Christus patiens
(1608)–Hugo de Groot– Auteursrechtvrij
[pagina 51]
| |
Prece obtinendum est. nescit Ausonia indoles
Vel sponte recte facere vel gratis male.
Omne est in vsu facinus: his mortem imputant,
Illis sepulchrum.
NIC.
Parce vanis vocibus
Iosephe, vel, si iusta tam dulce est queri,
Dimitte Romam, quaere propiores reos.
Quem plangis hunc non Romuli occidit genus,
Sed Abrahami. Vera quis sensa explicet
Oraculorum & legis e coelo datae,
Quem mente tota maior inspiret Deus,
Quis dux perennes certior monstret domos,
Pilatus ista curat? an Latio innocens
Sub teste cecidit? criminis falsi artifex
Italum senatus an sacerdotum fuit?
Iudicio in isto Caesarine an Caiaphae
Obtemperatum est? transferas culpam licet,
Iudaea certe corda & ora, oculi quoque
Homicidium fecere: quod superest nefas
Hoc est Quiritum. Quam bene Hebraeis Deus
Manibus pepercit? hoc quoque Italo militi
Invidit aliquis & scelus mallet suum.
Servire adhuc nos querimur? en caedem impiam
Impune licuit facere. quid facere, inquio?
Licuit iubere.
IOS.
Nicodeme vnis ego
Devoveo diris Iliae & Sarae genus.
| |
[pagina 52]
| |
Pereant vtrique. Tam diu quid fulmina
Cessant & imber piceus & mare pestilens?
Quid Sodoma tandem meruit? Haud vltra tui
Me patria miseret. Saevior Babylonio
Victore victor veniat & castris premat
Vrbem cruentam. bella si non sunt satis,
Foecunda morbos seminet morbis lues
Interque damna crescat. accedat fames;
Nullos recuset impotens rabies cibos:
Cunis in ipsis vagiens ferrum tremat
Infans paternum: redeat in matrem puer.
Dum verberantur moenia incussu gravi
Quaeratur hostis intus, & discors sibi
In se arma vertat populus, in templum saces:
Cognata dirimat agmina obsessor ferus,
Flammisque & ense Solyma vastet moenia,
Trahatque domina compede Isacias nurus:
Nec vincla solvant septies anni decem:
Populos per omnes miser & immiserabilis
Captivus erret populus: hunc iuris sui
Nulla ora, reducem nulla conspiciat dies.
Haec firma maneant vota. nil moror hoc solum,
Quod ne premam vltra nulla tam gravis est fuga
Quam non capessam: vel si Hyperboreo procul
Subiecta plaustro littora extorrem vocent,
| |
[pagina 53]
| |
Quae refuga fluctu Tethijs ambiguo ferit.
Erit ille patria qui patet vero locus.
NIC.
Hic inter alios foedus humanum genus
Insedit error. facta quis culpat sua?
Aliena quis non? magna pars non crimina
Damnat, sed homines, dispari sententia,
Alijs severi iudices, faciles sibi.
Nos, quia profana voce non addiximus
Morti immerentem, iura nec contra & fidem
Scripsit cruentum nostra decretum manus,
Nobis placemus, magna ceu virtus foret
Non esse magni conscium sceleris sibi.
At si fatemur vera, quis forti virum
Defendit ore, quisve corrupta arguit
Livore saevo iudicum suffragia?
Quis commodavit legibus vocem suam?
Sic victa pietas fasque, dum sanctum caput
Illi loquendo, nos tacendo prodimus.
Cum nil timentes feminae illius palam
In nomen irent, nos magistrum agnoscere
Segnes pavori noctis vmbram obtendimus.
Iosephe, tandem nostra sese aperit fides,
Sed in peremtum.
IOS.
Vera tu, fateor, mones.
Sed ille rapiens redditum vesper diem
Cura peragere iusta nos vigili iubet.
| |
[pagina 54]
| |
Non longe ab ipso Golgothae infamis iugo
Subter virentes arborum tegitur comas
Purum recensque rupis excisae cavum,
Nondum occupata manibus sacris domus.
Tumulum senectae nuper electum meae
Nunc melior hospes habitet. insignis viri
Notet sepulchrum magnus hiscenti lapis
Oppositus antro. Quis scit an mox sanctior
Adveniat aetas, turba cum hanc sedem frequens
Et flexa regum capita pro templo colant,
Dignamque credant & mari & ferro peti?
