Mare liberum
(1609)–Hugo de Groot– AuteursrechtvrijCapvt V.
| |
[pagina 14]
| |
ne & sui natura discreta sunt. Neque nobis vitio veri debet si in juris à natura procedentis explicatione auctoritate & verbis eorum utimur quos constat naturali judicio plurimum valuisse. Sciendum est igitur in primordijs vitae humanae aliud quam nunc est dominium, aliud communionem fuisse.Ga naar margenoot+ Nam dominium nunc propri id significat, quod scilicet ita est alicujus ut alterius non sit eodem modo. Commune autem dicimus, cujus proprietas inter plures consortio quodam aut consensu collata est exclusis alijs. Linguarum paupertas coëgit voces easdem in re non eadem usurpare. Et sic ista nostri motis nomina ad jus illud pristinum similitudine quadam & imagine referuntur. Commune igitur tunc non aliud fuit quam quod simpliciter proprio opponitur: Dominium autem facultas non injusta utendi reGa naar margenoot+ communi, quem usum Scholasticis visum est facti non juris vocare, quia qui nunc in jure usus vocatur, proprium est quiddam, aut ut illorum more loquar, privative ad alios dicitur. Iure primo Gentium, quod & Naturale interdum dicitur, & quod Poëtae alibi aetate aurea, alibi Saturni aut Iustitiae regno depingunt, nihil proprium fuit: quod Cicero dixit: Sunt autem privata nulla natura. Et Horatius: | |
[pagina 15]
| |
Nam propriae telluris hervm natvrà nec illum, Neque enim potuit natura dominos distinguere. Hoc igitur significatu res omnes eo tempore communes fuisse dicimus, idem innuentes quod Poëtae cum primos homines in medium quaesivisse, & Iustitiam casto sedere res medias tenuisse dicunt: quod ut clarius explicent, negant eo tempore campos limite partitos, aut commercia fuisse ulla.Ga naar margenoot+ promiscua rura per agros Recte additum est videri propter translationem ut diximus vocabuli. Communio autem ista ad usum referebatur:Ga naar margenoot+ pervium cunctis iter, Cujus ratione dominium quoddam erat, sed universale, & indefinitum: Deus enim res omnes huic aut illi dederat, sed humano generi, atque eo modo plures in solidum eiusdem rei domini esse non prohibebantur: quod si hodierna significatione sumamus dominium, contra omnem est rationem. Hoc | |
[pagina 16]
| |
enim proprietatem includit, quae tunc erat penes neminem. Aptissime autem illud dictum est: omnia rerumGa naar margenoot+ Ad eam vero, quae nunc est, dominiorum distinctionem non impetu quodam, sed paulatim ventum videtur, initium ejus monstrante Natura. Cum enim res sint nonnullae,Ga naar margenoot+ quaerum usus in abusu consistit; aut quia conversae in substantiam utentis nullum postea usum admittunt, aut quia utendo fiunt ad usum deteriores, in rebus prioris generis, ut cibo & potu, proprietas statim quaedam ab usu non sejuncta emicuit. Hoc enim est proprium esse, ita esse cujusquam ut & alterius esse non possit quod deinde ad res posterioris generis, vestes puta, & res mobiles alias aut se moventes ratione quadam productum est. Quod cum esset, ne res quidem immobiles omnes, agri puta, indivisi manere potuerint: quanquam enim horum usus non simpliciter in abusu consistat, eorum tamen usus abusus cujusdam causa comparatus est, ut arva & arbusta cibi causa, pascua etiam vestium: omnium autem usibus promiscue sufficere non possunt. Repertae proprietati lex posita est, quae naturum imitaretur. Sicut enim initio per applicationem corporalem usus ille ha- | |
