Mare liberum
(1609)–Hugo de Groot– Auteursrechtvrij
[pagina 5]
| |
quia dominos nemo est eius rei quam nec ipse unquam nec alter ipsius nomine possedit. Habent insulae istae quas dicimus & semper habuerunt suos Reges, suam rempublicam, suas leges, sua jura: Lusitanis mercatus, ut aliis gentibus conceditur: itaque & tributa cum pendunt, & jus mercandi à Principibus exorant, dominos se non esse, sed ut externos advenire satis testantur: ne habitant quidem nisi precario. Et quanquam ad dominium titulus non sufficiat, quia & possessio requiritur, cum aliud sit rem habere, aliud jus ad rem consequendam, tamen ne titulum quidem dominij in eas partes Lusitanis ullum esse affirmo, quem non ipsis eripuerit Doctorum, & quidem Hispanorum sententia. Primum si dicent inventionis praemio eas terras sibi cessisse, nec jus, nec verum dicent. Invenire enim non illud est oculisGa naar margenoot+ vsurpare, sed apprehendere, vt Gordiani epistola ostenditur: unde Grammatici invenire & occupare pro verbis ponunt idem significantibus: & tota Latinitas quod adeptiGa naar margenoot+ sumus, id demum invenisse nos dicit, cui oppositum est perdere. Quin & ipsa naturalis ratio, & legum diserta verba, & eruditiorum interpretatio manifeste ostendit ad titulum dominii parandum eam demum sufficere inventionem quae cum possessione conjuncta | |
[pagina 6]
| |
est, ubi scilicet res mobiles apprehenditur, aut immobiles terminis atque custodiaGa naar margenoot+ sepiuntur: quod in hac specie dici nullo modo potest. Nam praesidia illic Lusitani nulla habent. Quid quod ne reperisse quidem Indiam ullo modo dici possunt Lusitani, quae tot à saeculis fuerat celeberrima. Iam ab Horatij tempore: Ga naar margenoot+Impiger extremos currit mercator ad Indos Taprobanes pleraque quam exacte nobisGa naar margenoot+ Romani descripsere? Iam vero & caeteras insulas ante Lusitanos non finitimi tantum Persae & Arabes, sed Europaei etiam, praecipue Veneti noverant. Praeterea inventio nihilGa naar margenoot+ juris tribuit, nisi in ea quae ante inventionem nullius fuerant. Atqui Indi cum ad eos Lusitani venerunt, etsi partim idololatrae, partim Mahumetani erant, gravibusque peccatisGa naar margenoot+ involuti, nihilominus publice atque privatim rerum possessionumque suarum dominium habuerunt, quod illis sine justa causa eripi non potuit. Ita certissimis rationibus post alios auctores maximi nominis concludit Hispanus Victoria: Non possunt, inquit, ChristianiGa naar margenoot+ seculares aut Ecclesiastici potestate civili et principatu privare infideles, eo duntaxat titulo, quia infideles sunt, nisi ab eis alia iniuria profecta sit. Fides enim, ut recte inquit Thomas, nonGa naar margenoot+ tol- | |
[pagina 7]
| |
lit jus naturale aut humanum, ex quo dominia profecta sunt. Imo credere infideles non esse rerum suarum dominos, haereticumGa naar margenoot+ est: & res ab illis possessas illis ob hoc ipsum eripere furtum est, & rapina, non minus quam si idem fiat Christianis. Recte igitur dicit Victoria non magis ista ex causa Hispanis jus in Indos quaesitum, quam Indis fuisset in Hispanos, si qui illorum priores in Hispaniam venissent. Neque vero sunt Indi Orientis amentes & insensati, sed ingeniosi & solertes, ita vt ne hinc quidem praetextus subijciendi possit desumi, qui tamen per se satis est manifestae iniquitatis, Iam olim Plutarchus πρόφασιν πλεονεξίας fuisse dicit ἡμερῶσαι τὰ βαρβαρικὰ, improbam scilicet alieni cupiditatem hoc sibi velum obtendere, quod barbariem mansuefaciat. Et nunc etiam color olle redigendi invitas gentes ad mores humaniores, qui Graecis olim & AlexandroGa naar margenoot+ usurpatus est, à Theologis omnibus, praesertim Hispanis, improbus, atque impius censetur. |
|