Mare liberum
(1609)–Hugo de Groot– Auteursrechtvrij
[pagina 52]
| |
Capvt VIII.
| |
[pagina 53]
| |
ctione: nec adhuc tamen permutatio erat, sed alijs vicissim rebus apud alios repertis suo arbitrio utebantur: quo fere modo apud SeresGa naar margenoot+ diciturrebus in solitudine relictis sola mutantium religione peragi commercium. Sed cumGa naar margenoot+ statim res mobiles monstrante necessitate, quae modo explicata est, in jus proprium transijssent, inventa est permutatio, qua quod alteri deest ex eo quod alteri superest suppleretur. Ita commercia victus gratiaGa naar margenoot+ inventa ex Homero Plinius probat. Postquam vero res etiam immobiles in dominos distingui coeperunt, sublata undique communio non inter homines locorum spatijs discretos tantum, verum etiam inter vicinos necessarium fecit commercium: quod ut facilius procederet, nummus postea adinventus est, dictus ἀπο τοῦ νόμου, quod institutum sitGa naar margenoot+ civile. Ipsa igitur ratio omnium contractuum universalis, ἡ μεταβλητικὴ, a natura est. modi autem aliquot singulares ipsumque pretium, ἡ χρηματιστικὴ, ab instituto: quae vetustiores juris interpretes non satis distinxerunt. Fatentur tamen omnes proprietatemGa naar margenoot+ rerum, saltem mobilium a jure gentium primario prodire, itemque contractus omnes quibus pretium non accedit. Philosophi τῆςGa naar margenoot+ μεταβλητικῆς, quam translationem vertere licebit, genera statuunt duo: τὴν ἐμπορικὴν και | |
[pagina 54]
| |
τὴν καπηλικήν: quarum ἐμπορικὴ, quae est ut vox ipsa indicat inter gentes dissitas, ordine naturae prior est, & sic a Platone ponitur.Ga naar margenoot+ Καπηλικὴ eadem videtur esse quae παράστασις Aristoteli, tabernaria sive stataria negotiatio inter cives. Idem Aristoteles τὴν ἐμπορικὴνGa naar margenoot+ dividit in ναυκληρίαν & φορτηγίαν, quarum haec terrestri itinere, illa maritimo merces devehit. Sordidior autem est καπηλικὴ, contraGa naar margenoot+ honestior ἐμπορικὴ, & maritima maxime, quia multa multis impertit. Vnde navium exercitionem ad summam rempublicam pertinere dicit Vlpianus: institorum non eundem esse usum: quia illa omnino secundum naturam necessaria est. Aristoteles: ἔστι γὰρGa naar margenoot+ ἡ μεταβλητικὴ πάντων ἀρξαμένη, τὸ μὲν πρῶτον ἐκ τοῦ κατα φύσιν, τῷ τὰ μὲν πλείω, τὰ δὲ ἐλαττω τῶν ἱκανῶν ἒχειν τοὺς ἀνθρώπους. Est enim translatio rerum omnium coepta ab initio, ab eo quod est secundum naturam, cum homines partim haberent plura quam sufficerent, partim etiam pauciora. Seneca: quae emeris vendere gentium iusGa naar margenoot+ est. Commercandi igitur libertas ex jure est primario gentium, quod naturalem & perpetuam causam habet, ideoque tolli non potest, & si posset non tamen posset nisi omnium gentium consensu: tantum abest ut ullo modo gens aliqua gentes duas inter se contrahere volentes juste impediat. |
|