Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6753. 1644 maart 7. Van A. Hogerbeets.Ga naar voetnoot1Vir excellentissime, Excellentiae tuae litteras,Ga naar voetnoot2 summi erga nos affectus indices, summa cum voluptate legimus et saepe relegimus et tanquam monumentum tuae benevolentiae reservamus. Iam dudum in animo habui gratias referre, sed propter multas Excellentiae tuae occupationes molestus esse distuli. Quum sciam tibi cordi esse rem nostram quae tecum communis est, volui te facere certiorem quo loco nostra sint cum Leydensibus.Ga naar voetnoot3 Postquam multis per quatuordecim dies sollicitus quaesivi et nihil potui obtinere, ex amicorum consilio domum revertar, prima idonea data occasione reversurus. Est nobis firmiter propositum incoepta prosequi et in prosequendo perseverare, tanquam quae faciunt ad | |
manifestandam et conservandam tuae ExcellentiaeGa naar voetnoot4 et parentis mei bene defuncti existimationem. Non desinimus quoties opportunum est propensiores Excellentiae tuae erga nos affectus nobiscum revolvere et tibi gratias agere quod ubique bonam memoriam parentis tueri non desistis. Affinis ModaeusGa naar voetnoot5 ante tres menses vita defunctus est, relicta vidua cum tribus liberis. Nos tuae Excellentiae illustrissimaeque compari humillime nos commendamus et ego, dum spiritus hos regit artus, sum mansurus, excellentissime domine, Excellentiae tuae devotus,
| |
Nonis Martii 1644. | |
Adres: Viro excellentissimo domino Hugoni Grotio, Suecorum penes christianissimum regem legato, Parisios. Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 16 Martii. En in dorso: 8 [sic] Maert 1644 Hogerbeets. |
|