Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd936A. 1625. Aan Lodewijk XIII.Ga naar voetnoot1Ludovico XIII, christianissimo Francorum et Navarrae regi Hugo Grotius. Audet hic liber, regum eminentissime, tuum sibi augustum nomen inscribere, non sui, non auctoris, sed argumenti fiducia, pro iustitia quippe scriptus; quae virtus adeo tua est, ut inde tuis meritis et humani generis suffragio dignissimum tanto rege cognomen- | |
tum acceperis, ut iam ubique Iusti appellatione non minus quam Ludovici noscaris. Speciosi Romanis ducibus videbantur ex Creta, Numidia, Africa, Asia, aliisque devictis gentibus tituli.Ga naar voetnoot2 At quanto tuum illustrius, quo significaris nullius populi, nullius hominis, sed eius quod iniustum est et hostis ubique et victor semper? Magnum putarunt Aegyptii reges, si patris hic, matris ille, fratrum amans alius dicerentur.Ga naar voetnoot3 At quantulae hae partes sunt tui nominis, quod non ista tantum, sed quicquid pulchrum et honestum excogitari potest, ambitu suo complectitur? Iustus es, cum magni supra omne id quod dici potest regis patris tuiGa naar voetnoot4 memoriam honoras ipsum imitando; Iustus, cum matrem optimamGa naar voetnoot5 revereris plus quam vel privati solent; Iustus, cum fratremGa naar voetnoot6 modis omnibus, sed nulla re magis quam exemplo tuo instruis; Iustus, cum sorores summis matrimoniis ornas;Ga naar voetnoot7 Iustus, cum sepultas prope leges revocas et quantum potes ruenti in peius saeculo temet opponis; Iustus, sed simul clemens, cum subditis, quos tuae bonitatis ignorantia ab officii limite transversos egerat, praeter peccandi licentiam nihil adimis, nec vim adfers animis circa divina diversum a te sentientibus; Iustus simulque misericors, cum oppressos populos, afflictos principes tua auctoritate relevas, nec fortunae nimium licere permittis. Quae tua singularis beneficentia et in tantum Deo similis quantum humana natura patitur, me cogit ut inGa naar voetnoot8 hac quoque publica allocutione gratias tibi pro me privatim habeam. Nam quemadmodum caelestia sidera non tantum magnis mundi partibus se infundunt, sed ad singula animantia vim suam patiuntur descendere, ita tu, in terris benignissimum sidus, non contentus erigere principes, sublevare populos, mihi quoque in patria male habito et praesidium voluisti esse et solatium. Accedit ad implendum iustitiae orbem post actiones publicas etiam privatae vitae tuae innocentia et puritas, digna quam non homines tantum, sed et aetheriae mentes admirentur. Nam quotus quisque de plebe infima, imo de ipsis illis qui a mundi consortio se absciderunt, ita se ab omnibus culpis immunem praestat ut tu, in ea positus fortuna quae innumeris peccandi illecebris undique obsidetur? Quantum vero hoc est inter negotia, in turba, in aula, inter tot tam diversa peccantium exempla id consequi quod aliis solitudo vix, saepe ne vix quidem, praestat? Hoc vero est non Iusti tantum, sed et Sancti nomen in hac ipsa vita mereri, quod maioribus tuis Carolo Magno et LudovicoGa naar voetnoot9 piorum consensus post obitum tribuit; hoc est esse non gentilitio, sed suo proprio iure Christianissimum. Sed iustitiae cum pars nulla a te aliena sit, illa tamen quae circa libri huius materiam, id est circa belli pacisque consilia versatur, eo proprie tua est quo rex es, et quidem rex Francorum. Ingens hoc regnum tuum, quod per tanta tam felicium terrarum spatia in utrumque mare procurrit; sed maius hoc regno regnum est, quod regna aliena non concupiscis. Dignum hoc tua pietate, dignum isto fastigio non cuiusquam ius armis attentare, non veteres turbare fines, sed in bello pacis gerere negotium, nec incipere nisi hoc voto ut quam primum desinas. Quam vero pulchrum hoc, quam gloriosum, quam ipsi conscientiae laetum, ut si quando te Deus ad suum regnum, quod solum tuo melius est, vocaverit, audacter possis dicere: hunc ego a te gladium pro iustitiae tutela accepi, hunc tibi nullius temere fusi sanguinis reum purum insontemque reddo. Ita fiet, ut quas nos nunc regulas ex libris petimus, in posterum ex tuis actionibus tanquam ex perfectissimo exemplari petantur. Quod ipsum cum sit maximum, plus tamen aliquid a te exigere audent christiano- | |
rum populi: ut scilicet exstinctis ubique armis pax sua non imperiis tantum, sed et ecclesiis te auctore redeat discatque nostra aetas arbitrium subire eius aetatis quam vera sinceraque fide christianam fuisse christiani omnes profitemur. Pertaesos discordiarum animos excitat in hanc spem recens contracta inter te et sapientissimum pacisque illius sanctae amantissimum Magnae Britanniae regem amicitia et auspicatissimo sororis tuae matrimonio federata.Ga naar voetnoot10 Difficile negotium propter studia partium, gliscentibus in dies odiis inflammata, sed tantis regibus nihil dignum nisi quod difficile, nisi quod ab aliis omnibus desperatum. Deus pacis, Deus iustitiae, rex iuste, rex pacifice, cum aliis bonis omnibus, tum hac etiam laude cumulet tuam suae proximam Maiestatem. 1625.Ga naar voetnoot11 |
|