Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 16
(2000)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7264. 1645 januari 21. Aan G.J. Vossius.Ga naar voetnoot1Virorum praestantissime, Non possum eloqui quantum me delectarit epistola reverendae Dominationis vestrae et quidem tam longa ab homine [tam] occupato.Ga naar voetnoot2 Constat nunc mihi ratio laboris mei ad Vetus Testamentum, cum lectorem habui dominum Vossium; satis in eo uno est mercedis. Non ita sum Socraticus, ut dicere velim in eo opere nihil esse utile, non tamen tantum quantum velim. Et ne eius rei culpam omnem in me suscipiam, sciendum est nec tempora mihi fuisse libera, nec ad manum libros quos vellem. Tamen puto me fecisse rectius, quod eam sumserim operam quam si ea abstinuissem. Non dubito quin futuri sint obtrectatores, tum ex illis qui omnia improbant quae non didicere, tum ex illis etiam qui honorificum sibi putant fore et in quaestu habent Grotium laedere. Vestra de passione et resurrectione Servatoris nostri velim videre quamprimum.Ga naar voetnoot3 Quodsi per ista quaedam nostrae sententiae firmabuntur, in eo non gaudium mihi erit, sed plane triumphus. Poetica iam multis hic promisi et pridem pro illis ex sponsu teneor. Rogo igitur reverendam Claritatem vestram ut fidem meam liberet.Ga naar voetnoot4 Incipiunt iam edi nostra ad Acta et Epistolas apostolicas et Apocalypsin.Ga naar voetnoot5 Urgebo operas quantum potero. Ubi Anthologia nostra prodierit, si volet Blavius nostra ad Vetus Testamentum et ad Evangelia recudere,Ga naar voetnoot6 habebit accessionem non tantum ex versione Latina Graecorum et Hebraicorum, sed et ex aliis rebus quibusdam. Viro sane eximio Francisco JunioGa naar voetnoot7 multum debeo ob opera eius, multo plus ob vitae exemplum, quod mihi perpetuo ob oculos versatur. De glossematis et barbaris vocibus commentationem omnino et adolescentioribus | |
et provectioribus utilem futuram iudico,Ga naar voetnoot8 nec indignum sane quicquid posteros iuvare potest. Deus, qui eo magis nobis obtestandus est quo propius ad vitae huius calcem accedimus, det reverendae Praestantiae vestrae uxorique Juniae mitem ac valentem senectam et liberos conspicere florentes utriusque stirpis virtutibus, reverendae Praestantiae vestrae observantissimus,
| |
Lutetiae, 21 Ianuarii 1645. | |
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Gerardo Joanni Vossio. Bovenaan de copie te Rotterdam: D. Gerrardo Johanni Vossio. |
|