Mare liberum
(1609)–Hugo de Groot– AuteursrechtvrijCapvt VII.
| |
[pagina 39]
| |
inde quae possideri vel quasi possideriGa naar margenoot+ nequeunt, & quorum alienatio prohibita est. Haec autem omnia de mari & usu maris vere dicuntur. Et cum publicae res hoc est populi alicujus nulla temporis possessione quaeri posse dicantur, sive ob rei naturam, sive ob eorum privilegium adversus quos praescriptio isto procederet, quanto iustius humano generi quam uni populo id beneficium dandum fuit in rebus communibus? Et hoc est quod Papinianus scriptum reliquit, praescriptionem longae possessionis ad obtinenda loca jurisgentium publica concedi non solere: eiusque rei exemplum dat in littore, cujus pars imposito aedificio occupata fuerat: nam eo diruto, & alterius aedificio in eodem loco postea exstructo exceptionem opponi non posse: quod deinde similitudine rei publicae illustrat: nam & si quis in fluminis diverticulo pluribus annis piscatus sit, postea, interrupta scilicet piscatione, alterum eodem jure prohibere non posse. Apparet igitur Angelum & qui cum AngeloGa naar margenoot+ dixerunt Venetis & Ianuensibus per praescriptionem jus aliquod in sinum maris suo littori praejacentem acquiri potuisse, aut falli, aut fallere, quod sane Iurisconsultis nimium est frequens, sanctae professionis auctoritatem, non ad rationes & leges, sed ad gratiam conferunt potentiorum. Nam Martiani qui- | |
[pagina 40]
| |
dem responsum, de quo & ante egimus, siGa naar margenoot+ recte cum Papiniani verbis comparetur, non aliam accipere potest interpretationem, quam eam quae & Iohanni olim & Bartolo probata est, Ga naar margenoot+& nunca doctis omnibus recipitur: ut scilicet jus prohibendi procedat quamdiu durat occupatio: non autem si ea omissa sit: omissa enim non prodest, nec si per mille annos fuisset continuata, ut recte animadvertit Castrensis. Et quamvis hoc voluisset Martianus, quod minime credendus est cogitasse, in quo loco occupatio conceditur, in eodem praescriptionem concedi, tamen absurdum erat quod de flumine publico dictum erat ad Mare commune, & quod de diverticulo ad sinum proferre, cum haec praescriptio usum quae est Iuregentium communis, impeditura sit, illa autem publico usui non admodum noceat. Alterum autem Angeli argumentum quod ex aquae ductu sumitur, eodem CastrensiGa naar margenoot+ monstrante, ut a quaestione alienissimum, ab omnibus merito exploditur. Falsum igitur est talem praescriptionem etiam eo tempore gigni, cujus initium omnem memoriamm excedat. Vbi enim lex omnem omnino tollit praescriptionem, ne istud quidem tempus admittitur, hoc est, ut Felinus loquitur, materiaGa naar margenoot+ impraescriptibilis tempore immemoriali non sit praescriptibilis. Fatetur haec vera esse Balbus: | |
[pagina 41]
| |
sed Angeli sententiam receptam dicit hacGa naar margenoot+ ratione, quia tempus extra memoriam positum idem valere creditur privilegio, cum titulus aptissimus ex tali tempore praesumatur. Apparet hinc non aliud illos sensisse, quam si pars aliqua reipublicae, puta Imperij Romani, supra omnem memoriam usa esset tali jure, ei dandam praescriptionem hoc colore, quasi Principis concessio praeijsset. Quare cum nemo sit dominus totius generis humani, qui jus illud adversus homines omnes homini aut populo alicui potuisset concedere, sublato illo colore, necesse est etiam praescriptionem interimi. Et sic ex illorum etiam sententia inter Reges aut populos liberos prodesse nihil potest lapsus infiniti temporis. Vanissimum autem & illud est quod Angelus docuit, etiamsi ad dominium praescriptio proficere non potest, tamen dandam esse possidenti exceptionem Nam Papinianus disertis verbisGa naar margenoot+ exceptionem negat: & aliter non potuit sentire cum ipsius saeculo praescriptio nihil esset aliud quam exceptio. Verum igitur est quodGa naar margenoot+ & leges Hispanicae exprimunt in his rebus quae communi hominum usui sunt attributae, nullius omnino temporis praescriptionem procedere, cujus definitionis illa praeter caeteras ratio reddi potest, quod qui re communi utitur, ut communi uti | |
[pagina 42]
| |
