Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6815. 1644 april 16. Aan A. Oxenstierna.Ga naar voetnoot1Excellentissime et illustrissime domine, Ut ad pacem veniatur,Ga naar voetnoot2 multi multa proponunt.Ga naar voetnoot3 Nonnulli, ut Pomerania maneat Suedis; elector Brandeburgensis pro repensatione accipiat perpetuo iure episcopatus Bremensem et Halberstadensem; Bavarus autem pro iis quae in res imperatoris impendit, fruatur Salisburgensi episcopatu, donec fructus debitum aequaverint, et sic reddatur omnis Palatinatus. Quo vero magis contra Daniae regem res nostrae procedunt, eo crescit hic in nos invidia,Ga naar voetnoot4 per multas artes fovente talia Poloniae regis residente,Ga naar voetnoot5 qui legati titulum ab eodem rege et regni ordinibus sperat. Cum Vindocinensis maneat extra regni fines et in propinquis Genevae locis se teneat dux Bulionius, eo digressus quia de Sedano transigere nolebat, utriqueGa naar voetnoot6 autem commercia arcana esse credantur cum Espernonio, qui nullis rationibus induci potest ut in aulam veniat, protestantes autem regni huius ac nominatim dux Lafortius filiusque eius de multis rebus querantur, multis praeterea in locis civitates et nobilitas non optimo sint affectu erga res praesentes, creduntur facile motus posse existere; magisque ego id crederem, si Hispano ea esset, quae olim fuit, largiendi facultas. Dux Lotharingiae, etiam nunc Homburgi, copias ad Mosellam habet. Blanditur Gallis, nutat caesari, nutat Bavaro, quicum et aliquid ipsi controversiae est de militum sedibus ad Rhenum. Inter Romam et oppositum foedus, sublato illo certamine de vocibus aut qualitatibus, pax tandem facta creditur; non sine gloria Venetorum, qui dum de pace agitur, hostes a Bondeno et Stellata repulerunt, ceperunt autem ipsi Bondenum et alia ad Ferrariam loca. Bavarus Traumansdorfium a gratia qua apud imperatorem valebat, depulisse dicitur, cum Hispano autem agere de tradendis ipsi pluribus in Palatinatu locis. Episcopi qui Arnoldi librum probaverant, subiiciunt se papae iudicio. Universitas autem Lovaniensis scripsit universitati Parisiensi, ne damnetur Jansenii sententia. Inter | |
cardinalis Mazarini et ducis Longovillani comites pugna fuit. Sed ei certamini ipsi se non immiscent, et cardinalis ut potentiam et securitatem suam ostentaret, his diebus cum regina, in eius carrucam receptus, vidit lustrari milites ad quinque millia in Silva Boloniensi. Catalani qui Galliae res sectantur, bene de rebus suis sperant. Quanquam enim magnae sunt Hispanorum copiae, putant diffluxuras victus penuria; ipsi autem a Narbone auxilia exspectant. Praefectus Mediolani et princeps Thomas festinant alter alteri arenam praescribere in qua belletur. Marescallus Turenae in comitatu incepit oppida exigua capere Vesulam, Baumam, Lixolium et arcem Melissae. At Lamottae praesidiarii apud BrisolorumGa naar voetnoot7 duas turmas Gallorum draconianorum disiecere. A Falcosteinio abiere Hispani, metuentes hostium superventum. De duce Bavaro manet sermo consilia eius in Brisacum dirigi. Habet autem ingentes copias. Praefectus Francodaliae, suspicax ut solent esse Hispani, ducem Simmerium monuit, ut a Crucenaco vellet discedere. Ab Uberlinga paulum retro cessit equitatus ad quaerenda pabula; pedites vero ad oppugnationem moenium se parant. Ad bellum e Gallia gerendum ad finem Belgicum magna vis commeatuum confertur Ambianum; quinquaginta machinae in eas vectantur partes, milites eo tendunt. Dux Guisius voluntarius erit miles duci Aurelianensi. Gassio ad Reteliam est. Chauniacum, Vitriacum, Sancti Desiderii oppidum plena militum. Melos parat se, ut exercitum in aperto habeat Maii initio. Qui ex Hispania literas cambii ferebant, hic per tempus aliquod retenti sunt. Ea res moram iniecit rebus. A Francofurto haec discimus: Hazfeldium collectis e Franconia copiis in Thuringiam ire. Ragozio, ideo quod profiteatur se pro libertate religionis et aviti per Hungariam regiminis arma capere, paucos esse Hungarorum qui se opponant, quanquam invitatos ad id imperatoris edicto, qui nulla ferme illis in partibus habet oppida quibus fidat praeter quae Germanorum servantur praesidiis. Sperari tamen pacem, et Viennam iisse praefectum qui a Cassovia exiit, cum conditionibus quibusdam a Ragozio. Duodecim millia militum ab imperatore missa ad tutandos Austriae fines. Eas autem, quae in Bohemia fuere, cohortes procedere, ut impediant, ne cum Ragozio se coniungat Duglassius. Gotzium adhuc Wollaviae imminere. Sed omnes hos imperatoris milites ita ad omne genus licentiae esse exercitos, ut nunquam hostes ipsi magis metuantur. Ita fit, ut populi nihil curent sub quo sunt domino. Quae res memorem me facit apologi, quem Phaedrus olim scripsit,Ga naar voetnoot8 Tiberii libertus: Asellum in prato timidus pascebat senex.
