Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd995A. [1625 augustus]. Aan de [Staten-Generaal].Ga naar voetnoot1Pro maximis meis in rempublicam beneficiis me talem poenam subire iniquum puto. Postquam vero mecum nullo crimine probato ab illegitimis iudicibus ex secretis istorum consiliis alios ad mortem, alios ad carcerem damnari vidi, hactenus aequo animo ferendum duxi. Iam vero cum pro vestra prudentia quomodo tunc illi iudicium exercuerint, deprehendistis, decere existimo, si vobis consentientibus fieri possit me quoque eodem modo in integrum restitui, ut N.N., vir doctissimus atque clarissimus, qui mecum in eadem nave fuit, restitutus est,Ga naar voetnoot2 ne solus exul patria, fortunis amicorumque consuetudine priver. Maximo autem iure, d[omini] ordines, salutem meam tueri vos decet, cum, quod vobis nullam iniuriam intulerim, perenni carcere multatus sum, ex quo Deo Optimo Maximo beneficio cistae evasi; et vos mihi, ac veluti pleno lupus insidiatus ovili,
cum fremit ad caulas, ventos perpessus et imbres
nocte super media; tuti sub matribus agni
balatum exercent; ille asper et improbus ira
saevit in absentes; collecta fatigat edendi
ex longo rabies et siccae sanguine fauces,Ga naar voetnoot3
sic vos, inquam, mihi undiquaque insidias struxistis atque sub alis christianissimi regis Galliarum tutus nunc lateo, cuius maiestas, ut melius me defenderet, tale edictum promulgavit, ut qui quicquam contra me moliretur, reus laesae maiestatis esset.Ga naar voetnoot4 Etsi autem nemo sit qui vobis meorum in rempublicam meritorum memoriam refrigeret, nolite putare Belgas ignorare. Summatim vero merita mea tanta sunt - reformido singula recensere -, ut quam maximorum praemiorum spem propositam haberem. Nunc autem etsi inevitabilis illa quidem, sed iniqua fortuna pro sua libidine me in extremum aerumnarum voraginem proiecerit, tamen in id omnes nervos intendi, ut vobis utcunque possim prodessem atque ita animum meum in rempublicam benevolum commutavi nunquam. Quod autem omnium meorum meritorum existimem maximum silentio involvo, | |
ne singula recensendo in maius odium incurram, quorum conscii multi etiamnum vivunt, qui quid de vobis iudicent, cogitate. Quod autem me ita tractastis, id meae innocentiae, sceleri nequaquam, sed vestrae iniquitati tribuetur; quam infamiam revocando me ab exilio abolebitis. Iam omnia ea, quae dixi, minora sunt quotidiana mea reipublicae administratione, in qua ita me gessi, ut omnibus profuerim, neminem laeserim, nulli causam iracundiae dederim, neque seditiones concitaverim, neque iniusto faenori inhiaverim, sed semper, ubicunque opus esset, pro vobis steterim. Omitto, quot legationes, alias omnium mercatorum bono, alias totius Belgii nomine apud exteros reges ac principes obierim, ex quibus omnibus quam maximum emolumentum percepistis. Quantum etiam reipublicae literariae profuerim testantur libri mei tam in iure quam literis editi. Ea in republica gubernanda mea ratio fuit, non ut seditiones moverem aut Belgium contra semet ipsum armarem, ut multi fecere, sed ad id vos incitarem unde respublica utilitatem, vos gloriam ac magnanimitatis nomen referre possetis. Quae cum admi‹ri›rari deceat vos, tum nec eum requirere solum debetis qui sit captator aurae popularisGa naar voetnoot5 vulgique et cupiditatum minister,Ga naar voetnoot6 sed talem qui errata vestra bono studio reprehendat. Cum vero plurimis in malis nunc verser, quid primum deplorem, non invenio: utrum tempus, quo periculosum exilium experiri cogor, an ignominiam, quod nullius criminis convictus damnatus sim, an spem qua frustratus sum praemiorum, quod quae mihi debebantur, alii acceperint. Neque ego quod ArminiiGa naar voetnoot7 amicus fuerim, poenas dare debeo, cum etiam ea quorum accusabar probata non sint. Ex quibus perspicitis me odio malevolorum circumventum, non criminibus damnatum, iniuste hanc poenam carceris subiisse. Innocentiae conscientiam experientia me docuit ad iuvandum parvas habere vires, ad augendum animi dolorem esse vehementissimam. Postquam vero pro vestra sapientia N.N. reconciliati estis, et ut mihi reconciliemini maiorem in modum peto. Nulli vestrum me iniuriam intulisse ante acta mea vita testis est, cui merito maior fides est habenda quam adversariis meis. Quare ob discessum meum iure irasci non potestis. Neque enim ideo e carcere erupi, quod alio respicerem, sed quod carceris ignominiam aequo animo ferre ac vitam sine doctorum virorum consuetudine transigere nequirem. Me vestrarum partium fuisse studiosum liquet, nam et in urbem me contuli, quam vobis benevolentissimam esse sciebam, non ut splendide illic viverem, sed tuto sub alis christianissimi regis laterem. Est autem ea Lutetia Parisiorum, cui omnia prospera precor, tum ob collata in me beneficia, deinde ut a vobis conservatus gratiam referre possim. Cum autem hic quidam vos ob errorem istum in me admissum gratificandi mihi studio reprehenderent, quantum potui defendi. Ne igitur diutius hisce aerumnis affligar, in vestra manu situm est, si etiam mihi reconciliemini, ne quid indignum vobis, usui mihi veniat, neque aliis supplicare cogar, quod vobis maximo dedecori erit. Autoritatem vestram non diffugi, neque iudicium detrectavi, qua re etiam iudices suo arbitratu de me statuerunt. Si ergo servare me vultis, revocate miserum ab exilio: nihil enim perperam aut scelerate a me factum reperietis, neque commeritum ut carcere mulcter. Valete. | |
Bovenaan de copie staat in een andere hand: Hugo Grotius. |
|