[pagina 17]
| |
bebatur, unde proprietatem primum ortam diximus, ita simili applicatione res proprias cuiusque fieri placuit. Haec est quae dicitur occupatio, voce accommodatissima ad eas res quae ante in medio positae fuerant: quo Seneca Tragicus alludit. In medio est scelusGa naar margenoot+ Et Philosophus: Equestria omnivmGa naar margenoot+ Equitum Romanorum sunt: in illis tamen locus meus fit proprivs quem occvpavi. HincGa naar margenoot+ Quintilianus dicit, quod omnibus nascitur industriae esse praemium, & Tullius, factas esseGa naar margenoot+ veteri occupatione res eorum qui quondam in vacua venerant. Occupatio autem haec in his rebus quae possessioni renituntur, ut sunt ferae bestiae, perpetua esse debet, in alijs sufficit, corpore coeptam possessionem animo retineri. Occupatio in mobilibus est apprehensio, in immobilibus instructio aut limitatio: unde Hermogenianus cum dominia distinctaGa naar margenoot+ dicit, addidit, agris terminos positos, aedificia collocata. Hic rerum status à Poëtis indicatur. Tum laqueis captare feras, et fallere viscoGa naar margenoot+ | |
[pagina 18]
| |
Cautus humum longo signavit limite messor. Celebratur post haec, ut Hermogenianus indicat , commercium, cujus gratia Ga naar margenoot+Fluctibus ignotis insultavere carinae. Eodem autem tempore & respublicae institui coeperunt: Atque ita earum quae à prima communione divulsa erant duo facta sunt genera. Alia enim sunt publica, hoc est populi propria (quae est gemina istius vocis significatio) alia mere privata, hoc est singulorum. Occupatio autem publica eodem modo fit, quo privata. Seneca: FinesGa naar margenoot+ Atheniensium, aut Campanorum vocamus, quos deinde inter se vicini privata terminatione distinguunt. Gens enim unaquaeque Partita fines regna constituit,Ga naar margenoot+ novas Hoc modo dicit Cicero agrum ArpinatemGa naar margenoot+ Arpinatum dici, Tusculanum Tusculanorum: similisque est, inquit, privatarum possessionum descriptio, ex quo quia suum cuiusque fit, eorum quae natura fuerant commvnia, quod cuique obtigit, id quisque teneat. Contra autem Thucydides eam terram quae inGa naar margenoot+ divisione populo nulli obvenit, ἀόριστον, hoc est indefinitam, & limitibus nullisGa naar margenoot+ circumscriptam vocat. Ex his quae hactenus dicta sunt duo intelligi possunt. Prius est, eas res quae | |
[pagina 19]
| |
occupari non possunt, aut occuparae nunquam sunt, nullius proprias esse posse: quia omnis proprietas ab occupatione coeperit. Alterum vero, eas res omnes, quae ira à natura comparatae sunt, ut aliquo utente nihilominus alijs quibusvis ad usum promiscue sufficiant, eius hodieque conditionis esse, & perpetuo esse debere cujus fuerant cum primum a natura proditae sunt. Hoc Cicero voluit: AcGa naar margenoot+ latissime quidem patens hominibus inter ipsos omnibus inter omnes societas haec est, in quae omnium rerum, quas ad communem usum natura genuit, est servanda communitas. Sunt autem omnes res hujus generis, in quibus sine detrimento alterius alteri commodari potest. Hinc illud esse dicit Cicero: Non prohibere aqua profluente. Nam aqua profluens qua talis, non qua flumen est, inter communia omnium à Iurisconsultis refertur: & à Poëta:
Quid prohibetis aqvas? vsvsGa naar margenoot+ commvnis aquarum est.
Nec Solem proprivm natvra nec Aëra fecit,
Nec tenues vndas. in pvblica munera veni.
