Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6736. 1644 februari 27. Aan H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Clarissime domine, Ut edatur aliquid per quod ii qui nobis aut amici sunt aut non plane inimici edoceantur, quae sint causae quae Suedos ad haec consilia adversum Danos compulerint, plane arbitror necessarium, eaque de re et in Suediam et ad illustrissimos dominos legatos scripsi.Ga naar voetnoot2 Processus nostri sunt non paenitendi; multa tamen a caelo et ab esterna vi evenire possunt, quae spes nimium praecipites nonnihil sufflaminent Nam sicut firmum gelu aut nullum nostros in insulas promovere potuit, ita media tempestas et nostrorum conatibus intercedere et regi Daniae moram poterit concedere, ipsi ad auxilia concienda perutilem.Ga naar voetnoot3 Sed haec Deus ex aequo diiudicabit. Ludovico Gerio, viro magnae dexteritatis, puto quae in Hollandia agenda habet bene processura,Ga naar voetnoot4 et ego ei per literas ad amicos viam stravi. Galliae rectoresGa naar voetnoot5 hic ad plebem spargunt se pacem velle et habituros intra menses sex; quae agunt alibi id credi vetant. Valde fallor, nisi aliquid illis triste imminet. VenetorumGa naar voetnoot6 operam conciliatoriam puto nobis non debere esse suspectam. Versus de rege DaniaeGa naar voetnoot7 magis veri sunt quam elegantes. Vidi et scriptum Germanicum pro Danis,Ga naar voetnoot8 cui faci- | |
le sit respondere. Nam, quod praecipuum est, de foedere cum Moscovita negare non audet. Rex Hispaniae in Catalania magnum habet exercitum. Sperant Galli se cum duce Lotharingo aliquid ex usu suo agere posse. Sunt hic dissidia quaedam in aula et extra aulam, sed brevi, ut puto, desitura. Deus, clarissime domine, motus hos omnes sedet bono et Suediae et orbis christiani, Claritati vestrae studiosissimus,
| |
Lutetiae, XXVII Februarii 1644. | |
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port. Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom. |
|