Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3374A. 1637 december 6. Van [J. Witten].Ga naar voetnoot1Nobilissime ac amplissime domine, Singulare gaudium nuper hausi ex litteris Bremsii nostri,Ga naar voetnoot2 quibus me certiorem ferit de prospero tuo, tuorum ac rerum tuarum statu, ac quod non secus commissa interpretatus sis quam ego illa intellexi, nempe e re publici boni et tua. Multa me simul moverunt, neque dubito quin Bremsius dextre illa tibi exposuerit. Iam et tuas mense Octobre scriptasGa naar voetnoot3 recte accepi, quibus confirmas a Bremsio mihi relata, neque aegre feres si uti coepi, ita etiam deinceps data occasione et re temporibusque ita poscente, te quasi nescio, adventum tuum apud dominum OxensterniumGa naar voetnoot4 urgeam ac tandem te adhuc in hac vita videam ac amplectar. Restant enim multo maiora quae Bremsio, licet optimo iuveni, concredere tamen non potui ac quae tibi soli, alias nemini, quisquis ille sit, detegere possum. Quo intellecto certus sum itineris incommoda te parvi facturum. Ad Germaniam quod attinet, nosti illud prophetae, Civitates Judae in acervos arenae ac desolationem redactae sunt,Ga naar voetnoot5 atque haec facies Germaniae. Atque et hic nemo est qui ea reponat in animo. Non descendunt haec in pectus usque. Frustra hic Seneca vociferatur, Deprehendas te oportet.Ga naar voetnoot6 Statum Germaniae si consideras, non et hic ovum ovo tam simile quam et noster iudaico. Ut iuvenca refractaria, refractarius est Israel. Haec in genere quae tu a vestris hominibus dubio procul explicitius in specie habes. Uti et de strage nuper Wrangel[io] a caesarianis illata,Ga naar voetnoot7 unde hi maxime gloriantur ac magnam spem iam conceperunt de reliquis pari modo conficiandis. Insuper aliquot urbes in Pom- | |
m[erania] subegisse rumor est ideoque Stan. Bielk[ium]Ga naar voetnoot8 BanneriumGa naar voetnoot9 ex itinere in Silesiam revocasse quique Stetinum rediit. Iam tu mihi hic cogita quales spiritus ipsis fecerit, quod ita in cassum iierint molimina ducis Bernhardi, pontem deiectum, militem in duobus castellis in Rheni ripis exstructis trucidatum.Ga naar voetnoot10 Cui addas obitum lantgravii,Ga naar voetnoot11 quo mortuo etiam de eius milite actum putant. Atque sunt episcopatus Osnabr[ugensis] ac Mindens[is] in summo periculo, quibus GotzeGa naar voetnoot12 atrocia minatur. Diu est quod principi meo non adfui, verum circa finem Februarii, si Deus vitam mihi concesserit, ipsum adire apud me constitui atque cum ipso super miseriis nostris plene conferam ideoque te summopere rogatum vellem interea mihi perscriberes animi tui sensum, qua nempe via pax tandem obtineri possit atque qua arte hoc opus aggrediendum. GallasGa naar voetnoot13 principem meum incitat, ut et ille huic operi manum denuo admoveat, velle et se opem suam conferre atque rem hanc caesari gratissimam esse. Ac quantum intelligo, non abnuit princeps cogitabitque de eo. Iam si litterae tuae ante abitum mihi redderentur, solus ego cum principe illas perlegerem atque ambo ad illarum rationes tanquam ad Elicem ac clarissimos SeptentrionesGa naar voetnoot14 nostras cogitationes dirigeremus. Quodsi tu et hisce litteris et litteras Gallico sermone - nam et illum princeps callet - conscriptas ad principem adiungeres, nihil esset aliud quod hic amplius desiderarem quam unum, ut in tuis ad me litteris una eademque opera mihi explicares illorum omnium quorum interest ac qui hoc bello iam involuti conditiones quousque illae videantur huc deflecti posse. Hoc si abs te impetraro, non solum erit exinde clare videam te mihi in omnibus ex animo factum velle, verum etiam eo ipso scias publica commoda promotum iri atque te principem meum tibi mire devincturum. Ac quia mihi non fallax spes boni subsecuturi, si hic repulsam non patior, non molestum tibi erit quamprimum mihi indicare, an etiam hae litterae tibi ad manus venerint et quid mihi sperandum de tuis litteris. Ac quia auguror te bene valere cum tuis, Deum Optimum Maximum oro gratia sua tibi semper adsit atque ex voto cedant quae inceperis, tuus quem nosti. | |
26 Novembris [1]637. | |
Adres: Nobilissimo ac amplissimo viro, domino Hugoni Grotio, ad christianissimum Galliae regem reginae regnique Suedici legato, Lutetiae. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 23 Dec. 1637. En in dorso:Ga naar voetnoot15 26 Nov. 1637 Johan Witte. |
|