Capvt IX.
Mercaturam cum Jndis propriam non esse Lusitanorum titulo occupationis.
PRimvm inventio aut occupatio hicGa naar margenoot+ locum non habet, quia jus mercandi non est aliquid corporale, quod possit apprehendi: neque prodesset Lusitanis etiamsi primi hominum cum Indis habuissent commercia, quod tamen non potest non esse falsissimum. Nam & cum initio populi in diversa iere, aliquos necesse est primos fuisse mercatores, quos tamen jus nullum acquisivisse certo est certius. Quare si Lusitanis jus aliquod competit, ut soli cum Indis negotientur, id exemplo caeterarum servitutum, ex concessione oriri debuit aut expressa aut tacita, hoc est praescriptione: neque aliter potest.