Is hostium clamore subito territus
Suadebat asino fugere, ne possent capi.
At ille lentus: ‘quaeso, num binas mihi
Clitellas impositurum victorem putas?’
Senex negavit. ‘Ergo, quid refert me[a],
cui serviam, clitellas dum portem meas?’
Dicebant praeterea a Francofurto literae multum imminutas spes caesarianorum, ideo quod Lamboii dilectusGa naar voetnoot9 in irritum recidissent, cum praesente pecunia, quam ipse non habebat, contra licitantibus Gallis.Ga naar voetnoot10 Sed eosdem caesarianos solari se, quod putarent Suedos a Gallis abstrahi posse; et Danum seorsum non facturum pacem, quandoquidem electores rogasset scriptis in id literis, ne pacem sine se facerent Lipsienses in metu fuisse obsidionis. Nunc adventante Conigsmarckio prurire illis manus, ut ultro hostem impugnent. | |
In Anglia belli fortuna nonnihil ad regios se vertit. Oppressis et ad deditionem compulsis hostibus ad bis mille, captis armis multis, machinis duodecim, etiam oppidum Lincolmium eis cessit.Ga naar voetnoot11 Refrigerati nonnihil hac clade parlamentarii novas ad regem de pace conditiones misere.Ga naar voetnoot12 At Scoti ab obsidione Novi Castelli non absistunt.Ga naar voetnoot13 Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati‹s› tuae hunc det honorem, ut suis consiliis et Suedicam rem et christianam in optimo statu collocet, Sublimitatis tuae cultor devotissimus,
| |
Lutetiae, VI/XVI Aprilis 1644.
Sunt in aula mutationes. Hautefortia gratiosa antehac apud reginam aula eiicitur, Montresorius a duce Aurelianensi eiectus antehac redit. Residens Poloniae hodie insolito honore carruca regis et reginae in aulam ducitur, beneficio Mazarini. Audimus regem Hispaniae retinere sibi etiam eas quae pro mercatoribus venerant ex America pecunias. Inde paratos habere duos milliones ad res in Catalania gerendas. In quem usum ab Arragonibus dari nova militum quatuor millia, equos bis mille, a Valentiae regno mulas mille quingentas. | |
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Proposita ad pacem. Invidia in Suedos ob res prosperas contra Danos. Metuuntur motus in Gallia. De Lotharingo. Pax facta creditur in Italia. Quid Bavarus fecerit. Rixae theologorum. De Mazarino et Longovillano. Catalanorum spes. Motus circa Mediolanum. Bellum in comitatu Burgundo. Falcosteinio abeunt Hispani. Bavari animus. Hispani Simmerium monent. De Uberlinga. Gallorum apparatus belli. Literae Hispanorum retentae. Hazfeldii iter. De Ragozio. Gotzius Wollaviae imminet. Imperatoris militum licentia. Caesarianorum spes imminutae. Metus Lipsiae. Fortuna regi Angliae arridet. Mutationes aulae Gallicae. Honos residentis Polonici. Hispanica. |
|