Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6725. 1644 februari 22. Van H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Illustrissime et excellentissime domine legate, domine et patrone observandissime, Dolendum est ita inquietari iter terrestre maritimumque ut, cum maxime interesset, literae ultro citroque necdum commeare possunt.Ga naar voetnoot2 Glacies ita soluta et conglobata est, ut magnas transmeandi difficultates pariat.Ga naar voetnoot3 Rex ipse Fiuniam aliquot millibus insedit. Dominus Ludovicus de Geer hodie Hagam Comitis tendit, ut cum residente domino Spiringio commissa sibi negotia curet.Ga naar voetnoot4 Retulit mihi reginam, rectores, senatum et totam denique Suediam in optimo statu se reliquisse. Tantus Suedis omnibus animus fuit ad hoc bellum, ut sua sponte arma, equos et ipsos se offerant subditi. Gustavi Hornii Excellentia non modo lustraverat exercitum Jenecopiae, sed etiam in Sconiam progressus erat.Ga naar voetnoot5 Declaratio causarum belli parata erat sed nondum publicata,Ga naar voetnoot6 forte quod existiment per angustas Daniae res adhuc mutari posse vicinis animos. Statim atque noster residens dominus Fegreus-Strömfeld Helsingorae iussus erat se domi suae continere, gubernator Holmensis a r[egni] S[uedici] cancellarii Excellentia quaesivit, quid de Daniae regis residente fieri iuberet,Ga naar voetnoot7 cui mox cancellarii Excellentia respondebat: Putasne plus Dano iuris esse in ministros, subditos navesque nostras quam nobis in personas bonaque eius? Quin itaque residentem regis Daniae cum familia sua in arresto detines? Hisce addidit etiam dominus de Geer tam iustas esse nobis belli causas, ut iisdem publicatis mirentur plerique non prius nos Daniae regnum infestasse; affirmabat enim hoc factum esse magno pacis universalis, commerciorum, iuris publici bono. Ita enim Balticum mare fretumque a vexationibus Danicis liberari, pacem desideratissimam amplius a subdolo mediatoreGa naar voetnoot8 non turbari et foedera contra omnia iura inita cum vicinis toti orbi nota irritaque fieri. In Holsatia Juthiaque nihil novi gestum est. Campimarescalli castra Haderslebiae,Ga naar voetnoot9 Koningsmarchii Horneburgi sunt,Ga naar voetnoot10 | |
[pagina 165]
| |
Ga naar voetnoot10 hiberna per Juthiam, Holsatiam, Bremensem distric- | |
tum diffusa. Cesareae copiae adhuc quiescunt; nonnullae Moravicas urbes Suedis addictas a commeatu prohibere student.Ga naar voetnoot11 Libenter transferre bellum in Holsatiam satageret caesar, nisi Ragotzius ita in armis esset, ut plerique haud dubitent iam tandem erupisse hostilitatem.Ga naar voetnoot12 Urbs Hamburgensis neque Suedis neque Danis amplius colligere milites permittit.Ga naar voetnoot13 Dominus Chemnitius a magistratu Gedanensi iam domum revocatus mihi valedixit.Ga naar voetnoot14 Deus illustrissimam Excellentiam vestram diu servet incolumem florentemque, illustrissime et excellentissime domine, illustrissimae Excellentiae vestrae humillimus et devotissimus servitor,
| |
Amstelodami, 22 Februarii 1644. | |
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 4 Martii 1644. |
|