Mare liberum
(1609)–Hugo de Groot– AuteursrechtvrijCapvt XII.
| |
[pagina 60]
| |
quod principaliter agitur, non quodGa naar margenoot+ extrinsecus in consequentiam venit. Imo si proprie loquimur cum Vlpiano, non ille damnum dat, sed lucro quo adhuc alter utebatur eum prohibet. Naturale autem est & summo juri atque etiam aequitati conveniens, ut lucrum in medio positum suum quisque malit quam alterius, etiam qui ante perceperat. Quis ferat querentem opificem quodGa naar margenoot+ alter ejusdem artis exercitio ipsius commoda evertat? Batavorum autem causa eo est justior, quia ipsorum hac in parte utilitas cum totius humani generis utilitate conjuncta est, quam Lusitani eversum eunt. Neque hoc recte dicetur adGa naar margenoot+ aemulationem fieri, ut in re simili ostendit Vasquius: aut enim plane hoc negandum est, aut asseverandum non ad bonam modo, verum etiam ad optimam aemulationem fieri, iuxta Hesiodum, ἀγαθὴ δ'ἔρις ἥδε βροτοῖσι, Bona lis mortalibus haec est. Nam etiam si quis pietate motus, inquit ille, frumentum in summa penuria vilius venderet, impediretur improba durities eorum hominum qui saeviente penuria suum carius fuerant vendituri. Verum est talibus modis minui aliorum reditus: nec id negamus, ait, sed minuuntur cum universorum hominum commodo: Et vtinam omnium principvm | |
[pagina 61]
| |
et tyrannorvm orbis redditus ita minuerentur. Quid ergo tam iniquum videri potest, quam Hispanos vectigalem habere Terrarum Orbem, ut nisi ad illorum nutum nec emere liceat nec vendere? In cunctis civitatibus dardanarios odioGa naar margenoot+ atque etiam poenis prosequimur: nec ullum tam nefarium vitae genus videtur quam ista annonae flagellatio. MeritoGa naar margenoot+ quidem. Naturae enim faciunt injuriam, quae in commune faecunda estL neque vero censeri debet in usus paucorum repertaGa naar margenoot+ negotiatio, sed ut quod alteri deest alterius copia pensaretur, justo tamen compendio omnibus proposito qui laborem ac periculum transferendi in se suscipiunt. Hoc ipsum igitur quod in republica, id est minore hominum conventu, grave & perniciosum judicatur, in magna illa humani generis societate ferendum ne est? ut scilicet totius Mundi Monopolium faciant populi Hispani? Invehitur Ambrosius in eos qui mariaGa naar margenoot+ claudunt: Augustinus in eos qui itinera obstruunt: Nazianzenus in coemtores suppressoresque mercium, qui ex inopia aliorum soli quaestum faciunt, & ut ipse facundissime loquitur καταπραγματεύονται τῆς ἐνδείας. Quin & divini sapientis sententia publicis diris devovetur, sacerque habetur, qui ali- | |
[pagina 62]
| |
menta supprimendo vexat annonam: ὁ συνέχων σῖτον δημοκατάρατος. Clament igitur Lusitani quantum & quam diu libebit: lucra nostra deciditis. Respondebunt Batavi: Imo nostris invigilamus. Hocne indignamini in partem nos venire ventorum & maris? Et quis illa vobis lucra mansura promiserat? Salvum est vobis, quo nos contenti sumus. |
|