Dicit haec non esse natura propria, sicutGa naar margenoot+ Vlpianus natura omnibus patere, tum quia primum à natura prodita sunt, & in nullius adhuc dominium pervenerunt (ut loquitur | |
[pagina 20]
| |
Neratius tum quia ut Cicero dicit, àGa naar margenoot+ natura ad usum communem genita videntur. Publica autem vocat tralatitia significatione, non quae ad populum aliquem, sed quae ad societatem humanam pertinent, quae publica Iurisgentium in Legibus vocantur: hoc est communia omnium, propria nullius. Hujus generis est Aër, duplici ratione, tum quia occupati non potest, tum quia usum promiscuum hominibus debet. Et eisdem de causis commune est omnium Maris Elementum, infinitum scilicet ita, ut possideri non queat, & omnium usibus accomodatum: sive navigationem respicimus, sive etiam piscaturam. Cujus autem juris est mare, ejusdem sunt siGa naar margenoot+ qua mare alijs usibus eripiendo sua fecit, ut arenae maris, quarum pars terris continua littus dicitur. Recte igitur Cicero: quid tamGa naar margenoot+ commvne quam mare fluctuantibus, litivs eiectis? Etiam Vergilius auram, undam, littus cunctis patere dicit. Haec igitur sunt illa quae Romani vocant communia omnium jure naturali, aut quod idem esse diximus, publica jutisgentium, sicut & usum eorum modo communem, modo publicum vocant. Quanquam vero etiam ea nullius esse, quod ad proprietatem attinet, recte dicantur, multum tamen differunt ab his quae nullius sunt. & communi usui attributa non | |
[pagina 21]
| |
ut ferae, pisces, aves: nam ista si quis occupet, in jus proprium transire possunt, illa vero totius humanitatis consensu proprietati in perpetuum excepta sunt propter usum, qui cum sit omnium, non magis omnibus ab uno eripi potest, quam à te mihi quod meum est. Hoc est quod Cicero dicit inter prima esse IustitiaeGa naar margenoot+ munera, rebus communibus pro communibus uti. Scholastici dicerent esse communia alia affirmative, alia privative. Distinctio haec non modo Iurisprudentibus usitata est, sed vulgi etiam confessionem exprimit: unde apud Athenaeum convivator mare commune esse dicit, at pisces capientium fieri. Et in Plautina Rudente servato dicenti, Mare quidem commune certo est omnibus, assentit piscator, addenti autem In mari inventum est, commune est, recte occurit: Meum quod rete atque hami nacti sunt, meum potissimum est. Mare igitur proprium omnino alicujus fieri non potest, quia natura commune hoc esse non permittit, sed jubet; imo ne littus quidem: nisi quod haec addenda est interpretatio:Ga naar margenoot+ ut si quid earum rerum per naturam occupari possit, id eatenus occupantis fiat, quatenus ea occupatione usus ille promiscuus non laeditur. Quod merito receptum est: nam cum ita se habet, cessat utraque exceptio per quam | |
[pagina 22]
| |
evenisse diximus, ne omnia in jus proprium transcriberentur. Quoniam igiturGa naar margenoot+ inaedificatio species est occupationis, in littore licet aedificare, si id fieri potest sine caeterorum incommodo, ut Pomponius loquitur: quod ex Scaevola explicabimus, nisi usus publicus, hocGa naar margenoot+ est communis impediretur. Et qui aedificaverit, soli dominus fiet: quia id solum nec ullius proprium, nec ad usum communem necessarium fuit. est igitur occupantis: sed nonGa naar margenoot+ diutius quam durat occupatio, quia reluctari mare possessioni videtur, exemplo ferae, quae si in naturalem se libertatem receperit, non ultra captoris est, ita & littus postliminio mari cedit. Quicquid autem privatum fieri occupando, idem & publicum, hoc est populi proprium posse ostendimus. Sic littusGa naar margenoot+ Imperii Romani finibus inclusum, Populi Romani esse Celsus existimat: quod si ita est, minime mirandum est, eundem Populum subditis suis occupandi littoris modum per Principem aut Praetorem potuisse concedere. Caeterum & haec occupatio non minus quam privata ita restringenda est, ne ulterius porrigatur, quam ut salvus sit usus Iurisgentium. Nemo igitur potest à Populo Romano ad littus maris accedere prohiberi, & retia siccare, & alia facere, quae semel omnes homines in perpetuum sibi licere voluerunt. Maris autem natura hoc differt à littore, quod mare | |
