Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 17
(2001)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd699A. 1621 oktober 17. Van A. Hogerbeets.Ga naar voetnoot1Viro clarissimo domino Hugoni Grootio iurisconsulto ἐκ τη̂ς ὁλη̂ς καρδίας εὔχεται εὐ̂πραττειν A. Hogerbeets. Quemadmodum vicem tuam infelicem in litteris ad te meisGa naar voetnoot2 ab hinc anni spacio indolui, sic de tua diu exspectata liberatione magnopere gavisus fui, quam Deum Optimum | |
Maximum parenti meo propediem concessurum spero. Sera quidem haec mea est gratulatio, sed quae, quum nulla negligentia omissa sit, omnem effugit reprehensionem. Etenim nos aliis cautiores in omnibus esse decet, propterea quod captivi et in hostium potestate ac ditione sumus. Praefinito loquendum, praefinito scribendum est et quod placet Marti; tum quod nostra mala parentis calamitates gravant. Haec causa est quur tardior in scribendo fuerim. Quum autem iam bona et idonea affulget nobis occasio certa et omnium periculorum expers, non potui omittere quin cum gratulatione per litteras te nunc salutarem. Nam has qui defert, est dominus Modaeus Ultraiectinus, qui hic una mecum studiis incubuit;Ga naar voetnoot3 eius nunc opera utor et, quod prius factum oportuit, ut ista liberatio tibi tuisque et cunctis bonis fausta, felix ac salutaris sit, exopto. Vetus in commendationibus est formula, ‘commendo quam possum maxime’, brevis, sed multa complectens brevitate ad istum modum fausta; felici ac salutari exoptatione comprehendo quaecunque homo homini exoptare potest. Tu seram atque brevem gratulationem boni, quaeso, consulas et de tua tuorumque valetudine parentem meum per amicos porro pergas certiorem facere. Equidem optaveram apud te Lutetiae hibernare et studia mea ex tuo consilio dirigere, sed quoniam nunc hoc fieri non potuit, spero me sequenti anno ad te venturum et tua praesentia quotidie in unis aedibus, nisi nimis molestus sim, fruiturum, ut tuo doctorumque aliorum virorum familiari colloquio doctior evadam et prudentior. Satias me tenet harum regionum et desiderium ‘Borbonias arces et Gallica regna videndi’.Ga naar voetnoot4 Hic servitus liberos homines dominio alieno contra naturam subiicit; quum alibi libertate naturali cuique quod libet facere licet, nisi vi aut iure prohibeatur. Interea, dum hic morabor ‘vitamque extrema per omnia ducam’,Ga naar voetnoot5 ex amicorum consiliis operam dabo, ut generalem historiarum tabulam de imperiorum, regnorum, rerumpublicarum, praecipuorum virorum ortu et incrementis cum geographica locorum cognitione et iuris civilis synopsi ex Wesembecii et Cuiacii ParatitlorumGa naar voetnoot6 lectione penitus exploratam habeam. Si quidquam praeterea aliud meis studiis utile iudicaveris, te rogo, ut eius indicium mihi facias. Serenissimus Britanniarum rex omnibus et singulis civibus interdixit, ne novis politicarum rerum rumoribus se immisceant, sed intra privatos lares et extra de propriis tantum sint solliciti. Princeps e castris sub finem huius mensis exspectatur, qui quum advenerit nos pro parentis liberatione aut relaxatione libellos supplices offeremus; quod toties negatum ut tandem obtineamus, Omnipotens largiatur. Simon Lucae verbi divini pastor etiam Lupistenum advectus et in aerumnis parenti socius est;Ga naar voetnoot7 extra hos omnes divina | |
bonitate e carcere liberati. Exigua hic spes est pro captivo parente, adeo in dies magis magisque exacerbescunt. Tu vero, vir clarissime, si quid potes - potes certe multum - pro parentis miseri salute impendere perge. Hoc Troes te miseri rogamusGa naar voetnoot8 quam possumus maxime; et ad tibi tuisque (ser)viendum erimus cum grato animo semper parati. Parens et sorores meaeGa naar voetnoot9 t(e cum) uxore ac liberis salvere iubent; sorores uxori tuae scripsissent si tempus non defuisset. Nos tibi, te Deo Optimo Maximo commendo, qui nobis omnibus quod salutare sit, largiatur. Datum festinante calamo Leidae, XVI Kalendas Novembres anno aerae christianae 1621. | |
Onderaan de brief staat in een onbekende hand: Inscriptio erat: Viro clarissimo Hugoni Grotio iurisconsulto, commoranti Paris. |
|