Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7291. 1645 februari [4]. Aan Christina van Zweden.Ga naar voetnoot1Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, Gallorum, qui me accedunt, sermones omnes ostendunt nihil magis hic optari quam ut augusta Maiestas tua a Danico bello quovis modo se absolvat,Ga naar voetnoot2 sperantes fore ut distentis per Suedos viribus caesarianis ipsi ad Rhenum res suas limitemque promoveant.Ga naar voetnoot3 Ego longius absum quam ut in re tanta consilium dare audeam. Et satis Maiestas | |
tua consilii habet in se et circum se. Attamen reticere non possum videri mihi Batavos plerosque in eo esse, ut quod nimia cunctatione in suamet ipsorum commoda peccarunt, corrigant.Ga naar voetnoot4 Quod si eveniet, non est dubium, quin ad demendas Neptuno compedes cum Maiestate tua et Batavis se iuncturi sint Bremenses et Hamburgenses, puto et eorum exemplo Lubecenses,Ga naar voetnoot5 forte et Anglos.Ga naar voetnoot6 Ego sicut pacem opto ex animo, ita et in illis ad septentrionem locis et in Germania velim eam constitui ex maxima gloria Maiestatis tuae bonoque Suedicae primum, deinde et aliarum gentium, credens in id nos a Deo in hanc vitam missos, ut prosimus quam plurimis, quod ut Maiestati tuae supra reges alios contingat, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, Deum, regum regem, supplex veneror, augustae Maiestatis tuae obedientissimus subditus,
| |
[Lutetiae,] XXV‹I› Ianuarii/II [sic] Februarii 1645. | |
Bovenaan de brief in de eerste copie te Leipzig: Argumentum. Significat Gallis Danicum bellum displicere. Dominium maris Baltici Danis eripi suadet. |
|