[pagina 23]
| |
nisi exigua sui parte nec inaedificari facile, nec includi potest: & ut posset, hoc ipsum tamen vix contingeret, sine usus promiscui impedimento. Si quid tamen exiguum ita occupari potest, id occupanti conceditur. Hyperbole est igitur Contracta pisces aequora sentiuntGa naar margenoot+ Nam Celsus jactas in mare pilas ejus esseGa naar margenoot+ dicit qui jecerit. Sed id non concedendum si deterior maris usus eo modo futurus sit. EtGa naar margenoot+ Vlpianus eam qui molem in mare jacit, ita tuendum dicit si nemo damnum sentiat. Nam si cui haec res nocitura sit, Interdictum utique, Ne quid in loco publico fiat competiturum. Vt & Labeo, si quid tale in mare struatur, Interdictum vult competere, Ne quid in Mari, quoGa naar margenoot+ portus, statio, iterve navigiis deterius sit, fiat. Quae autem navigationis eadem piscatus habenda est ratio, ut communis maneat omnibus. Neque tamen peccabit si quis in maris diverticulo piscandi locum sibi palis circumsepiat, atque ita privatum faciat: sicut Lucullus exciso apud Neapolim monteGa naar margenoot+ ad villam suam maria admisit. Et hujus generis, puto fuisse piscinas maritimas quarum Varro & Columellam eminerunt. Nec Martialis alio spectavit, cum de Formiano Apollinaris loquitur. | |
[pagina 24]
| |
Si quando Nerevs sentit AeoliGa naar margenoot+ regnum. Et Ambrosius: Inducis mare intra praedia tuaneGa naar margenoot+ desint belluae. Hinc apparere potest quae mens Pauli fuerit, cum dicit, si maris proprium jusGa naar margenoot+ ad aliquem pertineat, Vti possidetis interdictum ei competere. Esse quidem hoc Interdictum ad privatas causas comparatum, non autem ad publicas, (in quibus etiam ea comprehenduntur quae jure gentium communi facere possumus) sed hic jam agi de jure fruendo quod ex causa privata contingat, non publica, sive communi. Nam testeGa naar margenoot+ Marciano, quicquid occupatum est & occupari potuit, id jam non jurisgentium, sicut est mare. Exempli causa, si quis Lucullum aut Apollinarem in privato suo, quatenus diverticulum maris incluserant, piscari prohibuisset, dandum illis interdictum Paulus putavit, non solum injuriarum actionem, ob causam scilicet privatae possessionis. Imo in diverticuloGa naar margenoot+ maris, sicut in diverticulo fluminis, si locum talem occuparim, ibique piscatus sim, maxime si animum privatim possidendi plurium annorum continuatione testatus fuerim, alterum eodem jure uti prohibebo: ut ex Marciano colligimus, non aliter quam in lacu qui mei dominii est. Quod verum quamdiu du- | |
[pagina 25]
| |
rat occupatio, quemadmodum in littoreGa naar margenoot+ antea diximus. Extra diverticulum idem non erit, ne scilicet communis usus impediatur.Ga naar margenoot+ Ante aedes igitur meas aut praetotium ut piscari aliquem prohibeant usurpatum quidem est, sed nullo jure, adeo quidem ut Vlpianus comtemta ea vsurpatione si quis prohibeatur injuriarum dicat agi posse. Hoc ImperatorGa naar margenoot+ Leo (cujus Legibus non utimur) contra juris rationem mutavit, Voluitque πρόθυρα, hoc est vestibula maritima eorum esse propria, qui oram habitarent, ibique eos jus piscandi habere: quod tamen ita procedereGa naar