| |
| |
| |
Actvs Qvartvs.
NVNTIVS PRIOR. CHORVS IUDAEARUM MVLIERVM. NVNTIVS ALTER.
TAndem execranda barbara, infanda, impia
Facinora fugi, nec satis fugi tamen:
Quodcunque vidi sequitur, & totum scelus
Supplicia vatis dira Galilaei ferens?
Si qua est sub oras gens relegata vltimas
Quae coelum & astra mariaque & terras Dei
Ignara cernit, pellit vbi caedes famem
Et mensa similes ponit epulanti dapes,
Igitur misertum est: nemo ad haec gemuit mala?
Sane misertum est: sed magis fera non fuit
Saevitia quam dum parcit. Vrgebat nimis
Exangue corpus pondere attritum suo
Infamis arbor, morsque iam steterat prope:
| |
| |
Sed lenis ille militum populus vetat
Miserum perire. socius aerumnae datur
Libyes creatus vrbe Theraea Simon.
Non illum amata ruris angusti quies
Defendit: vrbis vitia fugientem premunt
Vrbis furores: tractus ergo non suo
Succedit oneri, nequis ambigeret trahi
Factem malorum. fare quis paenae modus,
Quas vis dolorum rupit in voces. cupit
Animus quod horret scire. ne parce auribus.
Timor ipse finxit quicquid audiri potest.
Quae pars ab vrbe frigidis Boreae patet
Proiecta flabris, cognitum bellis iter
Et certa semper cladibus nostris via,
Haec ipsa dirum Golgothae tollit iugum.
Non flore collem pingit herbescens humus,
Non laeta obvmbrat arbor: albens ossibus
Taboque sordens squallet humano solum.
Iacent nocentum non sepultae corporum
Putres reliquiae. quisquis aut ferro impius
Iugulum parentis hausit, aut matri suos
Foetus regessit, quisquis in fratris necem
Legit venena, quisquis ignotum hospitem
In nemore solo pabulum posuit feris
| |
| |
Hanc morte sedem meruit: agnoscunt suos
Tot scelera manes. Haec vbi infausta in loca
Vir Nazarenus languidum erexit gradum,
Praebetur aegri pectoris solatium
Qui lachrimosis editus myrrhae comis
Latex amarus dulce condivit merum.
At vix Iësus ore dignatus suo
Inane munus, respuit poenae moras
Luctuque forti totus incumbit malis.
Iamque ecce ruptis per vios venis pedes
Ferrum premebat. brachia in partes duas
Diducta: gemino vulnere adstrictae manus.
Dum tanta patitur monstra, dum tellus abit
Surgente trunco, deque sublimi rubens
Destillat imber, nulla tormentis viri
Donata vox est, donex infixus solum
Stipes momordit. Tum, velut coelo suo
Sic propior, ora pariter atque oculos levat,
Et positus inter tanta (quis credat?) mala
Miseratur alios, & magis flendos putat
Quibus ista licuit facere, proque ipsis timet,
Reusque veros falsus absolvit reos:
Ignosce, clamans: magna delinquunt, pater,
Sed inscientes. Militum interea ferox
Et sueta praedae turba, non visu trucis
| |
| |
Poenae moveri: nescius flecti rigor
Expulerat hominem. spolia nunc etiam petunt:
Nec operiri fata morituri vacat:
Viventis & cernentis exuvias iuvat
Secare: magna pars voluptatis ferae
Spectator ipse est. ludit in parvo furor,
Virique cultus pauperes in quattuor
Luere dominos. vna textu simplici
Quae se tenebat dividi vestis negans,
Adiudicanda sorte, casus arbitri
Munus pependit. Non minus poena fuit
Et hoc, tueri compares poenae duos,
Quos saepe sera nocte praedonum duces
Timuit viator devio abstrusos specu.
Hos inter ipse positus ambiguum facit,
Illisne maior debeat populus necem,
An sibi salutem. signat illos caedium
Numerosus index. tale de medio nihil
Cum turba legeret, quaerit & scire expetit,
Quod culpa nomen, poena quem titulum ferat.
Stabat super pendentis obliquum caput
Triplices tabella vocis ostentans notas,
Inscripta quales charta quae Solymos docet
Caeleste sacrum crescit in dextrum latus,
Quibusque sollers Graecia in famam suas
| |
| |
Dimisit artes, & quibus leges datas
Mundus Latinae praeda virtutis tremit.