NIC.
Aqua pura fontis, vosque odoriferae plagae
Cari liquores, saeva quos tumuli fugit
Tabes edacis, tingite hos vultus piös,
Intrate penitus ora. Non Deus hoc sinat,
Non fata, morti liceat vt quicquam amplius
Istos in artus. Si quae relligio inferis,
Non foeda tabes ossibus nudis fluet,
Nec corpus illud vlla dissolvet dies.
IOHANNES, MARIA MATER IESV.
Veneranda virgo, certa progenies ducis
Sub iura cuius ivit Euphratis vadum
| |
[pagina 55]
| |
Quicquid rubentes inter & fluctus iacet,
Vtcunque casus asperi mentem premunt,
Evince luctus, sume avitos spiritus
Regum ille sanguis. Fata te in tuto locant.
Fortuna vires ipsa consumsit suas
Toties nocendo. post patrum raptas opes
Translataque olim sceptra in externas manus,
Quod te vetaret esse securam fuit
Res vna, natus. ille te absolvit metu:
Timere iam nil orba paupertas potest.
MA.
Lugere uobis forte Iohannes novum est:
Ego nata in hoc sum: ter decem annis amplius
Non aliud egi. nulla me species mali
Fefellit: ex quo casta coelesti satu
Detumuit alvus, dira mihi dira omnia
Cecinere vates: vidit haec Simeon senex,
Imaque in anima vulnus aspexit meum.
Cum lancinatos inter infantum greges
Peteretur vnus regio ferro puer,
Nondum ille tantis fecerat miraculis
Sese invidendum, perfidos nondum dolos
Et ficta quicquid turba Pharisaei tegunt
Ipse arguendo traxerat caput in suum:
Spretor sacrorum, civica armorum tuba
Nondum audiebat: vna adhuc erat illius
| |
[pagina 56]
| |
Culpa esse natum. non tamen me terruit
Ferus ille dominus & suis etiam nocens:
Non similis heres, cuius instruxit dapes
Cervix recisa vatis, & amori impia
Donatus oculos pavit incestos cruor:
Non plebs recusans liberas voces pati
Et mille manibus saxa iaculatus furor.
Instare nullum credidi nobis malum
Quo maius esse poterat. exemplo carens,
Quod nulla genitrix timuit, hoc solum fuit
Ego quod timerem. Misera, num voces meo
Quaeram dolori, potius an luctus premam?
O magne (nanque hoc credo nunc etiam) Deus
Cur ad minora regna venienti mea
Tibi placuit alvus? cur ego ad poenam tibi
Electa mater? nulla certe femina
Quae peperit hominem, quae virum fecit patrem,
Tam saeva passa est. nulla progeniem parens
Melius adepta est, nulla peius perdidit.
IOH.
Quis maior aures planctus assuetas ferit?
Quod corpus istud Tyria quod velo tegit
Candente sidon? ille quis venas senex
Adhuc fluentes imbre odorato rigat?
Quis adstat alter? impetu quanto ruit
Muliebre vulgus? Fallor & moestos genis
| |
[pagina 57]
| |
Subito micantes lachrimae vultus gravant,
An vera video? Mater, illi artus tui,
Tuus ille sanguis. i, rape extrema oscula:
Imple parentem: filij hoc restat tibi.
MAR.
Anima heu longis defessa malis
In maiores suffice luctus,
Dum crudeles apud exequias
Suprema dolor munera solvit.
Liceat niveum tollere peplum,
Carosque semel cernere vultus.
Tune ille miser? talemne tuus
Mihi te populus nate remittit?
Talem Solyme spectare iubet,
Solyme cordi dilecta tuo?
Video fossum mucrone latus
Et traiectas vulnere palmas
Et qui ferro patuere pedes.
Melius melius Phoebe latebas:
Quid ad haec nobis monstranda redis?
Gens aetherei conscia motus,
Vosque imprimis quorum pietas
Partus olim venerata meos,
Coeli inversas cernite leges:
Illum mecum lugete magi,
Quem signavit nova lux genitum,
| |
[pagina 58]
| |
Tenebrae occisum docuere novae.
