Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 15
(1996)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd6629. 1644 januari 2. Aan H. Appelboom.Ga naar voetnoot1Clarissime domine, Magna sane clades Gallos afflixit.Ga naar voetnoot2 Capti enim ad Danubium sunt ad quater mille, Rotwila dedita ferme bis mille militiam mutarunt. Est quidem egregium nomen et virtus marescalli vicecomitis Turenae, sed tantum damnum ut reparetur, magnis opus est pecuniis, quae non facile hic reperiuntur exhausto per cardinalem Riceliacum ad suos ditandos aerario et postea multa per loca ortis motibus contra tributa, qui etiamnunc durant. Imperator nuntium de sua victoria misit Constantinopolim, ut prohibeat, si possit, quae Ragoskius ibi moliri posset. Scoti in Angliam promovent; Hamiltonum et alios, qui regi faverant, hostes patriae iudicarunt. Legatio autem Batavica in Angliam exspectat, ni fallor, quid in Anglia Harcurtius, in Gallia dominus Gorinus promoturi sint. Scribebam haec Lutetiae die secunda anni 1644, quem, clarissime domine, Claritati vestrae opto felicissimum, quippe Claritati vestrae studiosissimus,
| |
Non carent ratione ea quae scribit dominus Chemnitius.Ga naar voetnoot3 Habeo pro eis gratias. | |
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port. In dorso schreef Appelboom: 1644 die secunda Ianuarii. Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom. |
|