margenoot+ voluit, ut septis quibusdam remoratorijs quas ἐποχὰς Graeci vocant, locus ille occuparetur: existimans nimirum non fore ut quis exiguam mari portionem alterii invideret qui ipse toto mari ad piscandum admitteretur. Certe ut quis magnam maris partem, etiamsi possit, publicis utilitatibus eripiat, non tolerandae est improbitatis: in quam merito Vir Sanctus invehitur. Spatia maris sibi vindicantGa naar margenoot+ ivre mancipii, pisciumque iura sicut vernaculorum conditione sibi servitij subiecta commemorant. Iste inquit, sinvs maris meus est: ille alterius. Dividum elementa sibi potentes. Est igitur Mare in numero earumGa naar margenoot+ rerum quae in commercio non sunt, hoc est, quae propij juris fieri non possunt. Vnde se- | |
[pagina 26]
| |
quitur si proprie loquamur, nullam Maris partem in territorio populi alicujus posse censeri. Quod ipsum Placentinus sensisse videtur, cum dixit, Mare ita esse commune, ut in nullius dominio sit nisi solius Dei: & Ioannes Faber, cumGa naar margenoot+ mare cesserit relictum in suo jure, & esse primaevo, quo omnia erant communia. Alioquin nihil differrent quae sunt omnium communia ab his quae publica proprie dicuntur, ut mare à flumine. Flumen populus occupare potuit, ut inclusum finibus suis, mare non potuit. Territoria autem sunt ex occupationibus populorum, ut privata dominia ex occupationibus singulorum. Vidit hoc Celsus, qui clare satisGa naar margenoot+ distinguit inter littora, quae Populus Romanus occupare potuit, ita tamen ut usui communi non noceretur, & mare quodpristinam naturam retinuit.Ga naar margenoot+ Nec ulla lex diversum indicat. Quae vero leges à contrariae sententiae auctoribus citantur, aut de insulis loquuntur, quas clarum est occupati potuisse, aut de portu qui non communis est, sed proprie publicus. Qui vero dicunt mare aliquod esse Imperij Romani, dictum suum ita interpretantur, ut dicant jus illud in mare ultra protectionem & jurisdictionem non procedere: quod illi jus à proprietate distinguunt: nec forte satis animadvertunt id ipsum quod Populus Romanus classes praesidio navigantium disponere potuit, & deprehensos in mari pi- | |
[pagina 27]
| |
ratas punire, non ex proprio, sed ex communi jure accidisse, quod & aliae liberae gentes in mari habent. Illud interim fatemur, potuisse inter gentes aliquas convenire, ut capti in maris hac vel illa parte, hujus aut illiusGa naar margenoot+ reipublicae judicium subirent, atque ita ad commoditatem distinguendae jurisdictionis in mari fines describi, quod ipsos quidem eam sibi legem ferentes obligat, ut alios populos non item: neque locum alicujus proprium facit, sed in personas contrahentium jus constituit. Quae distinctio ut naturali rationiGa naar margenoot+ consentanea est, ita Vlpiani responso quodam comprobatur, qui rogatus an duorum praediorum maritimorum dominus, alteri eorum quod venderet servitutem potuisset imponere, ne inde in certo maris loco piscari liceret, respondet rem quidem ipsam, mare scilicet, servitute nulla affici potuisse, quia per naturam hoc omnibus pateret, sed cum bona fides contractus legem venditionis servari exposceret, personas possidentium & in jus eorum succedentium per istam legem obligari. Verum est loqui Iurisconsultum de praedijs privatis, & lege privata, sed in territorio & lege populorum eadem hic est ratio, quia populi respectu totius generis humani privatorum locum obtinent.Ga naar margenoot+ Similiter reditus qui in piscationes maritimas con- | |
[pagina 28]
| |