videtur, non autem jure proptio, & ita praescribere non magis quam fructuarius potest vitio possessionis. Altera haec etiam nonGa naar margenoot+ contemnenda est, quod in praescriptione temporis cujus memoria non extat, quamvis titulus & bona fides praesumantur, tamen si reipsa appareat titulum omnino nullum dari posse, & sic manifesta sit fides mala, quae in populo maxime quasi uno corpore perpetua esse censetur, ex duplici defectu praescriptio corruit. Ga naar margenoot+ Tertia vero, quia res haec est merae facultatis, quae non praescribitur, ut infra demostrabimus. Sed nullus est finis argutiarum. Inventi sunt qui in hoc argumento a praescriptione consuetudinem distinguerent, ut illa scilicet exclusi, ad hanc confugerent. Discrimen autem quod hic statuunt sane ridiculum est: ExGa naar margenoot+ praescriptione ajunt jus unius quod ab eo aufertur alteri applicari: sed cum aliquod jus ita alicui applicatur ut alteri non auferatur, tum diciGa naar margenoot+ consuetudinem: quasi vero cum jus navigandi quod communiter ad omnes pertinet exclusis alijs ab uno usurpatur, non necesse sit omnibus perire quantum uni accedit. Errori huic ansam dederunt Pauli verba non recte accepta, qui cum de jure proprio maris ad aliquem pertinente loqueretur, fieri hoc posse dixit Accursius per privilegium autGa naar margenoot+ consuetudinem: quod additamentum ad Iuriscon- | |
[pagina 43]
| |
sulti textum nullo modo accedens mali potius conjectoris esse videtur quam boni interpretis. Mens Pauli supra explicata est. Caeterum illi si vel sola Vlpiani verba, quaeGa naar margenoot+ paulo ante praecedunt, satis considerassent, longe aliud dicturi erant. Fatetur enim utGa naar margenoot+ quis ante aedes meas piscati prohibeatur, esse quidem usurpatum: hoc est receptum consuetudine: sed nullo iure: ideoque injuriarum actionem prohibito non denegandam. Contemnit igitur hunc morem, & usurpationem vocat, ut & inter Christianos Doctores Ambrosius. Et merito. Quid enim clariusGa naar margenoot+ quam non valere consuetudinem, quae juri naturae, aut gentium ex adverso opponitur? Consuetudo enim species est jurisGa naar margenoot+ positivi, quod legi perpetuae obrogare non potest. Est autem lex illa perpetua ut Mare omnibus usu commune sit. Quod autem in praescriptione diximus, idem in consuetudine verum est, si quis eorum qui diversum tradiderunt sensus excutiat, non aliud reperturum, quam consuetudinem privilegio aequi parari. Atqui adversus genus humanum concedendi privilegium nemo habet potestatem: quare inter diversas respublicas consuetudo ista vim non habet. Verum omnem hanc questionem diligentissime tractavit Vasquius, decus illud Hispaniae, cujus nec in explorando | |
[pagina 44]
| |
jure subtilitatem, nec in docendo libertatem unquam desideres. Is igitur posita ThesiGa naar margenoot+ Loca publica & jure gentium communia praescribi non posse, quam multis firmat auctoribus: exceptiones deinde subjungit ab Angelo & alijs confictas, quas supra retulimus. Haec autem examinaturus recte judicat istarum rerum veritatem pendere a vera juris tam naturae quam gentium cognitione. Ius enim naturae cum a divina veniat providentia, esse immutabile. Hujus autem juris naturalis partem esse jus gentium, primaevum quod dicitur, diversum a jure gentium secundario sive positivo: quorum posterius mutari potest. Nam si qui mores cum jure gentium primaevo repugnent, hi non humani sunt, ipso judice, sed Ferini, corruptelae & abusus, non leges & usus. Itaque nullo tempore praescribi potuerunt, nulla lata lege justificari, nullo multarum etiam gentium consensu, hospitio, & exercitatione stabiliri, quod exemplis aliquot, & Alphonsi Castrensis TheologiGa naar margenoot+ Hispani testimonio confirmat. Ex quibus apparet, inquit, quam suspecta sit sententia eorum, quos supra retulimus, existimantium Genuenses aut etiam Venetos posse non iniuria prohibere alios navigare per Gulfum aut pelagus sui maris, Ga naar margenoot+ quasi aequora ipsa praescripserint. id quod non solum est contra leges: sed etiam est contra ipsum | |
[pagina 45]
| |
