Mare liberum
(1609)–Hugo de Groot– Auteursrechtvrij
[pagina 57]
| |
Capvt XI.
| |
[pagina 58]
| |
bitrii seu merae facultatis, ita ut per seGa naar margenoot+ actum tantum facultatis ejus, non autem jus novum operentur, nec praescriptionis nec consuetudinis titulo annos etiam mille valituros: quod & affirmative & negative procedit, ut docet Vasquius. Nec enim quod libere feci facere cogor, nec quod non feci omittere. Alioquin quid esset absurdius quam ex eo quod singuli non possumus cum singulis semper contrahere, salvum nobis in posterum non esse jus cum illis, si usus tulerit, contrahendi? Idem Vasquius & illud rectissime, ne infinito quidem tempore effici, ut quid necessitate potius, quam sponte factum videatur. Probanda itaque Lusitanis foret coactio, quae tamen ipsa cum hac in re juri naturae sit contraria, & omni hominum generi noxia, jus facere non potest. Deinde illaGa naar margenoot+ coactio durasse debuit per tempus, cujus initij non extet memoria: id vero tantum hinc abest, ut ne centum quidem anni exierint, ex quo tota fere negotatio Indica penes Venetos fuit, per Alexandrinas trajectiones. Debuit etiam talis esse coactio,Ga naar margenoot+ cui restitum non sit. At restiteruntGa naar margenoot+ Galli & Angli, aliique. Neque sufficit aliquos esse coactos, sed ut omnes coacti sint requiritur, cum per unum non coactum | |
[pagina 59]
| |
servetur in causa communi libertatis possessio. Arabes autem & Sinenses a saeculis aliquot ad hunc usque diem perpetuo cum Indis negotiantur. Nihil igitur prodest ista usurpatio. |
|