Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7427. 1645 april 22. Aan J. Oxenstierna en J.A. Salvius.Ga naar voetnoot1Illustrissimi et excellentissimi domini, Dux Bavarus huc misit poenitentiarium suum,Ga naar voetnoot2 Vervaltum nomine, et nobilem Furnerium de Gocha.Ga naar voetnoot3 Ita solet, ubi res eius malo sunt in loco. Sed fuit hodie apud me dux Anguianus, qui dicit notas eius artes; Gallos, si possint, per Bavariam in Austriam ituros,Ga naar voetnoot4 ut non longe a nostris et Rakoczio absint. Magnas dicit esse Gallorum vires in Catalania: ad Rosas decem millia, totidem in planis UergellaeGa naar voetnoot5 sub Harcurtio. Se iturum fine mensis Maii et adducturum duodecim millia ad ferme totidem, qui iam sunt sub marescallo Turennae. In Flandria esse exercitum Hispanicum ad XIV millia, bis tantum, si non amplius, futurum sub duce Aurelianensi. In Italia arcanae sunt indutiae. Papae et Galliae male convenit, itaque legatus Gallicus inde abit. Atrox est facinus Hispanorum in praelatum Portugallum, quem Romae occidere voluerunt per homines ob crimina proscriptos. Ipse evasit; an cum vulnere, dubitatur. Quidam ex comitatu eius occisi sunt. Sicarii se in domum legati Hispanici recepere. Praelatus ille missus erat ob rem quae pontifici non minus quam regi Portugalliae est utilis, ut bullae dentur super episcopatibus in Portugallia collatis.Ga naar voetnoot6 Ad Rosas fiunt obliqui accessus, ut ad urbes obsessas fieri solet, et speratur brevi in potestatem Gallorum venturum castellum magni usus, utpote portui imminens. A Francofurto discimus marescallum Turennam rupto, quem fecerat e navibus, ponte esse ad Durlachum; Mercium collecto peditatu quantus colligi potuit, apud Schorndorffum in terra Wirtembergica, equitatu in multas regiones distributo, agris undique vastatis. Bavarum quidem in Galliam suos homines mittere, sed et ab imperatore eum studiose ambiri, misso Haraco Monachium ad impetrandas pecunias et milites. Ab eodem imperatore missum Leslaeum ad Italiae principes, in Poloniam Mislichium. A caesarianis rumores spargi de machinis, quas habituri sint ab electore Saxoniae, de conditionibus oblatis principi Rakoczio, ferme quales desiderat, de mandatis a sultano Turca ad bassam Offensem, ne se istis rebus immisceat. Hassos ad Marpurgum expectare me- | |
liorem suorum valetudinem, non parum laesam hoc tempore, et quid facturi sint tum dux Anguianus, tum Coningsmarckius. Eos vero Hassos dux Anguianus putat ad suum exercitum appropinquaturos, tribus equitum, totidem peditum millibus. Dubitant Germani, an Suedia et an Gallia contumaciter perstituri sint in flagitanda restitutione domus Palatinae, Gallia ob religionem, Suedia ob causas alias. Abiit hinc pridem residens Polonus. Novi expectantur legati et dicitur princeps Casimirus cogitationes saeculi resumere. Transiit per hanc urbem comes Pineranda, legatus ab Hispania ad res pacis quae in Germania tractatur. Legatus VenetusGa naar voetnoot7 ostendit suos a Turca securos esse. Credo id vi pecuniae apud bassas effectum. Melitenses adhuc putant se peti et se parant ad vim arcendam modis omnibus. Princeps Condaeus, quanquam ex calculo male valens, ivit in Burgundiam. Dicit se octuaginta millionibus effecturum, ne quid exercitibus desit. Viginti milliones facile esset reperire apud subito factos ex publico divites aut eorum heredes. In Languedocia consensus manet nec milites admittendi, nec dandi nova tributa, quod exemplum manabit longius. Literae a Constantinopoli scriptae IV Februarii nos docent sultano natum filium quartum, marem ex femina valde ipsi dilecta; magnos ibi esse ad bellum paratus. Erat tunc imperatoris legatus ad reditum se parans. Missum nuntium ex illa aula expectabat princeps Transilvanus. Sabrano residenti Gallico rex Angliae respondit nihil se pacati sperare a parlamentariis, itaque nihil opus tentari novum conventum. Dux Bavarus dicitur quos armaverat rusticos dimisisse, credens in Austriam iturum Torstensonium. Johannes Waertius in Suevia esse cum duobus equitum millibus, reliquis ex clade ad Taborem.Ga naar voetnoot8 Dux Neoburgicus adversus electorem Brandoburgicum, cuius incrementa suspecta habet, amicos quaerit. Hassi Neoburgicos milites pro hostibus habent.Ga naar voetnoot9 Bavaricarum copiarum magna pars ad Danubium ire dicitur. Erlachus et simul Bentfeldii praefectus Stolhoviam obsidere, non longe ab Argentorato. Qua re cognita eos qui Offenburgi sunt suis se tenere moenibus, omissa defensione Oberkirchae et Croistadii.Ga naar voetnoot10 Ducissa Chevreusia, cum intellexisset id agi ut Incolismae retineretur, evasit nescio quo. PerresiusGa naar voetnoot11 hinc in Flandriam ad permutandos captivos mittitur. Dignitas vicelegati Avenionensis dari a pontifice dicitur amico cardinalis Mazarini, ne eius animus a Roma nimium abalienetur. Monbasonia relegata est Couseriam apud Turonas. Hispani in Flandria exercitum habent ad XIV millia; an Wattenam aggressuri, ut putat Gassio, an ut Gallis aut Batavis obsistant, dubitatur. Hispanorum in Catalania exercitus esse dicitur ad XII millia et rex Hispaniae graviter aegrotare.Ga naar voetnoot12 Ex Motta in Lotharingia eruptiones factae satis prosperae, diruto etiam castello quod obsessis incommodabat. Ex Anglia discimus Essexium, Mancestrium, DigbyumGa naar voetnoot13 reddidisse parlamento functionum suarum codicillos. Farfaxio satis amplam potestatem datam, non tamen, ut praefectos imponat oppidis; octoginta Iacobaeorum millia ad eum mitti, ut alat exercitum, qui esse dicitur equitum sex mille sexcentorum, mille draconariorum, quatuordecies mille peditum. Melidrunus adhuc pro parlamentariis Scharborugam obsidebat. Princeps Robertus muniebat Bambergam. Milites parlamentarios rapinis grassari etiam | |
prope Londinium. Monterosius cladem in Scotia accepisse dicitur. Is est dux ibi regiarum partium, ad quas sustentandas multi ex Hibernia adventant. Deus, illustrissimi et excellentissimi domini, Excellentiis vestris det omnia prospera, Excellentiis vestris inservire paratissimus,
| |
Lutetiae, XII/XXII Aprilis 1645.
Tscherinum legatum imperatoris pervenisse Budam intelligimus. A Pontisfracti in Anglia obsidione disiectos parlamentarios. Eidem parti suspectos esse factos comites Hollandiae et Sussexiae. Eos qui militarunt comiti Essexiae, tertiam facere partem pro pace, episcopis et liturgia recepta. | |
Bovenaan de brief staat in een onbekende hand: (2)2 April 1645. |
|