Mare liberum
(1609)–Hugo de Groot– Auteursrechtvrij
[pagina 1]
| |
Mare Libervm sive de ivre qvod Batavis competit ad indicana commercia dissertatio.Capvt I. Iure gentium quibusvis ad quosvis libe-
| |
[pagina 2]
| |
luit mutua egestate & copia humanas foveri amicitias, ne singuli se putantes sibi ipsis sufficere, hoc ipso redderentur insociabiles? Nunc factum est ut gens altera alterius suppleret inopiam, divinae justitiae instituto, ut eo modo (sicut Plinius dicit) quod genitumGa naar margenoot+ esset uspiam, apud omnes natum videretur. Poëtas itaque canentes audimus: Ga naar margenoot+Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt. Item: Excudent alij: & quae sequuntur. Hoc igitur qui tollunt, illam laudatissimam tollunt humani generis societatem, tollunt mutuas benefaciendi occasiones, naturam denique ipsam violant. Nam & ille quem Deus terris circumfudit Oceanus, undique & undique versus navigabilis, & ventorum stati aut extraordinarij status, non ab eadem semper, & a nulla non aliquando regione spirantes, nonne significant satis concessum a natura cunctis gentibus ad cunctas aditum? Hoc Seneca summum Naturae beneficium putat,Ga naar margenoot+ quod & vento gentes locis dissipatas miscuit, & sua omnia in regiones ita descripsit, ut necessarium mortalibus esset inter ipsos commercium. Hoc igitur jus ad cunctas gentes aequaliter pertinet: quod clarissimi Iurisconsulti eo usque producunt, ut negent ullam rempublicam aut Principem prohibere inGa naar margenoot+ uni- | |
[pagina 3]
| |
versum posse, quo minus alij ad subditos suosGa naar margenoot+ accedant, & cum illis negotientur. Hinc jus descendit hospitale sanctissimum: hinc querelae: Quod genus hoc hominum, quaeve hunc tam barbara moremGa naar margenoot+ Et alibi littusque rogamus Et scimus bella quaedam ex hac causa coepisse,Ga naar margenoot+ ut Megarensibus in Athenienses, Bononiensibus in Venetos: Castellam etiam inGa naar margenoot+ Americanos has justas potuisse belli causas esse, & caeteris probabiliores. Victoria putat, siGa naar margenoot+ peregrinari & degere apud illos prohiberentur, si arcerentur a participatione earum rerum quaeGa naar margenoot+ jure gentium aut moribus communia sunt, si denique ad commercia non admitterentur. Cui simile est quod in Mosis historia, & indeGa naar margenoot+ apud Augustinum legimus, justa bella Israëlitas contra Amorraeos gessisse, quia innoxius transitus denegabatur: qui ivre hvmanae societatis aequissimo patere debebat. Et hoc nomine Hercules Orchomeniorum,Ga naar margenoot+ Graeci sub Agamemnone Mysorum Regi arma intulerunt: quasi libera essent naturaliter itinera ut Baldus dixit: accusanturque aGa naar margenoot+ Ger- | |
[pagina 4]
| |
manis apud Tacitum Romani, quodGa naar margenoot+ colloquia congressusque gentium arcerent, fluminaque & terras & coelum quodammodo ipsum clauderent. Nec ullus titulus Christianis quondam in Sarracenos magis placuit,Ga naar margenoot+ quam quod per illos terrae Iudaeae aditu arcerentur. Sequitur ex hac sententia Lusitanos, etiamsi domini essent earum regionum ad quas Batavi proficiscuntur, injuriam tamen facturos si aditum Batavis & mercatum praecluderent. Quanto igitur iniquius est volentes aliquos a volentium populorum commercio secludi, illorum opera quorum in potestate nec populi isti sunt, nec illud ipsum, qua iter est; quando latrones etiam & piratas non alio magis nomine detestamur, quam quod illi hominum inter se sommeatus obsident atque insestant? |
|