Mare liberum
(1609)–Hugo de Groot– Auteursrechtvrij Capvt VI.
| |
[pagina 37]
| |
Pontifice, neque a Lusitanis accipi potuisse. Praeterea cum supra relatum ex omnium sani iudicij hominum sententia Papam non esse dominum temporalem totius orbis, ne Maris quidem esse satis intelligitur: quanquam etsi id concederetur, tamen jus annexum Pontificatui in Regem aliquem aut populum pro parte nulla transferri debuisset. Sicut necGa naar margenoot+ Imperator posset Imperij provincias in suos usus convertere aut pro suo arbitrio alienare. Illud saltem nemo negaturus est, cui aliquid sit frontis, cum jus disponendi in temporalibus Pontifici nemo concedat, nisi forte quantum ejus rerum spiritualium necessitas requirit, ista autem de quibus nunc agimus, mare scilicet & jus navigandi, lucrum & quaestum merum, non pietatis negotium respiciant. sequi nullam hac in re fuisse illius potestam. Quid quod ne Principes quidem, hoc est domini temporales possunt ullo modo a navigatione aliquem prohibere, cum si quod habent jus in mari id sit tantum iurisdictionis ac protectionis? Etiam illud notissimum est apud omnes, ad ea facienda quae cum lege Naturae pugnant, nullam esse Papae auctoritatem. PugnatGa naar margenoot+ autem cum lege Naturae, ut mare aut ejus usum quisquam habeat sibi proprium, ut jam satis demonstravimus. Cum denique jus suum auferre alicui Papa minime possit, quae erit fa- | |
[pagina 38]
| |
cti istius desensio, si tot populos immerentes, indemnatos, innoxios ab eo iure quod ad ipsos non minus quam ad Hispanos pertinebat uno verbo voluit excludere? Aut igitur dicendum est nullam esse vim ejusmodi pronuntiationis, aut quod non minus credibile est, eum Pontificis animum fuisse, ut Castellanorum & Lusitanorum inter se certamini intercessum voluerit, aliorum autem juri nihil diminutum. |
|