Mare liberum
(1609)–Hugo de Groot– AuteursrechtvrijCapvt X.
| |
[pagina 56]
| |
quod negant sapientes, jus etiam commerciorum universale sui juris dicere non potest. Maxime vero cum res sit ad solum quaestum accommodata, nihilque ad spiritualem procurationem pertinens, extra quam cessat, ut fatentur omnes, Pontificia potestas. Praeterea si Pontifex solis illud Lusitanis jus tribuere vellet idemque adimere hominibus caeteris, duplicem faceret injuriam: Primum Indis, quos ut extra Ecclesiam positos Pontifici nulla ex parte subditos esse diximus. His igitur cum nihil quod ipsorum est adimere possit Pontifex, etiam jus illud quod habent cum quibuslibet negotiandi adimere non potuit. Deinde alijs hominibus omnibus Christianis & non Christianis, quibus idem illud jus adimere non potuit sine causa, aut causa indicta. Quid quod ne temporales quidem Domini in suis imperijs prohibere possunt commerciorum libertatem, uti rationibus & auctoritatibus ante demonstratum est? Sicut & illud confitendum est, contra jus perpetuum naturae gentiumque, unde ista libertas originem sumsit in omne tempus duratura, nullam valere Pontificis auctoritatem. |
|