Mare liberum
(1609)–Hugo de Groot– Auteursrechtvrij
[pagina 8]
| |
tentiones tantum Lusitanorum &Ga naar margenoot+ Castellanorum dirimere, quod potuit sane, ut lectus inter illos arbiter, sicut & ipsi Reges jam ante inter se ea de re foedera quaedam pepigerant: & hoc si ita est, cum res inter alios acta sit, ad caeteras gentes non pertinebit: an vero prope singulos Mundi trientes duobus populis donare. Quod etsi voluisset, & potuisset Pontifex, non tamen continuo sequeretur dominos eorum locorum esse Lusitanos, cumGa naar margenoot+ donatio dominum non faciat, sed secuta traditio: quare & huic causae possessio deberet accedere. Tum vero si quis jus ipsum sive divinum sive humanum scrutari volet, non autem ex commodo suo metiri, facile deprehendet donationem ejusmodi ut rei alienae nullius esse momenti Disputationem de potestate Pontificis, hoc est Episcopi Romanae Ecclesiae, hic non aggrediar, nec quicquam ponam nisi ex hypothesi, hoc est quod confitentur homines inter eos eruditissimi, qui plurimum Pontificiae tribuunt auctoritati: maxime Hispani: qui cum pro sua perspicacia facile viderent Dominum Christum omne àGa naar margenoot+ se terrenum imperium abdicasse mundi certe totius dominium, qua homo fuit, non habuisse, & si habuisset, nullis tamen argumentis astrui posse jus illud in Petrum, aut Romanam Ecclesiam Vicarii jure translatum: cum | |
[pagina 9]
| |
alias etiam certum sit multa ChristumGa naar margenoot+ habuisse in quae Pontifex non successerit, interpretes affirmarunt (vtar ipsorum verbis)Ga naar margenoot+ Pontificem non esse dominum civilem aut temporalem totius orbis. Imo etiam si quam tamen non recte exerciturum, cum spirituali sua jurisdictione contentus esse debeat, saecularibus autem Principibus eam concedere nullo modo posse. Tum vero si quam habeat potestatem temporalem, eam habere, utGa naar margenoot+ loquuntur, in ordine ad spiritualia. Quocirca nullam illi esse potestatem in populos infideles, ut qui ad Ecclesiam non pertineant. Vnde sequitur ex sententia Cajetani & Victoriae & potioris partis tam Theologorum quam Canonistarum, non esse idoneum titulum adverus Indos vel quia Papa dederit provincias illas tanquam dominus absolute, vel quia non recognoscunt dominium Papae: atque adeo ne Saracenos quidem isto titulo unquam spoliatos. |
|