Mare liberum
(1609)–Hugo de Groot– AuteursrechtvrijCapvt XIII.
| |
[pagina 63]
| |
tet omnes conditiones quibus leges imponuntur ita fugere tanquam quae proximae sunt servituti. Tales autem sunt omnes quibus pars altera in jure suo imminuitur, juxta Isocratis definitionem, προστάγματα vocantis τὰ τοῖς ἑτέροις ἐλαττοῦντα παρὰ τό δὶκαιον. Si enim, ut inquit Cicero, suscipienda bella sunt obGa naar margenoot+ eam causam, ut sine injuria in pace vivatur, sequitur eodem pactore, pacem esse vocandam, non pactionem servitutis, sed tranquillam libertatem: quippe cum & Philosophorum & Theologorum compluriumGa naar margenoot+ judicio pax & justitia nominibus magis quam re differant, sitque pax non qualiscunque, sed ordinata concordia. Induciae autem si fiunt satis apparet ex ipsa induciarum natura non debere medio earum tempore conditionem cujusquam deteriorem fieri, cum ferme Interdicti uti possidetis instar obtineant. Quod si in bellum trudimur hostium iniquitate, debet nobis causae aequitas spem ac fiduciam boni eventus addere. Nam ὑπὲρ μὲν ὧν ἂνGa naar margenoot+ ἐλαττῶνται μέχρι δυνατοῦ πάντες πολεμοῦσι, περὶ δὲ τοῦ πλεονεκτεῖν ὀυχ ὁύτως: at propter alieni cupiditatem non item quod & Alexander Imperator ita expressit: τὸ μὲν ἄρχειν ἀδίκων ἔργων ὀυκ ἀγνώμονα ἔχει τὴν πρόκλησιν, τὸ δὲ τοὺς ὀχλοῦν- | |
[pagina 64]
| |
τας ἀπο σείασθαι, ἔκτε τῆς ἀγαθῆς συνειδήσεως ἕχει το θαρραλέον, κὶ ἐκ τοῦ μὴ ἀδικεῖν αλλ' ἀμύνασθαι, ὑπάρχει το ἔυελπι. Eius a quo coepit iniuria provocatio maxime invidiosa est: at cum depelluntur aggressores, sicut bona conscientia fiduciam secum fert, ita quia de vindicanda non de inferenda iniuria laboratur, spes etiam adsunt optimae. Si ita necesse est, perge gens mari invictissima, nec tuam tantum, sed humani generis libertatem audacter propugna: Nec te quod classis centenis remigat alisGa naar margenoot+ Si justa multi, & ipse Augustinus, armaGa naar margenoot+ crediderunt eo nomine suscipi, quod per terras alienas iter innoxium negaretur, quanto illa erunt justiora, quibus maris, quod naturae lege commune est, usus communis & innoxius postulatur? Si juste oppugnatae sunt gentes quae in suo solo commercia alijs interdicebant, quid illae quae populos ad se nihil pertinentes per vim distinent, ac mutuos earum commeatus intercludunt? Si res ista in judicio agitaretur, dubitari non potest quae a | |
[pagina 65]
| |
viro bono expectari deberet sententia. aitGa naar margenoot+ Praetor: Quo minus illi in flumine publico navem agere, ratem agere quove minus per ripam exonerare liceat, vim fieri veto. De mari & littore in eandem formam dandum interdictum docent interpretes, exemplo Labeonis,Ga naar margenoot+ qui cum interdiceret Praetor: Ne quid inGa naar margenoot+ flumine publico ripave eius facias, quo statio iterve navigio deterius sit, fiat: simile dixit interdictum competere in mari: Ne quid inGa naar margenoot+ mari inve littore facias, quo portus, statio, iterve navigio deterius sit, fiat: Imo & post prohibitionem, si quis scilicet in mari navigare prohibitus sit, aut non permissus rem suam vendere, aut re sua uti, iniuriarum eo nomine competere actionem Vlpianus respondit. Theologi insuper & qui tractant casus, quos vocant, conscientiarum, concordes tradunt, eum qui alterum vendere aut emere impediat, utilitatemve propriam publicae ac communi praeponat, aut ullo modo alterum in eo quod est juris communis impediat, ad restitutionem teneri omnis damni viri boni arbitrio. Secundum haec igitur Vir bonus judicans Batavis libertatem commerciorum adjudicaret, Lusitanos & caeteros qui eam libertatem impediunt vetaret vim facere, damna restituere juberet. Quod autem in judicio obtineretur, id ubi judicium haberi non potest, iu- | |
[pagina 66]
| |
sto bello vindicatur. Augustinus: IniquitasGa naar margenoot+ partis adversae iusta ingerit bella. Et Cicero:Ga naar margenoot+ cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim, confugiendum ad posterius si uti non licet priore. Et RexGa naar margenoot+ Theodoricus: veniendum tunc ad arma, cum locum apud adversarium iustitia non potest reperire. Et quod proprius est nostro argumento, Pomponius eum qui rem omnibus communem cum incommodo caeterorum usurpet manv prohibendvm respondit. Theologi quoque tradunt sicuti pro rerum cujusque defensione bellum recte suscipitur, ita non minus recte suscipi pro usu earum rerum quae naturali jure debent esse communes, Quare ei qui itinera praecludat evectionemque mercium impediat, etiam non expectata ulla publica auctoritate, via facti, ut loquuntur, posse occurri. Quae cum ita sint, minime verendum est, ne aut Deus eorum conatus secundet, qui ab ipso institutum jus naturae certissimum violant, aut homines ipsi eos multos patiantur, qui solo quaestus sui respectu communem humani generis utilitatem oppugnant. Finis. |
|