Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6965. 1644 juli 18. Van H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime legate, domine observandissime, Regia Suecorum classis cursum suum ad fretum Oresundae suscepit et Haffniae portum nunc habet;Ga naar voetnoot2 brevi iam habebimus quid praeterea agat. Illustrissimus Torstensonius Kyla Haderslebiam concessit;Ga naar voetnoot3 exercitus adhuc in castris manet. Pro certo tamen vulgatur consilium aliquod militare Oldensloae formari.Ga naar voetnoot4 | |
[pagina 586]
| |
Ga naar voetnoot4 Danorum gens re inexpedita | |
Gluckstadium et Krempam ingressa est.Ga naar voetnoot5 Ipse archiepiscopus Stadium repetiit. Post appulsum caesareanorum cum ponte ad Langermunde conductu generalis Gallasii flumen transiverunt et iter Havelbergam dirigunt,Ga naar voetnoot6 ut sic Mekelburgiam petant; pontem illam navalem secum deferunt, quia Butzenburgum et Lauenburgum occupare cogitant, ut sic commode commeatus illis advehi possit. Certum enim est magna eos fame premi; maxima militum pars ex coactis constat, qui ad eruptionem faciles videntur. Exercitus ad equitum peditumque 11000 aestimatur. Divinus favor Excellentiam vestram diutissime sospitem praestet, illustrissime et excellentissime domine, illustrissimae Excellentiae vestrae addictissimus servitor,
| |
Amstelodami, 18 Iulii 1644.
Illustrissimae Excellentiae vestrae omnia prospera exoptat illustris dominus comes de La Gardie.Ga naar voetnoot7
Postscriptum. Post abitum Excellentiae generalis Torstensonii 27 Iunii cum tota regia classe, quae 2400 tormentis, 500 caeteris maioribus omnibusque aliis necessariis bene munita erat, statim insulam Femerem a hora 8 matutina ad ultimum usque diei explosionibus tormentorum infestavit et tandem ad solis occasum occupavit,Ga naar voetnoot8 400 militibus noviter collectis captis et 200 caesis. Capti Christianprisiam missi sunt, ipsa insula vastata et 3000 militibus ad defensionem dispositis relicta. 30 Iunii rursus Torstensonius vela fecit toto cum apparatu ad Lalandiam vel Zelandiam,Ga naar voetnoot9 de quo relationes quotidie nunc expectamus; ad Zelandiam coniectura est, quia Christianprisi[ae] in parvis navibus et remigi[i]s 1000 equites et 2000 pedites parati tenentur. Rex Daniae 30 navibus mare ingressus est; generalis Wittenbergius circa RensburgumGa naar voetnoot10 moratur, ut Gluckstadiensium eruptiones | |
cohibeat. Gallas ante dies aliquot toto caesaris exercitu prope Werben grassabatur; eius milites spoliarunt Borcheim et alia loca alicuius momenti.Ga naar voetnoot11 Quantum ex relationibus cernere datur, non Pomeraniam neque Holsatiam cogitat, sed Bremensem archiepiscopum, quod etiam credere facile est, nam exercitum suum Stadio Gluckstadium ducere cupit. Haec iam iam mihi Hamburgo nuntiabantur. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 28 Iulii. Bovenaan het postscriptum staat in een onbekende hand: 18 Iulii 1644. |
|