Mare liberum
(1609)–Hugo de Groot– AuteursrechtvrijCapvt IV.
| |
[pagina 10]
| |
ras remotiores illas navigantes nullum jus secum attulisse occupandi eas provincias, unus duntaxat titulus belli restat, qui & ipse si justus esset, tamen ad dominium proficere non posset, nisi jure praedae, hoc est post occupationem. Atqui tantum abest ut Lusitani eas res occupaverint, ut cum plerisque gentibus quas Batavi accesserunt, bellum eo tempore nullum haberent. Et sic igitur nullum jus illis quaeri potuit: cum etiam si quas ab Indis pertulissent injurias, eas longa pace & amicis commerciis remisisse merito censcantur. Quanquam ne fuit quidem quod bello obtenderent. Nam qui Barbaros bello persequuntur, ut Americanos Hispani, duo solent praetexere, quod ab illis commercio arceantur, aut quod doctrinam verae religionis illi nolint agnoscere. Et commercia quidem Lusitani ab Indis impetrarunt, ut hac in parte nihil habeant quod quaerantur. Alter veroGa naar margenoot+ obtentus nihilo est justior, quam ille Graecorum in Barbaros, quo Boëtius respexit:
An distant quid dissidentque mores,
Iniustas acies, et fera bella movent,
Alternisque volunt perire telis?Ga naar margenoot+
Non est iusta satis saevitiae ratio.
Ista autem & Thomae & Concilij Toletani & Gregorii & Theologorum, Canonistarum, Iurisprudentiumque fere omnium conclusio est: Quantumcunque fides annuntiata sit | |
[pagina 11]
| |
Barbaris (nam de his qui subditi ante fueruntGa naar margenoot+ Christianis Principibus, item de Apostatis alia est quaestio) probabiliter & sufficienter, & si noluerint eam respicere, non tamen licere hac ratione eos bello persequi, & spoliare bonis suis. Operae pretium est in hanc rem ipsa Cajetani verba describere: Quidam, ait,Ga naar margenoot+ infideles nec de iure nec de facto subsunt secundum temporalem iurisdictionem Principibus Christianis, ut inveniuntur pagani, qui nunquam imperio Romano subditi fuerunt, terras habitantes, in quibus Christianum nunquam fuit nomen. Horum namque domini, quamvis infideles, legitimi domini sunt, sive regali, sive politico regimine gubernantur: nec sunt propter infidelitatem à dominio suorum privati, quum dominium sit ex iure positivo, et infidelitas ex divino iure, quod non tollit ius positivum, ut superius in quaestione habitum est. Et de his nullam scio tegem quoad temporalia. Contra hos nullus Rex, nullus Imperator, nec Ecclesia Romana potest movere bellum ad occupandas terras eorum, aut subijciendos illos temporaliter: quia nulla subest causa iusta belli, cum Iesus Christus Rex Regum, cui data est potestas in coelo et in terra, miserit ad capiendam possessionem mundi, non milites armatae militiae, sed sanctos praedicatores, sicut oves inter lupos. Vnde nec in testamento veteri, ubi armata manu possessio erat capienda, terrae infidelium | |
[pagina 12]
| |
indictum lego bellum alicui propter hoc quod non erant fideles: sed quia nolebant dare transitum, vel quia eos offenderant, ut Madianitae, vel ut recuperarent sua, divina largitate sibi concessa. Vnde gravissime peccaremvs, si fidem Christi Iesu per hanc viam ampliare contenderemus: nec essemus legitimi domini illorum: sed magna latrocinia committeremus, et teneremur ad restitutionem, utpote inivsti debellatores avt occvpatores. Mittendi essent ad hos praedicatores boni viri, qui verbo et exemplo converterent eos ad Deum: et nonqui eos opprimant, spolient, scandalizent, subijciant, et duplo gehennae filios faciant, more Pharisaeorum. Et in hanc formam audimus saepe à Senatu in Hispania, & Theologis praecipue Dominicanis decretum fuisse, sola verbi praedicatione non bello Americanos ad fidem traducendos: libertatem etiam quae illis eo nomine erepta esset, restitui debere, quod à Paulo tertio Pontifice, & Carolo Quinto Imperatore Hispaniarum Rege comprobatum dicitur. Omittimus jam Lusitanos in plerisque partibus religionem nihil promovere, ne operam quidem date, cum soli lucro invigilent. Imo & illud ibi verum esse, quod de Hispanis in America Hispanus scripsit, nonGa naar margenoot+ miracula, non signa audiri, non exempla vitae | |
[pagina 13]
| |
religiosae, quae ad eandem fidem alios possent impellere, sed multa scandala, multa facinora, multas impietates. Quare cum & possessio & titulus deficiat possessionis, neque res ditionesque Indorum pro talibus haberi debeant quasi nullius ante fuissent, neque cum illorum essent, alijs recte acquiri potuerint, sequitur Indorum populos, de quibus nos loquimur, Lusitanorum proprios non esse, sed liberos, & sui juris: de quo ipsi doctoresGa naar margenoot+ Hispani non dubitant. |
|