His sensus idem: nomen & patriam ferunt,
Ipsumque regem gentis Hebraeae vocant.
Postquam dolentis ore se pavit diu
Huc torsit oculos saeva gens antistitum,
Et reperit aliquid tanta patienti mala
Quod invideret. tollat adscriptum decus
Praeses rogatur, ne vel ipsa vindicet
In morte regnum, seque privatum neget
Occidere verbo factus imperij potens.
At ille durus perstat, atque hominis modo
Donare vitam facilis hoc tandem negat.
Dum misera longos vita cruciatus trahit
Quo populus adstat ore, quis circum sonus?
Non vna facies: dissonae voces strepunt.
Pars moesta vultu ac corde defixo stupet:
Pars morte lenta fruitur, & quantum potest
Extendit iras. motuum discordia
Alit ipsa motus: nanque miranda vice
Tristes acerbos lachrimae risus movent,
Risusque lachrimas. Fine Galilaeo procul
Comites secutae limen ad templi sacrum,
| |
| |
Modo quas ministras vita, nunc testes habet
Mors saeva amici, quo licet solo, fidem
Praestant dolendo. Lacerat haec vestis sinus,
At haec capillos, alia nudis vbera
Plangit lacertis: illius longe cavis
Resultat antris gemitus: hanc fletus rigant.
Stat ante cunctas moris exemplum pij
Pudica mater, lachrimas curius tenet
Cernique prohibet dolor ineluctabilis.
Quo vertat oculos nescit: an figat solo?
Qua misera mente sanguinem aspiciat suum
Terra fluentem? levet in altum lumina?
Dira videbit peste convelli ac trahi
Quos peperit artus. cernere alterutrum timens
Vtrunque cernit, seque permittit malis.
Propius parabat ire & amplecti arborem,
Sed haeret aegrum corpus, & medios gradus
Pedes relinquunt: Ipsa vox frustra exitum
Quaerit, potestque prope videri tristior
Pendente nato. claudit huic sanctum latus
Bis sex sodales inter adamatus pio
Iuvenis magistro. Triste vt aspexit iugum,
Animasque dulces non minus vita sibi
Dum vita mansit, sentit ille aliam crucem,
Graviusque torquet ille spectatus dolor.
| |
| |
Sed vtroque tandem fortior longi moras
Rumpit silentij. Sume depositum meum
Vterque: natum mater hunc pro me tibi
Posthac adopta: tuque Zebedaei puer
Quae fuit amici nunc tuam matrem puta.
Haec fatus iterum flexit in poenam caput.
At parte in alia verticem miles quatit,
Nostraeque gentis vulgus & gentis patres.
Tune ille, clamant, qui sacram rueres manu,
Idemque terna luce relocares domum?
Ostende vires. Ipse si tanti facit
Suamque sobolem magnus agnoscit pater,
Nunc opifer adsit, spesque confirmet tuas.
Per te data alijs ecquid auctorem suum
Salus refugit? rumpe ferrum & vincula,
Descende trunco: petitur haec regni fides:
Iam te sequemur. Nec satis scindi probris
A stante turba fuerat. Est qui stipite
Suspensus, animum nunc quoque homicidam probat,
Nec fieri in ipsa desinit poena nocens,
Ac sic profatur: Ille si credi cupis
Quem Deus Hebraeae gentis elegit ducem
Nos teque serva. Non tulit vocem impiam
Culpae necisque socius, & tandem ferum
| |
| |
Ponens latronem: nondum, ait, disces Deum
Et fas vereri, iusta quem legis sacrae
Vindicta deprehendit? Et peccas adhuc
Iterum luenda? Nostra debent crimina
Quodcunque patimur. Iste quid fecit mali?
Versusque ad ipsum: parce, te, misero, precor,
Mihi rex mihique dominus, & laetum tua
Cum te tenebit aula, sis nostri memor.
Ille annuit benignus, eque ipsa cruce
Largitur astra: Mecum, ait, mecum sacros
Tenebis hortos, veris aeterni loca,
Beatus hospes, antequam lucis parens
Aurora referat crastinum terris iubar.
Quid hoc? repente subsilit motu solum,
Et stare tellus nescit. auratos tegens
Sol ipse vultus limite ignoto fugit,
Et saeculorum lege contemta diem
Abrumpit aether, noxque luci debitas
Invadit horas. Dira quas portant minas
Prodigia? quanto est omnibus maius malum
Quod nec sui meminisse naturam sinit?