stituti Regalium numero censentur, nonGa naar margenoot+ rem, hoc est mare, aut piscationem, sed personas obligant. Quare subditi, in quos legem ferendi potestas Reipublicae aut Principi ex consensu competit, ad onera ista compelli forte poterunt: sed exteris jus piscandi ubique immune esse debet, ne servitus imponatur mari quod servire non potest. Non enimGa naar margenoot+ maris eadem quae fluminis ratio est: quod cum sit publicum, id est populi, jus etiam in eo piscandi a populo aut Principe concedi aut locari potest, ita ut ei qui conduxit etiam interdictum Veteres dederint, de loco publicoGa naar margenoot+ fruendo, addita condition, si is cui locandi jus fuerit, fruendum alicui locaverit: quae conditio in mari evenire non potest. Caeterum qui ipsam piscationem numerant inter Regalia, ne quidem illum locum quem interpretabantur satis inspexerunt. quod Iserniam & Alvarotum non latuit. Demonstratum est necGa naar margenoot+ populo nec privato, cuipiam jus aliquod proprium in ipsum mare (nam diverticulum excepimus) competere posse, cum occupationem nec natura, nec usus publici ratio permittat. Hujus autem rei causa instituta fuerat haec disputatio, ut appareret Lusitanos mare quo ad Indos navigatur sui juris non fecisse. Nam utraque ratio quae proprietatem impedit, in hac causa est quam in caeteris om- | |
[pagina 29]
| |
nibus infinito efficacior. Quod in alijs difficile videtur, in hac omnino fieri non potest: quod in alijs iniquum judicamus, in hac summe barbarum est, atque inhumanum. Non de mari interiore hic agimus, quod terris undique infusum alicubi etiam fluminis latitudinem non excedit, de quo tamen, satis constat locutos Romanos juris consultos, cum nobiles illas adversus privatam avaritiam sententias ediderunt: de Oceano quaeritur, quem immensum, infinitum, rerum parentem, coelo conterminunt antiquitas vocat: cujus perpetuo humore non fontes tandum & flumina & maria, sed nubes, sed ipsa quodammodo sidera pasci veteres crediderunt: qui denique per reciprocas aestuum vices terram hanc humani generis sedem ambiens, neque teneri, neque includi potest, & possidet verius quam possidetur. In hoc autem Oceano non de sinu aut freto, nec de omni quidem eo quod è littore conspici potest controversia est. Vindicant sibi Lusitani quicquid duos Orbes interjacet, tantis spatijs discretos, ut plurimis saeculis famam sui non potuerint transmittere. Quod si Castellanorum, qui in eadem sunt causa, portio accedat, parvo minus omnis Oceanus duobus populis mancipatus est, alijs tot gentibus ad Septentrionum redactis angustias: multum- | |
[pagina 30]
| |
que decepta est Natura, quae cum Elementum illud omnibus circumfudit, omnibus etiam suffecturum credidit. In tanto mari si quis usu promiscuo solum sibi imperium & ditionem exciperet, tamen immodicae dominationis affectator haberetur: si quis piscatu arceret alios, insanae cupiditatis notam non effugeret. At qui etiam navigatum impedit, quo nihil ipsi perit, de eo quid statuemus? Si quis ab igni qui totus suus est, ignem capere, lumen suo de lumine, alterum prohiberet, lege hunc humanae societatis reum peragerem: quia vis ea est istius naturae. Ga naar margenoot+Vt nihilominus ipsi luceat, cum illi accenderit. Quid ni enim quando sine detrimento suoGa naar margenoot+ potest, alteri communicet, in ijs quae sunt accipienti utilia, danti non molesta? Haec sit quae PhilosophiGa naar margenoot+ non alienis tantum, sed & ingratis praestari volunt. Quae vero in rebus privatis invidia est, eadem in re communi non potest non esse immanitas. Improbissimum enim hoc est, quod naturae instituto, consensu gentium, meum non minus quam tuum est, id te ita intercipere, ut ne usum quidem mihi concedas, quo concesso nihilo minus id tuum sit, quam antea fuit. Tum vero etiam qui alienis incumbant, aut communia intercipiunt, certa quadam possessione se tuentur. Quia enim prima, ut diximus, occupatio res proprias fecit, iccirco imaginem quandam dominii praefert quamvis injusta detentio. At Lusitani num sicuti terras | |
