Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7419. 1645 april 15. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Constitutum est in conventu Francofurti,Ga naar voetnoot2 ut is conventus transferatur ad loca, in quibus de pace agitur, anniso ad hoc maxime Bavaro. Sed expectatur approbatio imperatoris, qui huc pertractus magis ab aliis quam sua sponte veniet. Culpa ibi infelicis proelii in Bavarum coniicitur: metu enim ne is copias suas revocaret, praecipitatam fuisse rem in pugnae periculum. Creditur autem Torstensonius non transiturus Danubium, priusquam et princeps Ragozius propius accesserit et abunde adsit unde equi alantur. Caesariani Viennae prospexerunt de milite et commeatibus; sperant se recollecturos equitatum ad XIV millia, pedites autem ex Stiria venturos quater mille, ex Austria superiore ter mille. Ex Turcico imperio legatum illustrem expectant, qui pacem firmet. Et conditiones ad principem Ragozium mittunt ferme tales, quales ipse antehac poposcerat. Hungarorum animos sibi reconciliant, ut Suedis prohibeatur Danubii transitus et conscriptio militum in locis illis. Leopoldus Lintzii est et res ad O[e]nasum ordinat. Galli sub mareschallo Turennae ad X millia Rhenum quidem ad Spiram transiere, sed apud Canstadium Bavari satis virium habere se putant ad inhibendos eos progressus. Electori Mogontiacensi pensiones Hispanicae adhuc procedunt per numeratorem qui Viennae est. Agit cum Hassicis, ut Amoenoburgum et alia quaedam extra belli iniurias ponantur. Ad obsidendas Rosas naves Gallicae partim venerunt, partim Massilia solverunt, ut illuc eant. Defendit locum Didacus Cavallerus, idem qui Perpinianum antehac. Harcurtius in Catalania exercitum decem auxit millibus. Qui in Motta sunt Lotharingiae, infelici eruptione ducentos suorum amisere. Contra ducem Carolum it Marsinus cum bonis cohortibus. Manat tamen fama de ducis Caroli consilio in Angliam transeundi, ut regi Angliae militet. In Flandria instauratur equitatus; novi conscribuntur equites ducenti, pedites mille. Mortuus est Bucquoius. Qui vitae Piccolominaei insidias struxisse dicuntur Hispani sunt milites quatuor. Lamboius apud Ipras est, ubi et aliae coeunt Hispanorum copiae. Dux Aurelianensis ab aquis Borboniis rediturus huc putatur affecto mense Maio. Duo hic ex Polonia expectantur legati, Sapieha et Lineties,Ga naar voetnoot3 ad conficiendum cum Mantuana virgine matrimonium. Regi autem Poloniae papa spem facit dandi cardinalatus Vicecomiti, quem rex Poloniae commendavit. Constantinopoli sultana quartum marem peperisse dicitur. Trevilla, qui in Bastiliam nuper coniectus fuerat ob verba liberiora, inde exiit. Impositum vino augmentum oneris ad solidos XL. Interim per antecessum pecuniae sumuntur de futuris obventionibus anni 1645 et 1646.Ga naar voetnoot4 Qui in parlamento sunt Parisiensi, multum gratiae apud populum amisere, quod indictioni in divites semet voluerunt eximere. A Luxenburgicis militibus caesi Gallorum quidam. Imperatorem, fama est, cum Praga exiit,Ga naar voetnoot5 secum sumsisse coronam regni, pecuniae autem non amplius ducatis centies mille. De Bavaris sunt qui addunt derelictam ab eis arcis Nagoldiae obsidionem; tum vero oppida Pfortshemum et Brettam, eisque praesidia imposita a mareschallo Turennae, praecipua castra habente ad Wiselochum. | |
Ex Anglia docemur bis mille pistolettas, arma alia et pecuniam missa Londinio ad exercitum Scoticum. In Wallia septem esse parlamentariorum militum millia accitumque, ut eas copias augeat, tribunum Masseium. A Farfaxio missos mille et ducentos, qui regios impediant, ne subveniant Pontifracto. Est et rumor eos qui Newarca exierant ad equites mille [quin]gentos, pedites mille, cepisse oppida Granshamum et Dardiam. Deus, etc., H. Grotius. | |
Lutetiae,V/XV Aprilis 1645. |
|