Sed ferijt aures cursus haud longe pedum.
Tu quisquis ille es quem satis nosci vetat
Caligo mundi, tam graves imple metus,
Perijt. habuit eventum furor
| |
| |
Damnatus astris, quemque, si possit, velit
Coelum remitto. Tu tamen, quando loqui
Nobis relictum est, mortis effare ordinem.
Vt crescere vmbras iussit, & medio aetheris
Cursu peracto longius Titan suos
Respexit ortus, igneae sensim comae
Perire: nulla nube praeductum caput
In se recessit. quarta restabat polo
Iam pars diei, si tamen fuit hoc dies,
Audita vox pendentis, haud qualem halitus
Inter necem vitamque deprensus daret,
Sed fortis & sonora: Quid Deus o tuum
Me derelinquis? turba crudeli ioco
Hoc vltimum fruitura, Thesbitae peti
Auxilia vatis ore mentitur fero,
Iamque adfuturum quantus aut ignem aut aquas
Coelo poposcit. Ille sed contra nihil:
Tantum cruore exhaustus & fractus malis
Sitim fatetur. Vase defusus latex
Amarus avidos spongiae laxat sinus:
Premit fluentem purus hyssopi viror,
Quem levat in altum dextera adstantis viri
Protenta arundo. Tincta fer ali mero
| |
| |
Ille ora rursus aperit & clarum intonat:
Habuere finem cuncta: nunc animam hanc tibi,
Tibi hanc ego animam magne commendo pater.
Haec dum profatur spiritus verbis comes
Prorumpit vna, nilque sensuros cruci
Artus relinquit. Ille iam liber tenet
Quamcunque sedem fortiter miseris Deus
Adscripsit. at nos perdito orbis sidere
Infamia agitant monstra: nos peragunt reos
Superi inferique. namque & vmbrarum vaga
Cursat per vrbem turba, quam sedis suae
Incerta tellus intimo eiecit sinu.
Laxata hiatu saxa deformi patent,
Latumque functis fecit ad vivos iter
Compage rupta tumulus: vnum manibus
Coelum sepulchrum est. redijt antiquum chaos:
Non legis aequae gnara, non patiens vicis,
Sed qualis ante conditam lucem fuit,
Nox atra populos intulit terris suos.
Sed inter haec portenta quae circum crucem
Mens plebis? Ecquis vultus astautum fuit?
Lamenta fletu mixta femineo sonant.
Tum siquis ipsi notus & vitae comes
In morte adhaesit, ingemit tenebris diu
| |
| |
Piasque coelo tendit erepto manus,
Queriturque tantum facere dum licuit nefas,
Mansisse solem. magna nec vitae satis
Sibi certa turba est: parsque se, pars mortuum,
Pars luget orbem cecidit Ausoniae furor
Saevus catervae: pacis ignare manus
Torpent, & arma gelidus excussit pavor.
Dux ipse centum solitus imperio viros
Fraenare, iniqua iurat extinctum nece
Heroa, cuius ipsa se tellus neget
Perferre poenas horrido motu gemens,
Quem luce cassum lucis aeternae fuga
Caelumque moerens asserant coeli genus.
Quis iste turbae cursus ad limen sacrum?
Nam causa in illis quaelibet credi potest
Nisi sola pietas. hisne tam impuris Deo
Prodigia & istuc vulgus attonitum trahunt.
Nanque ille pendens trabibus auratis tapes
Multiplicis ostri, scissus in partes duas
Totus recessit: prodita est sacri fides,
Vacuumque Hebraeae gentis arcanum patet.
Fatalis illa gentium quondam tremor
Sacrata Mosi cista, cui denas datum
| |
| |
Servare leges, gemina quam volitans super
Vmbrabat ales, quemque fecundo cibum
In castra rore fudit exempli novo
Docens quietem septima nubes die,
Et virga cuius flore compresso ambitu
Sibi victor Aron cidaris asseruit decus,
Templi illa veteris decora quae fuerant prius
Periere dudum: magno in adyto cernitur
Nil praeter adytum: quicquid ignotum magis
Timuere saecla, panditur: flammis micans
Facibusque templum parte seposita sui
Admisit oculos, sive relligio feros
Pertaesa mores fugit & cerni dedit
Penetrale nudum, sive contemto loci
Horrore sola mente vult numen coli.