ius naturae, aut gentium primaevum, quodGa naar margenoot+ mutari non posse diximus. Quod sit contra illud ius constat, quia non solum maria aut aequora eo iure communia erant, sed etiam reliquae omnes res immobiles. Et licet ab eo iure postea recessum fuerit ex parte, puta quoad dominium & proprietatem terrarum, quarum dominium iure Naturae commune, distinctum et divisum, sicque ab illa communione segregatum fuit: tamen diversum fuit et est in dominio maris, quod ab origine Mundi, ad hodiernum usqueGa naar margenoot+ diem est fuitque semper in communi, nulla ex ex parte immutatum, ut est notum. Et quamvis ex Lvsitanis magnam turbam saepe audiverim in hac esse opinione ut eorum Rex ita praescripserit navigationem Indici Occidentalis (forte Orientalis) eiusdemque Vastissimi maris, ita ut reliquis gentibus aequora illa transfretare non liceat, et ex nostrismet Hispanis vulgvs in eadem opinione fere esse videtur, ut er vastissimvm immensvmqve pontvm ad Indorum regiones quas potentissimi Reges nostri subegerunt reliquis mortalium navigare, praeterquam Hispanis ius minime sit, quasi ab eis id ius praescriptum fuerit, tamen istorum omnium non minus Insanae sunt opiniones, quam eorum qui quoad Genuenses et Venetos in eodem fere Somnio esse adsolent, quas | |
[pagina 46]
| |
sententias Ineptirevel ex eo dilucidius apparet, quod istarum rationum singulae contra seipsas nequeunt praescribere: hoc est, non respublica Venetiarum contra semetipsam, non Regnum Genuensium contra semetipsam, non Regnum Hispanicum contra semetipsum, non Regnum Lusitanicum contra semetipsum. Esse enimGa naar margenoot+ debet differentia inter agentem et patientem. Contra reliquas vero nationes longe minus praescribere possunt, quia ius praescriptionum est mere civile, ut fuse ostendimus supra. Ergo tale ius cessat cum agitur inter Principes vel populos, superiorem non recognoscentes in temporalibus. Iura enim mere civilia cuiuscunque regionis, quoad exteros populos, nationes, vel etiam homines singulos, non magis sunt in consideratione, quam si re vera non esset tale ius, aut nunquam fuisset, et ad ius commune gentium primaevum vel secundarium recurrendum est, eoque utendum, quo iure talem maris praescriptionem et usurpationem admissam non fuisse satis constat. Facit, nam et hodie usus aquarum communis est, non secus quam erat ab origine Mundi. Ergo et in aequoribus et aquis nullum ius est aut esse potest humano generi, praeterquam quoad usum communem. Praeterea de iure naturali et divino est illud praeceptum, ut Quod tibi non vis alteri non facias. Vnde cum navigatio nemini possit esse nociva, nisi ipsi naviganti, par est | |
[pagina 47]
| |
ut nemini possit, aut debeat impediri, ne in re sui natura libera, sibique minime noxia navigantium libertatem impediat, et laedat contraGa naar margenoot+ dictum praeceptum et contra regulam. praesertim cum omnia intelligantur esse permissa, quae non reperiuntur expressim prohibita. Quinimo non solum contra ius naturale esset, velle impedire talem navigationem, sed etiam tenemur contrarium facere, hoc est, prodesse iis quibus possumus, cum id sine damno nostro fieri potest. Quod cum multis auctoritatibus tam divinis quam humanis confirmasset, subjungit postea: Ex superioribus etiam apparet suspectam esse sententiam Iohannis Fabri, Angeli, Baldi, et Francisci Balbi, quos supra retulimus, existimantium loca iuris gentium communia, et si acquiri non possint praescriptione, posse tamen acquiri consuetudine, quod omnino falsvm est, eaque traditio coeca et nvbila est omniqve rationis lvmine carens, legemque verbis non rebus imponens. InGa naar margenoot+ exemplis enim de Mari Hispanorum, Lvsitanorvm, Venetorum, Genuensium, et reliquorum, constat consuetudine ius tale navigandi, et alios navigare prohibendi non magis acquiri quam praescriptione. Vtroque enimGa naar margenoot+ casu ut apparet, eadem est ratio. Et quia per iura et rationes supra relatas id esset | |
[pagina 48]
| |
contra naturalem aequitatem, nec ullam induceret utilitatem, sed solam laesionem, sicque ut lege expressa introduci non possent, ita etiam nec legeGa naar margenoot+ tacita, qualis est consuetudo. Et tempore id non iustificaretur, sed potius deterius et iniurius indies fieret. Ostendit deinde ex prima terrarum occupatione posse populo ut venandi jus, ita piscandi in suo flumine competere, & postquam illa semel ab antique communione separata sunt, ita ut particularem applicationem admittant, praescriptione temporis ejus, cujus initij memoria non extet, quasi tacita populi concessione acquiri posse. Hoc autem per praescriptionem contingere, non perconsuetudinem, quia solius acquirentis conditio melior fiat, reliquorum vero deterior. Et cum tria enumerasset quae requiruntur, ut jus proprium in flumine piscandi praescribatur: Quid autem, subdit, quoad mare? Et in eo magis est quod etiam concursus istorum trium non sufficeret ad acquirendum ius. Ratio differentiae inter mare ex una parte, et terram et flumina ex altera, quia illo casu ut olim ita et hodie, et semper, tam quoad piscandum quam quoad navigandum mansit integrum ius gentium primaevum, neque unquam fuit a communione hominum separatum, et alicui vel aliquibus applicatum. Posteriore autem casu, nempe in terra vel fluminibus aliud fuit, ut iam disseruimus. Sed quare ius gentium | |
