Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6752. 1644 maart 7. Van W. de Groot.Ga naar voetnoot1Frater optime, De Sarmatico libro bene iudicas;Ga naar voetnoot2 vellem melius curatam rem typographicam et alia quae magni faciet qui in eo scripto vapulat. Liber Latii de rebus Americanis in te conscriptus sub praelo sudat et iam quinque folia ante aliquot dies fuere impressa; totidem expectantur.Ga naar voetnoot3 Si quid eius nancisci potero mittam confestim, nunc hic nihil reperire potui. Filio maiori bonas cum Venetis conditiones,Ga naar voetnoot4 minori libertatem plenariam in proximo voveo.Ga naar voetnoot5 Res Gallicae ut video non sine motibus sunt,Ga naar voetnoot6 Deus et istos et reliquos Europae tumultus aliquando serenet. Legati qui hic sunt Galli in postrema oratione causam romanensium qui hic sunt, publice egerunt.Ga naar voetnoot7 Responsum est ab Ordinibus Foederatis per delegatos eam rem altius radices agere et penetralia reipublicae petere.Ga naar voetnoot8 Manserunt ipsi intra postulationis terminos, quanquam oratio paulo crudior visa fuit; negavit Servientus id suo consilio factum.Ga naar voetnoot9 | |
[pagina 210]
| |
Hogerbetius noster, qui hic viginti dies frustra consumsit,Ga naar voetnoot10 iam Ultraiectum redit dum Ordinum Hollandiae habebuntur comitia, rediturus ubi ea dissoluta fuerint. Nam Lugdunenses minantur se ea de re in conventu acturos, quod ego nunquam facturos puto. Ubi comitia erunt dissoluta rursus ipse aderit, interea rem procuratori et amicis mandavit. Quando aliquis in Hollandia per viginti dies hoc unum egit ut iudicem adeundi potestas fiat, neque hilum promovit, quaeso quam longe a denegata iustitia abesse putes? Ita hic iam vivitur. Vale. Deus Optimus Maximus tibi, tuae, liberis, amicis omnia prospera largiatur, tibi obsequentissimus frater,
| |
Hagae, VII Martii 1644. | |
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 17 s. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 16 Martii. En in dorso: 7 Martii 1644 W. de Groot. |
|