[pagina 31]
| |
solemus, sic mare illud impositis praesidijs ita undique cinxerunt, ut in ipsorum manu esset quos vellent excludere? An vero tantum hoc abest, ut ipsi etiam, cum adversus alios populos mundum dividunt, non ullis limitibus aut natura, aut manu positis, sed imaginaria quadam linea se tueantur? quod si recipitur & dimensio talis ad possidendum valet, jamdum nobis Geometrae terras, Astronomi etiam, coelum eriperent. Vbi hic igitur est ista, sine qua nulla dominia coeperunt, corporis ad corpus adjunctio? Nimirum apparet in nulla re verius dici posse, quod Doctores nostriGa naar margenoot+ prodiderunt, Mare cum sit incomprehensibile, non minus quam aër, nullius populi bonis potuisse applicari. Si vero ante alios navigasse, & viam quodammodo aperuisse, hoc vocant occupare, quid esse potest magis ridiculum? Nam cum nulla pars sit maris, in quam non aliquis primus ingressus sit, sequetur omnem navigationem ab aliquo esse occupatam. Ita undique excludimur. Quin & illi qui Terrarum Orbem circumvecti sunt, totum sibi Oceanum acquisivisse dicendi erunt. Sed nemo nescit navem per mare transeuntem non plus juris quam vestigii relinquere. Verum etiam quod sibi sumunt neminem ante ipsos eum Oceanum navigasse, id minime verum est. Magna enim pars ejus de quo agitur maris ambitu, | |
[pagina 32]
| |
Mauritaniae jam olim navigata est: ulterior &Ga naar margenoot+ in orientem vergens Victorijs Magni Alexandri lustrata est, usque in Arabicum sinum. Olim autem hanc navigationem Gaditanis percognitam fuisse, multa argumento sunt. Cajo Caesare Augusti filio in Arabico sinu res gerente signa navium ex Hispaniensibus naufragiis agnitia. Et quod Caelius Antipater tradidit, uidisse se qui Hispania in Aethiopiam commercii gratia navigasset: Etiam Arabibus, si verum est, quod Cornelius Nepos testatus est, Eudoxum quendam sua aetate cum Lathyrum Regem Alexandriae fugeret, Arabico sinu egressum Gades usque pervectum. Poenos autem, qui re maritima plurimum valuerunt, eum Oceanum non ignorasse longe clarissimum est, cum Hanno Cathaginis potentia florente circumvectus a Gadibus ad sinem Arabiae, praeternavigatio scilicet promontorio quod nunc Bonae Spei dicitur, (Vetus videtur nomen Hesperion ceras fuisse) omne id iter, situmque littoris & insularum scripto complexus sit, testatusque ad ultimum non mare sibi, sed commeatum defuisse. Ab Arabico autem sinu ad Indiam, Indicique Oceani insulas, & auream usque Chersonesum, quam esse Iapanem credunt plerique, etiam re Romana florente navigari solitum, iter à Plinio descriptum, legationes ab IndisGa naar margenoot+ | |
[pagina 33]
| |
ad Augustum, ad Claudium etiam ex Taprobane insula, deinde gesta Trajani & tabulae Ptolemaei satis ostendunt. Iam suo tempore Strabo Alexandrinorum mercatorum classemGa naar margenoot+ ex Arabico sinu, ut Aethiopiae ultima, ita & Indiae petijsse testatur, cum olim paucis navibus id auderetur. Inde magna populo Romano vectigalia. Addit Plinius impositisGa naar margenoot+ sagittariorum cohortibus piratarum metu navigatum: solamque Indiam quingenties sestertiûm, si Arabiam addas & Seres, millies annis omnibus Romano Imperio ademisse: & merces centuplicato venditas. Et haec quidem vetera satis arguunt primos non fuisse Lusitanos. In singulis autem sui partibus Oceanus ille & tunc cum eum Lusitani ingressi sunt, & nunquam non cognitus fuit. Mauri enim, Aethiopes, Arabes, Persae, Indi eam maris partem cujus ipsi accolae sunt, nescite neutiquam potuerunt. Mentiuntur ergo qui se mare illud invenisse jactant. Quid igitur, dicet aliquis, parumne videtur, quod Lusitani intermissam multis forte saeculis navigationem primi repararunt, &, quod negari non potest, Europaeis gentibus ignoram ostenderunt, magno suo labore, sumtu, periculo? Imo vero si in hoc incubuerunt ut quod soli reperissent id omnibus monstrarent, quis adeo est amens, qui non plurimum se illis debere profiteatur? Ean- | |