Positone poenis fine quem mors attulit
Natura tandem valuit, & tellus parens
Exanima placido corpora exspectat sinu?
An nuda pendent membra & aspectu impio
Sacrae profanant vesperam noctis ducem?
Animos feroces sera relligio subit
Ne non paratos praevia insignis sacri
Deprendat hora. Pontium accedunt ducem:
Laceros cruentis deripi crucibus rogant
Artus, priusquam victima Aegypti memor
| |
| |
Festaeque puras poscerent epulae manus.
Reis duobus, media queis vitae ac necis
Haerebat anima, crura saevis ictibus
Illisa, dirus ossium mugit fragor,
Simulque tenues spiritus rumpit vias.
Nec magis Iësu fata iam functo sua
Cohors pepercit Latia, sed vita vacans
Tremente miles lancea incursat latus.
Patuere ferro viscera & apertis aquas
Venis micantes mixtus effudit cruor.
Sublata postquam corpora & vacuae cruces
Stetere, vultu turba non vno fugit,
Pars moesta, pars attonita. quo ruitis viri?
Mactandum ad agnum? vilis haec nimium hostia est:
An triste vulgus tueor, & muliebribus
Laniata palmis pectora & flentes genas?
At inde tardo miles Ausonius gradu
Trepidans ad altos praesidis tendit lares.
| |
Chorvs Romanorvm militvm.
O Qui perpetua vectus in orbita
Curru flammifero tempora dividis,
| |
| |
Ad cuius radios noctivagus chorus
Vultu diffugiunt sidera pallido,
Qua nunc parte poli luminis arbiter
Interceptus abes? quae tenebris via?
Quis surgit medio vesper ab aethere?
Nondum te Tyrijs navita Gadibus
Stridentem Hesperijs fluctibus audijt:
Non coelo rutilas surripuit comas
Nubes imbriferis faeta madoribus:
Non interpositis Luna iugalibus
Fraternis hodie visibus obstitit,
Quae furtiva procul lumina colligens
Pleno circuijt cornua circulo.
An captum magico carmine Thessalae
Te vinxere nurus? quis Phaethon novas
Ignaris manibus frena regens equos
Egit signifero tramite devios?
Quod factum scelus est? quo meruit diem
Nondum nocte data perdere saeculum?
Vt cum visceribus viscera condidit,
Implevitque suis pignoribus patrem
Ieiuni soboles effera Tantali:
Aut cum sacrificae filius Iliae
Terrarum domini conditor imperij
Cum vita pariter funera perdidit
| |
| |
Divisus lacero corpore centies.
An praescripta polo tempora finijt
Natalis superum qui fuerat dies,
Et quo stare prius desierant loco
Hinc nunc astra negant currere longius?
Quae natura tui poena placet tibi?
Quo moles rapitur tanta? quis exitus?
Seu terras iterum fluctibus obruis,
Seu flammis dabitur vasta licentia,
Ibit quo pelagus quod feret omnia?
Supremos cineres quis cinis hauriet?
Quodcunque est solitum quod novat ordinem
Non est hoc hominis, non populi malum:
Aut mundus patitur triste periculum,
Aut mundi dominus. Rursus an impia
Titanum rabies fulmina provocat?
An Pythone malum saevius exstitit,
Lernaeaque draco peste feracior
Coelo vipereas opposuit minas?
Ecquis nunc patrio fletur in aethere
Pressus morte Deus progenies Dei,
Donatore meri largior Evio,
Prosternente feras fortior Hercule,
Intonso medicus maior Apolline?
Nobis praecipue nox gravis incubat.
| |
| |
Gratus quippe Deo sanguis & innocens
His fluxisse locis creditur. hoc fuit
Quod tellus tremuit, quod puduit diem.
At tu summe parens aetheris artifex,
Iratus vitijs, nec rigidus tamen
Confessos venia pellere supplices,
Humani generis crimine perditum
Mundo redde diem. Per semel omnibus
Vnum flagitijs quaere piaculum,
Quod non Threiciae relligio Sami,
Intellecta feris non cecinit lyra,
Non glebae soboles fatidicus puer
Tyrrhenos monuit doctor aruspices.
Idem nostra cruor crimina diluat
Quem nullo meritum crimine fudimus.
Hoc placatus ades sanguine mitior,
Et pro tot populis sontibus vnicum
Insons sume caput. non potuit dari
Aris vlla tuis dignior hostia.
|
|