam varijs totum Catechismvm strinximus odis, Iussimus & molli quamque sonare tono, Dulciter vt modulis teneras mulcentibus aures Suauiùs in pueri cor Catechesis eat. Non moueat doctis quamquam mea vena saliuam, Oderit aut odas ille vel ille meas; Et meritò haud placeam quibus est purgatior auris, His quoque qui nasum rhinocerotis habent. Nil moror, altiloquis nec me compono poëtis, Conscius ipse mihi quàm nihil ipse sciam. Sat mihi res gracili sacras aptasse camenae, Mî satis est pubem me docuisse rudem. Vorige Volgende