[pagina 34]
| |
dem enim gratiam, laudemque & gloriam immortalem illi promeruerint, qua omnes contenti fuerunt rerum magnarum inventores, quotquot scilicet non sibi, sed humano generi prodesse studuerunt. Sin Lusitanis suus ante oculos quaestus fuit, lucrum quod semper maximum est in praevertendis negotiationibus, illis sufficere debuit. Et scimus itinera prima proventus interdum quater decuplos, aut etiam uberiores dedisse: quibus factum ut inops diu populos ad repentinas divitias subito prorumperet, tanto luxus apparatu, quantus vix beatissimis gentibus in supremo progressae diu fortunae fastigio fuit. Si vero eidem in hoc praeiverunt, ne quisquam sequeretur, gratiam non merentur, cum lucrum suum respexerint. lucrum autem suum dicere non possunt, cum eripiant alienum. Neque enim illud certum est nisi ivissent eo Lusitani iturum fuisse neminem. Adventabant enim tempora, quibus ut artes pene omnes, ita & terrarum & marium situs clarius in dies noscebantur. Excitassent vetera, quae modo retulimus, exempla, & si non uno impetu omnia patuissent, at paulatim promota velis fuissent littora, alio semper aliud monstrante. Factum denique fuisset, quod fieri potuisse Lusitani docuerunt, cum multi essent populi non minus flagrantes mercaturae & rerum externarum | |
[pagina 35]
| |
studio. Venetis qui multa jam Indiae didicerant, caetera inquirere promtum fuit. Gallorum Brittonum indefessa sedulitas, Anglorum audacia coepto non defuisset. Ipsi Batavi multo magis desperata agressi sunt. Nulla igitur aequitatis ratio, ne probabilis quidem ulla sententia a Lusitanis stat. Omnes enim quiGa naar margenoot+ mare volunt imperio alicujus subijci posse, id ei attribuunt qui proximos portus & circumjacentia littora in ditione habet. At Lusitani in illo immenso littorum tractu paucis exceptis praesidijs nihil habent quod suum possint dicere. Deinde vero etiam qui MariGa naar margenoot+ imperaret nihil tamen posset ex usu communi deminuere, sicut Populus Romanus arcere neminem potuit, quo minus in littore Imperii Romani cuncta faceret, quae jure gentium permittebantur. Et si quicquam eorum prohibere posset, puta piscaturam qua dici quodammodo potest pisces exhauriri at navigationem non posset, per quam mari nihil perit. Cui rei argumentum est longe certissimum, quod ex Doctorum sententia ante retulimus, etiam in terra, quae cum populis, tum hominibus singulis in proprietatem attributa est, iter tamen, certe inerme & innoxium, nullius gentis hominibus juste negari: sicut & potum ex flumine. Ratio apparet, quia cum unius rei naturaliter usus essent diversi, eum duntaxat | |
[pagina 36]
| |
gentes divisisse inter se videntur, qui sine proprietate commode haberi non potest, contra autem eum recepisse, per quem domini conditio deterior non esset futura. Omnes igitur vident eum qui alterum navigare prohibeat nullo jure defendi, cum eundem etiam injuriarum teneri Vlpianus dixerit: alij autemGa naar margenoot+ etiam interdictum utile prohibito competere existimaverint. Et sic Batavorum intentio communi jure nititur, cum fateantur omnes permissum cuilibet in mari navigare etiam a nullo Principe impetrata licentia: quod Legibus Hispanicis diserte expressum est. |
|