Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6986. 1644 augustus 1. Van J. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Magnifice et generose domine, Nullus dubito, quin mentientium protervia etiam in Gallias evolet ibique vulgentur falsa quaedam de victoria Danorum in mari Balthico ad Femern.Ga naar voetnoot2 Germaniae et vicinis aliis tam audacter imponere tentant, ut etiam nuper GluckstadiiGa naar voetnoot3 gaudia et victoriam explosione tormentorum publicaverint. Nos fisi causae et experientiae eorum qui rei maritimae apud nos praesunt, usque conticuimus dum certi quid de certamine constaret. Ante tres dies accepi literas domini campimareschalli Torstensonii,Ga naar voetnoot4 quae quia Suetico idiomate sunt scriptae, exemplum earum hic non subiungo; secretarii tamen eius Germanice exaratasGa naar voetnoot5 hic addo.Ga naar voetnoot6 Ex iis liquet quomodo res sit gesta. Nulla nostrarum navium est capta, nulla abysso absorpta. Si quae, ut in tali casu fieri solet, damna aliqua acceperant, iam reparatae sunt. Dominus Flemmingius, ut vir est solertissimus et nauticae rei peritissimus, ita in hoc certamine fortitudinem et industriam suam ostendit; quinquies cum hoste congressus, tandem pugnae loco eum excussit ac cedere coegit. Et nisi nox, nubilum caelum et tempestas orta intervenissent, spes fuit maius detrimentum illatum fuisse Danis. Dominus Flemmingius incensa laterna sua, ceu victoriae indicio et ut suis praeluceret, totam noctem et sequentem etiam diem obiit aquas illas, investigaturus portum qui hostem excepisset; quod cum facere non posset, in Kilensem se cum classe recepit. Nunc in mare ivisse dicitur; an ut Oresundium petat, an porrecturus Theissio,Ga naar voetnoot7 qui ad promontorium Schagen cum altera classe esse dicitur, occasionem invicem commeandi per fretum Balthicum, adhuc incertum est. Dominus Torstensonius nunc Gallassio obviam it, haud dubie impediturus ne in Holsatiam eat ibique iungatur Danis.Ga naar voetnoot8 Königsmarchius dicitur recuperasse Langvedel in | |
episcopatu Bremensi.Ga naar voetnoot9 De Ragozio prospera omnia habemus.Ga naar voetnoot10 Deus fortunet sacrae regiae Maiestatis arma et largiatur in his bellorum difficultatibus sacrae [regiae] Maiestati victoriarum trophaea, Magnificentiae vestrae ad amica officia paratissimus,
| |
Osnabrugae, die 22 Iulii, stylo vetere, anno 1644. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 23 Aug.[?] De minuut te Stockholm heeft in dorso: Osnabrugae, die 22 Iulii anno 1644. Ad dominum legatum Grotium, etc. J.O.A. |
|