[pagina 49]
| |
secundarium, ut eam separationem quoad terras et flumina facit, quoad mare facere desiit? responde, quia illo casu expediebat ita fieri: hoc autem casu non expediebat. Constat enim quod si multi venentur, aut piscentur in terra vel flumine, facile nemus feris, et flumen piscibus evacuatum redditur, id quod in mari non est. Item fluminum navigatio facile deterior sit et impeditur per aedificia, quod in mari non est. Item perGa naar margenoot+ aquaeductus facile evacuatur flumen: non ita in mari. ergo in utroque non est par ratio. Nec ad rem pertinet quod supra diximus, communem esse usum aquarum, fontium etiam et fluminum. Nam intelligitur quoad bibendum et similia, quae fluminis dominium aut ius habenti vel minime vel levissime nocent. Minima enim in consideratione non sunt. Pro nostrisGa naar margenoot+ sententiis facit, quia iniqua nullo tempore praescribuntur. et ideo lex iniqua nullo tempore praescribitur, aut iustificatur. Mox: Et quae suntGa naar margenoot+ impraescriptibilia ex legis dispositione, nec per mille annos praescriberentur: quod innumeris doctorum testimoniis fulcit. Nemo jam non videt, ad usum rei communis intercipiendum nullam quantivis temporis usurpationem prodesse. Cui adjungendum est etiam eorum qui dissentiunt auctoritatem huic quaestioni non posse accommodari. Illi enim de Mediterraneo loquuntur, nos de Oceano: illi de | |
[pagina 50]
| |
sinu, nos de immenso mari, quae in ratione occupationis plurimum differunt. Et quibus illi indulgent praescriptionem, illi littora mari continua possident, ut Veneti & Ianuenses, quod de Lusitanis dici non posse modo patuit. Imo & si prodesse posset tempus, ut quidam posse putant in publicis quae sunt populi, tamen non ea adsunt quae necessario requiruntur. Primum enim docent omnesGa naar margenoot+ desiderari, ut is qui praescribit hujusmodi actum, eum exercuerit non longo duntaxat tempore, sed memoriam excedente: deinde ut tanto tempore eundem actum nemo alius exercuerit, nisi concessione illius, vel clandestine: praeterea ut alios ut volentes prohibuerit, scientibus quidem & patientibus ijs ad quos ea res pertinebat: nam etsi exercuisset semper, & quosdam exercere volentes prohibuisset semper, non tamen omnes, quia alij fuerunt prohibiti, alij vero libere exercuerunt, id quidem sufficeret, ex Doctorum sententia. Apparet autem debere haec omnia concurrere, tum quia praescriptioni publicarum rerum lex inimica est, tum ut videatur praescribens iure suo non autem communi usus, idque non interrupta possessione. Cum autem tempus postulatur, cujus initij non exstet memoria, non semper sufficit, ut optimi interpretes ostendunt, probare saeculi lapsum: sed | |
[pagina 51]
| |
constare oportet famam rei majoribus ad nos transmissam, ita ut nemo supersit qui contrarium viderit, aut audierit. Occasione rerum Africanarum in ulteriora primum Oceani inquirere coeperunt regnante Iohanne Lusitani, anno salutis millesimo quadringentesimo septuagesimo septimo: viginti post annis sub Rege EmanueleGa naar margenoot+ promontorium Bonae spei praeternavigatum est, seriusque multo ventum Malaccam, & insulas remotiores, ad quas Batavi navigare coeperunt anno millesimo quingentesimo nonagesimo quinto, non dubie intra annum centesimum. Iam vero etiam eo quod intercessit tempore aliorum usurpatio adversus alios etiam omnes impedivit praescriptionem. Castellani ab anno millesimo quingentesimo decimo nono possessionem Lusitanis maris circa Moluccas ambiguam fecere. Galli etiam & Angli non clanculum, sed vi aperta eo perruperunt. Praeterea accolae totius tractus Africani aut Asiatici partem maris quisque sibi proximam piscando & navigando perpetuo usuparunt, nunquam a Lusitanis prohibiti. Conclusum igitur sit, jus nullum esse Lusitanis quo aliam quamvis gentem a navigatione Oceani ad Indos prohibeant. |
|