Spes afflictae sola parentis,
Quo non piguit vivere vivo,
Nobis redijt modo rapta dies,
Te demersum nox alta premit.
Vtinam planctus, vtinam notas
Matris lachrimas nate videres.
Ego sum thalamis intacta parens,
Quae te verbo foecunda tuli,
Onus ignotum cum virginei
Stupuere sinus, mirique novem
Crevere tuo pondere menses.
Ego sum cuius iam maturo
Ventre labores lare sub tenui
Regis proavi patria vidit.
Hoc tibi fluxit de fonte liquor.
Hoc sedisti sarcina collo
Pelusiacis advena regnis,
Pharos exilijs cum fida tuis
Veteris culpae probra redemit.
Iudae soboles Memphide peior,
Si iam finem cepit rabies
Et te nostri miserere potest,
Longas mortis mihi deme moras:
Aut si natus nondum satis est,
| |
[pagina 59]
| |
Adijce matrem.
O nate nate, quicquid hic oculi vident,
Hoc quod pependit, quod mori potuit meum est,
Meumque totum: nullus in partem venit
Genitor, nec alter vindicat quicquam tui.
Ergo omnis vni pectori incumbit dolor
Quod te aluit & te gessit. Ingratus bona
Nescivit orbis, damna nec sentit sua.
Inops & indefensus obijsti necem,
Et nunc iaces invltus. ex illis quoque
Te dante gressus qui receperunt suos
Nemo accucurrit: ipsa nec turba aureae
Ignara lucis ante contactus tuos
Ad te videndum venit: atque aliquis cui
Per te redivit vita te patitur mori.
IOH.
Vera ista quereris vera. nos toto cohors
Electa mundo filij comites tui
En vnde, quo decidimus? in nobis scelus
Omne est repertum. noster est qui vendidit,
Et qui eieravit: nec nota quisquam vacat:
Fugere cuncti. Doctor o veri vnice,
Amore nobis frater, imperio parens
Ignosce lapsis: ille ego ante alios tuus,
Ego quem sacrato nox recumbentem sinu
| |
[pagina 60]
| |
Hesterna vidit, si quid affectus habes
Veteris per illum, domine, te affectum rogo:
Perque hanc parentem cuius in curam tibi
Ego dictus haeres. hanc ego ex aequo miser
Solandus ipse solor vt possum tamen.
Iam parce mater luctibus iustis quidem
Sed temperandis, & tuis fulci bonis
Animum labantem. Laudibus crevit tuis
Antiqua vatum charta: te caram Deo
Terras per omnes nulla non aetas canet.
Senioris aevi decora, quam longe tibi
Cessere matres? nulla sic genuit parens,
Et nulla tantum. Foeta in aetate vltima
Quae temere risi sensit oracli fidem,
Et illa genitrix, cuius in Pharia puer
Proiectus alga vincere vndarum minas
Iam didicit infans, prole non certant tibi.
Exigua loquimur. Ipse te observat polus:
Festae tenebras noctis irradians face
Coelestis aulae turma parienti adstitit,
Cunasque adorans igneus superum chorus
Genitale cecinit carmen, & nixus sacros
Imitatus aether astra parturijt nova.
MA.
Fugiunt dolores. laetior praecordia
Subit ille motus, quem pudico pectore
| |
[pagina 61]
| |
Puella sensi, cum mihi interpres Dei
Spopondit vterum, fataque extimuit diu
Tam magna matrem gerere vix docilis pudor.
Maiora iam prospicio, & ante oculos meos
Omne est futurum. Nate tu vadis pias
Nunc inter animas maior: assurgit tibi
Sanctus parentum populus & coelum suo
Debet nepoti. Iam tuos mors pallida
Sequitur triumphos, dum remolito novus
Exis sepulchro. non diu terris tamen
Spectandus, en mox totus ad patrem redis.
Inde ex superna sede pacatis bonus
Das iura populis: mille te linguae colunt:
Nec meta regno: trans & Oceanum tonat
Phoebumque nomen: ferrum & hostiles nihil
Nocent furores: vincis, ac magni duces
Augusta pedibus sceptra subijciunt tuis.
Quin tempus illud meta saeclorum prope est,
Cum nube in alta tot sedebis gentium
Quaesitor, orbe cum reformato manet
Nox una sontes, vna purgatos dies.
FINIS. |
|