Italos, Gallos, Germanos, Belgas, quorum pars maior, quantum intelligimus, eo venit per Persida & Turcarum imperium, non per hoc regnum, adversus quos si ex huius Edicti praescripto ac rigore procedatur, posse inde nonnullas difficultates sequi, si illi ad Mauros inimicos perfugiant, vicinisque munitionum mearum dispositionem indicens, rationesque monstrent quae rebus meis nocere possent, exsequi te hoc edictum volo prout res & tempus ferent, atque ea uti prudentia qua illae difficultates evitentur, curando ut omnes externos in potestate tua habeas eosque custodias pro cuiusque qualitate, ita ut adversus imperium nostrum nihil valeant attentare, utque ego omnino eum sinem consequar quem hoc Edicto mihi proposui. Scriptae Vlyssipone XXVIII Novembris. anno CIƆ IƆ C VI. subsignatum erat, Rex. Inscriptio. Pro Rege. Ad Dominum Martinum Alfonsum de Castro consiliarium suum, & suum Proregem Indiae. Protex amice Rex multam salutem tibi mitto. Etsi pro certo habeo tua praesentia iisque; viribus cum quibus in partes austrinas concessisti, perduelles Hollandos, qui illic haerent, nec minus indigenas qui eis receptum praebent, ita castigatos fore, ut nec hic nec illi tale quicquam in posterum audeant, expediet tamen, ad res tuendas, ut iustam classem eique; operi idoneam, cum tu Goam redibis, in istis Maris partibus relinquas, eiusque imperium & summam praefecturam mandes Andreae Furtado Mendosae, aut si quem ei muneri aptiorem iudicabis, quemadmodum pro tuo in me affectu confido, ea in re non aliud te respecturum quam quod rebus meis erit utilissimum. Scriptae Madritii XXVII. Ianu. CIƆ IƆ C VII. Signatum Rex. Inscriptio. Pro Rege. Ad Dominum Martinum Alfonsum de Castro suum consiliarum & suum proregem Indiae.