Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd7009. 1644 augustus 20. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Cum ex domo nostra in Suediam discederet dominus Marinus,Ga naar voetnoot2 commercio literarum pridem, nunc vero etiam frequentibus colloquiis mihi cognitus, prudens, bonus, eruditus, non potui ei non dare hoc ipsum quod ipsi debeo testimonium. Inserviit diu regno Suedico non modicis suis cum incommodis. Spero ipsi nobilissimaeque uxori et liberis vitam posthac tranquilliorem fore,Ga naar voetnoot3 idque beneficio Sublimitatis tuae, cui hoc natura insitum longaque exercitatione inolitum est omnibus iis benefacere in quibus sunt non modo virtutes istae quae in domino Marino excellunt, sed vel earum semina ac simulacra. Ipsum ea comperi in Sublimitatem tuam reverentia, ea in regnum Suedicum fi- | |
de, ut nihil supra aut dici aut optari possit. Quanquam vero scio Sublimitatem tuam sponte sua curam habiturum viri optime meriti ac merituri,Ga naar voetnoot4 mihi tamen erit suavissimum, si crediderit in hoc meas quoque commendationes sibi fuisse non inutiles. Id si erit, huc revertentem non quidem maiore quam eum dimisi cum amore, sed maiore cum gaudio complectar. Deus, excellentissime et illustrissime domine, quicquid ipsi, quicquid mihi, quicquid aliis bene fecisti, facis faciesque, pro immensa sua liberalitate Sublimitati tuae repenset, tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
| |
Lutetiae, XX Augusti 1644. | |
Adres: Excellentissimo illustrissimoque domino/domino Axelio Oxenstiernae, reginae regnique Suedici magno cancellario et senatori, etc., libero baroni in Kymitho, etc. Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Marinum Oxenstiernae commendat. Adres (volgens de uitgave der Epist.): Baroni Oxenstiernae, plenipotentiario.Ga naar voetnoot5 |
|