Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2076A. 1635 mei 3. Instructie voor Hugo Grotius.Ga naar voetnoot1Instructie van Axel Oxenstierna voor Hugo Grotius, 3 mei 1635
Sequentia sacrae regiae Maiestatis Sueciae, etc., consiliarius et ad christianissimam Maiestatem legatus ordinarius, dominus Hugo Grotius, apud Galliae regem, cardinalem, secretarium status Boutillierium et alios ministrosGa naar voetnoot2 urgebit. Actum Parisiis, die XXIIIa Aprilis anno 1635.
I. Laboret modo et rationibus, quas ex usu et maxime convenientes arbitrabitur, ut | |
terminus subsidii mensis Novembris anni 1632 restans HeufdioGa naar voetnoot3 quamprimum reddatur, vel in parata pecunia vel certa adsignatione. II. Id autem ut obtineat facilius, urgebit factam toties de eius solutione promissionem, repetitam quoque nomine ac mandato regis a domino Boutillierio nuper Compendii. III. Operam omnem abhibeat, ut apud regem promoveat causam I. ducissae de Croy;Ga naar voetnoot4 II. ius comitum Vuilhelmi Ludovici et Johannis NassaviensiumGa naar voetnoot5 Sarverdam concernens; III. causam comitis de LeinigenGa naar voetnoot6 ut et[iam], IVo civitatis Colmariensis. IV. Conetur quoque evincere, ut ratio habeatur donationum factarum I. urbi Argentinae veluti praefecturae Cochersbergensis;Ga naar voetnoot7 II. Rheingraviis tribus Othoni, Ottoni Ludovico et Johanni Philippo;Ga naar voetnoot8 III. comiti de Nassau-Siegen,Ga naar voetnoot9 locumtenenti colonelli equitum sub regimento Reingraffiano. Quorum negociorum aequitatem, quemadmodum privatis cuiusque memorialibus cognitam habet, ita eam ostendere regi ac regiis ministris enitatur. Neque negligat causam civitatis Magdeburgensis. Axelius Oxenstierna, m.p. | |
Bijlage 1:Axel Oxenstierna aan Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny, 3 mei 1635
Illustrissime et excellentissime domine, Commisi quaedam negocia, quorum mentione praesens celeri itinere suae Maiestatis prohibebar, nobili et magnifico domino Hugoni Grotio, sacrae Maiestatis, reginae meae, consiliario et legato ordinario, spectantia res partim nostras, partim amicorum, ad suam Maiestatem deferenda, de quibus cum Excellentia vestra dictus dominus legatus specialiter communicabit. Ea si Excellentia vestra pro eo quo est apud suam Maiestatem loco et autoritate promovere dignabitur, ut ipsa negociorum aequitas postulat, obligabit sibi plurimorum studia et officia. Expectaveram iam hic per aliquot dies adventum Excellentiae vestrae ea spe, ut de restantis termini Novembris anni 1632 solutione conveniri et constitui posset. Caeterum cum sine dubio negociis suae Maiestatis impedita Excellentia vestra hactenus emanserit, neque mihi diutius hic commorari sit integrum, volui factae toties promissionis de dicto termino subsidii solvendo, ab Excellentia vestra nomine ac mandato regis nuper Compendii etiam repetitae, admonere, petens quam officiocissime, ut sua intercessione ac opera curare velit, quo dicta pecunia absque dilatione et mora in manus curatoris nostri Johannis Heuffdii reddatur, persuasa non minus pertinere id ad servitium suae Maiestatis christianissimae quam patriae meae. Quicquid in eo Excellentia vestra interposuerit officii et operae, collocabit apud gratas mentes, me vero ad demerendum paratissimum ubivis offendet, qui super alios haberi volo et contestabor quibuscunque occasionibus, quod sim Excellentiae vestrae addictissimus et ad officia paratissimus servitor, Axelius Oxenstierna, m.p. | |
Dabam Lutetiae Parisiorum, XXIII Aprilis stylo vetere anni 1635. | |
Adres: Illustrissimo et excellentissimo domino Leoni Bouthilliero, sacrae regiae Maiestatis christianissimae secretario et conciliario status, necnon domini ducis Aurelianensis, fratris regis unici, magno thesaurario et cancellario. | |
Bijlage 2:Axel Oxenstierna aan Jean-Armand du Plessis, kardinaal Richelieu, 11 mei 1635
Eminentissime atque illustrissime domine cardinalis, Cum illustrissimus dominus secretarius status christianissimi regis ac cancellarius fratris regii ducis Aurelianensis, Butillerius, mecum transigeret de pertractatis articulis atque valediceret, nomine christianissimi regis mihi solutionem restantis termini de anno 1632 promisit atque se, cum paucis exactis diebus Lutetiam venisset, illico mandata eius rei ad superintendentem financiarum illustrissimum dominum BulloniumGa naar voetnoot10 perlaturum esse. Habebam initio in animo domini Boutillerii adventum expectare, sed ne quid morae iniiceretur itineri meo, committi id negocium commodius posse legato serenissimae reginae meae domino Grotio existimavi, non dubitans, quin hortatu ipsius aeque ac si praesens essem peragi posset. At domino Butillerio urbem subito transeunte, postquam nihil actum esse intelligam, iussi dominum Grotium ad Eminentiam vestram recurrere et, cum minime dubitem ipsam pro suo in me affectu ac in rem patriae meae propensione non minus velle quam posse hisce toties repetitis ac nunc demum me praesente firmatis promissis iubere ut satisfiat, recommendo hoc, quicquid est, Eminentiae vestrae, rogans officiose, ut in iis omnibus dominum Grotium benevole audire et sic expedire velit, ut ulterius urgendi et molestiam Eminentiae vestrae creandi causa non sit, quin potius, ut inde mihi enascatur argumentum et ratio proclivius illa agendi quae non minus christianissimo regi quam caeteris interessentibus pro ratione temporis utilia esse possint, me vero Eminentia vestra etiam hoc ad caetera studia plurimum obligabit certoque sibi persuadere poterit me perpetuo eum fore, qui velit cupiatque esse, Eminentiae vestrae addictissimus et ad officia paratissimus servitor, Axelius Oxenstierna, m.p. | |
Dabantur Rothomagi, die 1/11 Maii anno 1635. | |
Adres: Eminentissimo et illustrissimo domino Armando, cardinali de Richelieu, pari et duci Franciae, necnon sacrae regiae Maiestatis christianissimae ministro primario, domino amico observandissimo. |
|