Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7354. 1645 maart 9. Van J. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Magnifice et generose domine, Spero literas meas octiduo abhinc scriptas ante harum adventum redditas esse. Inde cognoscere licet, quid Monasterii a Gallicis plenipotentiariis actum sit.Ga naar voetnoot2 Scripsimus super ea re ad illos, prout hic inserta charta pluribus indicat.Ga naar voetnoot3 Interea venit in hanc urbem Servientus,Ga naar voetnoot4 qui quidem agnoscit non debuisse id, quod factum est, fieri nobis inconsultis; verum accidisse non sua culpa. Per alias occupationes non vacat nunc recensere allatae excusationis momenta.Ga naar voetnoot5 Hoc tamen Magnificentiae vestrae significandum duxi, utrumque legatorum Gallicorum contestatum esse se quidem habuisse mandata extradendi propositionem, sed tamen cum hac conditione, ut prius nobiscum communicaretur nostrumque consilium audiretur. Id nos in commune contulimus et ab utraque parte auditis primum ordinum deputatis unanimis conclusio facta. Per quem steterit quominus illa a Gallicis legatis fuerit observata, aut cur mutandi consilii rationes in tempore nobis non fuerint apertae, id nolo arbitrari. Sancte nobis asseveravit Servientus non velle eos ulterius procedere, nec agnoscere nuper exhibitum scriptum pro propositione, sed in ampliorem explicationem prioris illius esse traditum; quin imo velle se pari passu et communicato prius nobiscum consilio principalem propositionem, absoluto termino hic decreto, mediatoribus exhibere.Ga naar voetnoot6 Audimus in itinere esse multos eorum qui huc cogitant. Itaque spes est propositiones illas reales brevi posse produci. Exigua illa controversia quae erat inter Servientum et Hanseatici foederis deputatos interventu Hassiaci ablegatiGa naar voetnoot7 hic est sopita et exinde visitationes mutuae factae. Heri hinc recessit. | |
Quibus Magnificentiam vestram divino favori quam diligentissime commendo maneoque, Magnificentiae vestrae ad officia amica paratissimus,
| |
Osnabrugis, die 27 Februarii 1645. | |
In dorso staat: Osnabrugis, die 27 Feb. anno 1645. Ad dominum Hugonem Grotium. J.O. A[xel]ii. |
|