Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2171A. 1635 juli 5. Van [A. Oxenstierna].Ga naar voetnoot1Nobilis et magnifice domine legate, Insumpsi hactenus quod hic remanserim temporis cognoscendis consiliis et inten- | |
tionibus ordinum in hisce circulis, ubi interim mihi formular Pacis PragensisGa naar voetnoot2 affertur, tale, quale subiectum te exemplar docebit. Facile exinde super caetera dictu nefanda apparet, quam gratiam et nobis Suecis et Gallis praestiti auxilii reddere parent. Sed bona me spes habet id ipsis frustra fore. Spero ipsam pacis turpitudinem et eorum animos quorum maxime hactenus consiliis res visa est fulciri, abalienaturam a duce Saxone. Exaggeravit duritiem pactorum apud me qui ante tres dies hic fuit Zigenmeyerus, consiliarius et ablegatus ducis Luneburgici,Ga naar voetnoot3 animumque sui principis in remedia inclinare professus est. Neque minus apud dominum BanneriumGa naar voetnoot4 dux Wilhelmus WinariensisGa naar voetnoot5 affectum suum in partes nostras est contestatus. BrandeburgicusGa naar voetnoot6 etiam nihil hac in parte a nostris consiliis alienum, quod sciam, fovet. Unde non exigua mihi affulget materia bonae spei. Et iam in procinctu sum itineris versus Magdeburgum ac exercitum nostrum. Unicum quod obstat quove non parum retardari consilia mea fateor est defectus pecuniae. Cuius adipiscendae hic nulla media; nec patria mea dubio adhuc exitu tractatus in Borussia,Ga naar voetnoot7 et magis etiam in bellum propendente, sufficiet impensis subministrandis. Et absque ea militum animos continere in obsequio difficile mihi erit. Cuius rei necessitatem velim iterum repraesentes christianissimo regi et quibus poteris rationibus urge promissam ac restantem subsidii summam. Exemplar initae pacis facile monstrat quanti regis intersit hic partes nostras salvas conservari; quod et fore speramus, ni mediorum inopia oneri succumbere cogat. Velim quoque recommendes christianissimo regi liberationem domini campi mareschalli Horn[ii],Ga naar voetnoot8 ac siquidem cognoscam Metternichium,Ga naar voetnoot9 qui iam apud Gallos captivus detinetur, in non parva aestimatione esse apud electorem Bavariae, vide, ut obtineas a rege, ne dimittatur, nisi permutationis domini campi mareschalli habeatur ratio. Quid super his responsi a rege obtinueris, mea celeriter scire plurimum interest. Vale. Dabantur Hamburgi, die 25 Iunii anni 1635. |
|