Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7433. 1645 mei 20. Aan W. de Groot.Ga naar voetnoot1Mi frater, Lubecae haec scribo,Ga naar voetnoot2 ubi a magistratibus maximi mihi honoris et animi summe benevoli exhibita sunt officia, paratus cras ire Wismariam, ut prima commoditate cum bono praesidio eam Colmariam, ubi nunc est dominus regni cancellarius, inde Stockholmiam. Christianus Cassius,Ga naar voetnoot3 cum in via essem ad hanc urbem, obviam mihi processit et mecum hic fuit. Multa mihi signa dedit animi pergrati, et est in re bona, magna in gratia apud principem Holsatiae Johannem, urbis Lubecae episcopum, ut nunc mos est loqui. Non credas quot in his locis nostri amantes repererim. Deus uxorem tuam et liberos et LosecatiosGa naar voetnoot4 sospitet amicosque alios, tibi obligatissimus frater,
| |
Lutetiae [sic], 20 Maii novi Calendarii anni 1645. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist): Guilielmo Grotio, iurisconsulto. |
|